Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VIII.

De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
1

Alia autem quaedam opinio traditur de anima, quae et ipsa convenit cum aliis praehabitis in aliquo, et illa multis fuit credibilis, neque habet minorem probabilitatem quam aliqua dictarum opinionum: quia rationes directe physicas praebet inter omnes opiniones, quando rationes omnium opinionum conferuntur in com muni. Dicunt autem isti quod contraria quae conveniunt, dupliciter se complectuntur: aliquando enim complectuntur se non salvatis qualitatibus eorum quae complectuntur, sicut faciunt miscibilia in mixto: et haec vocatur mixtio, sicut diximus in fine libri Peri geneseos: aliquando autem complectuntur, ita quod salvantur species et qualitates complexorum, sicut homogenia conveniunt ad heterogeniorum constitutionem, sicut os, nervus, et hujusmodi in constitutionem manus. Dicebant igitur isti, quod harmonia et proportio et temperamentum commixtionis et compositionis est anima: eo quod videbant omnia commisceri et componi secundum medietatem geometricam, sicut alibi diximus: et hanc medietatem rationem sive proportionem temperamenti et compositionis et mixturae animam esse dicebant. Cujus sententiae Empedocles fuit defensor primus, qui nullam omnino formam in entibus esse dicebat.

2

Et licet ita dicat, tamen de facili improbatur, quia harmonia non habet in se nisi duo: aut enim harmonia dicitur ipsa ratio proportionis, qua commiscentur et componuntur commixta et composita: aut etiam ipsa mixtio vel compositio vocatur harmonia: anima autem neutrum istorum est: quod de facili patet, cum anima habeat operationes quae non sunt secundum numerum alicujus commiscibilium vel compositorum. Mixtio autem et compositio non habent virtutem agendi aliquid quod non reducatur ad miscibilia vel composita in communi vel in speciali. Adhuc mixtio autem et compositio non agunt aliquid nisi unum, quod est secundum actum in quem mixta sunt vel composita: anima autem omnis agit multa. Amplius autem movere localiter non est harmoniae, quia aliter omnia mixta ad harmoniam haberent motum localem, quo ipsa seipsa moverent. Ani mam autem maxime sensibilem videmus esse motivam secundum processivum motum. Et ideo omnes fere Antiqui dixerunt animam esse diffiniendam per motivum esse: quia viderunt plantas non habere animam, sed partem partis animae: animalium autem videbant esse animas perfectas.

3

Convenit autem magis de sanitate dicere, quod sit harmonia quam anima, et universaliter de virtutibus et potentiis sive habitibus corporeis, qui sic sunt in corpore secundum quod ipsum mixtum est ex contrariis vel compositum: illi enim sunt in corpore diffusi secundum quantitatem corporum, et secundum componentium qualitates et quantitates est unus sanior alio. Hoc autem modo non inest aliqua anima corpori, quod una sit animantior alio secundum qualitatem et quantitatem mixtorum vel compositorum: quia licet anima vegetabilis et sensibilis sint virtutes operantes in corpore et non explentes operationes suas, nisi in corporis aliqua parte: tamen non sunt corporeae virtutes per modum, qui dictus est: et ideo habitus corporalis virtus corporea est vel qualitas. Anima autem vegetabilis et sensibilis secundum vires suas sunt quidem virtutes in corpore, sed non corporeae. Intellectus nec virtus est corporea, nec virtus in corpore, sed separata, sicut nos in multis locis ostendimus in physicis libris Physicorum et Coeli et Mundi. Hoc autem facile manifestatur ei qui tentat reddere causas operationum et passionum animae, quare una sit visiva, et altera auditiva, et tertia imaginativa, et quarta intellectiva. Causae illae harmoniae non conveniunt, quia non possumus dicere quod ex abundantia phlegmatis super choleram oculi compositio habeat visum, et quod abundantia cholerae super sanguinem in aure sit auditus, et sic de aliis diversis harmoniis mixtorum et compositorum. Non enim differt imaginatio a reminiscentia in hoc quod plus habeat ossis quam carnis, vel e converso.

4

Amplius autem nos scimus harmoniam non esse animam, si dividimus harmoniam in duo, considerantes primo maxime ea quae sunt propria harmoniae: et hoc est ut videamus propria magnitudinum quae habent motum et positionem sive situm, et consideremus compositionem ipsius harmoniae, quae est ex talibus: quia illae tales magnitudines sic compositae consonant: ideo non contingit accipere aliquod mixtorum vel compositorum proximum: quia in tali compositione non est ignis juxta ignem proximus, ita quod non sit aliquid medium: quia plurimum cujuslibet elementi cum plurimo alterius est: et ideo ubicumque ignis est juxta aquam et caetera elementa, et e converso quodlibet cum quolibet: et haec est una intentio, harmoniae, et est propria. Ab alia autem parte dicitur harmonia proportio quae est in rebus miscibilibus et componibilibus antequam misceantur: oportet enim quod proportionata sit quaelibet cuilibet, quia aliter neque misceri, neque componi possent ad aliquid unum constituendum: et haec harmonia est in unoquoque miscibilium et componibilium respectu alterius, et non est omnium simul mixtorum et compositorum: et ideo non ita proprie dicitur harmonia sicut priori modo dicta.

