Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XVII.

Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.
1

Dubitabit autem fortassis aliquis de determinatis a nobis in praehabitis. Si enim intellectus possibilis est simplex et impassibilis, et nulli habet omnino aliquid commune, eo quod ipse non est hoc, sicut optime dixit Anaxagoras, quomodo potest cum hoc dici quod intelligat aliquid, cum intelligere sit recipere aliquid et pati aliquid: cum probatum sit, quod omnis agentis et patientis est commune aliquid quod est subjectum et materia, per cujus communitatem illud agit et aliud patitur, sicut in primo Physicorum est determinatum ? Videbitur ergo quod intellectus possibilis cum intelligibilibus quae agunt in ipsum, conveniat in subjecto, et sic habet aliquid commune cum entibus quae intelligit: et sic falsum est quod dicit Anaxagoras.

2

Antequam autem illam solvamus dubitationem, aliam movebimus. Quaeramus igitur si ipse possibilis intellectus est unum de numero intelligibilium, aut non ? et non potest dici, quod non sit unum de intelligibilibus, quia supra ostensum est quod intelligit se: et ideo est potentia separata. Si autem intelligit se, aut intelligit alia sicut seipsum, aut intelligit se sicut alia intelligibilia: oportet enim dare istorum alterum: quia omne intelligibile in eo quod est intelligibile, est specie intelligibilitatis unum et idem, sicut omne visibile est idem cum alia specie qua visibile est. Si autem dicatur, quod intelligit alia sicut seipsum: constat autem ex his omnibus quae superius inducta sunt, quod ipse intelligit se sicut actu separatum a materia, et a materiae appendiciis: igitur et alia sic separata intelligit: ergo formae separatae secundum actum insunt rebus: formae autem separatae potentia sunt intellectus, et non esse naturae: ergo principia intellectus insunt rebus, sed cum natura non deficiat in necessariis, cuipiam insunt principia res intelligendi, illis inest virtus intelligendi: ergo intellectus inest omnibus rebus: hoc autem videmus fore falsum: ergo non potest dici quod intelligat alia sicut seipsum. Si autem e converso dicatur quod intelligit se sicut alia: alia autem intelligit actu mixta cum materia, et separat a materia et individuantibus: ergo etiam intelligit se mixtum cum materia, et separabit se ab ipsa et individuantibus. Ergo ipse est mixtus materiae, et patitur per communicationem materiae cum rebus quae agunt in ipsum: et sic falsum videtur quod dixit Anaxagoras, et totum quod superius inductum est.

3

Dicemus autem solvendo primam quaestionem, quod pati physicum quod est cum motu, semper est secundum commune aliquid agenti et patienti quod est subjectum: unde et prius diximus, quoniam intellectus non est simpliciter potentia passiva intelligibilium, sed quodammodo est potentia: est enim potentia receptiva tantum, et non proprie passiva: est enim potentia intelligibilia: et antequam intelligat, nihil est omnino intelligibilium nisi priusquam intelligit actu ea: quod qualiter sit, oportet ad memoriam revocare quae dicta sunt in fine primi Physicorum. Ex his enim intelligitur, quod duplex est potentia passiva: quaedam enim ex sua potentialitate non est nisi subjectum et causa receptionis simplicis: quaedam autem ex sua potentialitate est causa et subjectum et re ceptionis et transmutationis: potentia enim materiae quae una est contrariorum, est subjectum et causa receptionis et transmutationis: propter duo enim est subjectum transmutationis, et propter unum tantum est ipsa subjectum receptionis: quia enim contrarium inest sibi, oportet hoc abjici per transmutationem: et quia inchoatio formae inest ei ante perfectionem secundum actum, oportet illam inchoationem procedere ad actum per transmutationem quae est forma post formam: et eo quod continue fluit potentia ejus in actum. His enim duabus de causis oportet ipsam materiam prius tempore subjici transmutationi quam receptioni. Receptioni enim subjicitur per id quod receptio est finis transmutationis: et ideo receptio est in indivisibili temporis, et transmutatio in tempore: haec autem omnia manifeste probata sunt in Physicis. Sed potentia cui non inest contrarium, nec inchoatio receptibilis, illa non potest esse subjectum motus, sed erit subjectum receptionis simplicis: et illius exemplar est, quod tamen non per omnia simile est, tabula rasa et planata et polita, in qua scriptura nec secundum actum est, nec contrarium scripturae, nec inchoatio scripturae per dispositionem mediam inter actum et potentiam, quae per motum educatur in actum: sed tantum est sufficienter praeparata ad recipiendam scripturam, et ideo recipit eam sine motu: et nihil abjicitur a tabula, nec aliquid illi imperfectum procedit in actum, sed quamlibet litteram recipit ut actum sine motu adeptum, ad quem non est in potentia, nisi receptiva solum: et sic oportet accipere de intellectu possibili, quod sit in potentia receptiva tantum, cui intelligibilia prima actu non insunt, nec per dispositionem mediam inter actum et potentiam insunt ei, quod tunc oporteret eum esse materialem et transmutabilem ad actum: sed tantum habet recipere ea et meliori modo quam tabula: quia supra diximus quod ipse est quodammodo formalis ad ea, quod non est ta bula circa scripturam est: et est operativus circa intelligibilia, quod iterum tabula minus facit circa scripturam: tamen tabula exemplum convenientius est