5

Sed neutro istorum modorum rationabile est animam dicere harmoniam esse. Mixtura enim et compositio corporis multum facile investigatur qualis sit in quolibet membro simili vel dissimili. Multae enim diversae sunt diversarum partium corporis compositiones, et insunt: quia in osse scimus plus esse terrestreitatis, in carne autem plus esse sanguinis, et sic de aliis. Quaeratur ergo cujus membri commixtio vel compositio est intellectus, et cujusmodi alia com mixtio vel compositio sit sensitiva potentia, et cujus sit appetitiva: et non erit assignare.

6

Similiter autem ex ista opinione sequitur, quod inconveniens est animam dicere esse rationem et proportionem contemperamenti vel mixturae. Non enim una et eadem ratio harmoniae est contemperamenti, secundum quam est os, et secundum quam est caro. Cum ergo multae et diversae sint hujusmodi contemperamenti rationes in uno corpore animato, multoties sequitur multas inesse animas in corpore eodem: ponitur siquidem anima esse ratio et harmonia contemperamenti: corpus autem organicum in partibus dissimilibus multas habet tales harmonias. Haec igitur communiter dicta sint contra eos qui harmoniam dicebant esse animam.

7

Sed specialiter ab Empedoclea opinione investigabit aliquis, quae harmonia specialiter anima sit ? Dicit enim Empedocles quodlibet corporum mixtorum rationem et harmoniam esse quamdam secundum formam. Quaeramus igitur ab eo, utrum anima sit illa proportio sive ratio contemperamenti, quae est in singulis membris corporis, vel sit anima in mixtis corporibus et membris ex tali mixtura, cum tamen alterum sit aliquid a mixtura et proportio ? Si enim sit mixtura singulorum membrorum, tunc inevitabiliter sequitur multas esse animas in uno et eodem corpore. Si autem sit alterum aliquid causatum a mixtura, ad minus ab Empedocle differentia debuit assignari. Amplius autem si dicat Empedocles animam non esse mixturam ipsam, sed causari ab ea in membris, tunc quaeremus ab eo, utrum concors mixtura cujuslibet membri est causa animae, aut simpliciter aliqua quae est se cundum quamdam rationem et proportionem ? Et si concedatur quod concors mixtura quaelibet est causa animae, tunc adhuc sequitur in uno corpore esse multas animas. Si autem aliqua specialis est causa, tunc debuit illa assignari ab Empedocle. Amplius autem si anima dicatur esse alterum a mixtura membrorum, tunc quaeramus de ipsa anima, utrum ipsa sit ratio quaedam et proportio mixtionis cujusdam causata a mixtura membrorum, aut est aliquid alterum extra rationem harmoniae ? Et siquidem dicat quod est mixtura et ratio contemperamenti causata ab harmonia corporali membrorum, tunc est consequens compositionem corporis secundum naturam et secundum esse. Et hoc non convenit, quia anima est agens et movens et continens: corpus autem est patiens et motum et rectum: agens autem et movens et regens in omnibus est ante patiens et motum et rectum. Si autem dicat quod est alterum extra rationem membrorum harmoniae existens, tunc sibi ipsi contradicet: et praeter hoc debuisset assignare quale quid est illud.

8

Haec igitur opinio tales quales dictae sunt habet contra se oppositiones. Parvas autem et paucae sunt rationes quae induxerunt Empedoclem, quod credidit animam esse harmoniam: quarum una est, quod videbatur Empedocli mirum, quod si anima non est harmonia carnis et ossis et hujusmodi, quare per subtractionem carnis et ossis anima deficit in animali. Adhuc autem si dicatur anima non esse in qualibet parte, ita quod quaelibet partium habeat animam, eo quod anima non est ratio et proportio compositionis vel mixturae, quae est igitur causa quod ista membra corrumpuntur quando deficit anima et exspirat ? Hae autem rationes indignae sunt ut solvan tur, quoniam anima ideo deficit subtracta carne, aut aliqua tali parte: quia destruitur organum ejus et propria materia in qua est: et ideo forma quae est anima, salvari haud potest praeter intellectualem animam, quae habet aliquid praeter corpus salvans ipsam, sicut infra patebit. Corrumpitur autem et solvitur harmonia corporis egrediente anima, ideo quia anima continet corpus et mixturam ejus: et ideo continente ablato necesse est solvi harmoniam commixtionis et compositionis.

9

Quod quidem igitur non est possibile animam esse harmoniam, et quod non potest circulariter moveri, est manifestum ex his quae inducta sunt. Secundum accidens autem, sicut dictum est superius, contingit animam moveri et movere quodammodo seipsam. Movetur enim corpus in quo est anima, et hoc corpus movetur ab anima: et ita movendo corpus movet anima quodammodo seipsam: quia moventibus nobis necesse est moveri ea quae in nobis sunt. Hoc autem quidam dicunt dubitationem habere de intellectu: sed de hoc inferius disputabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VIII.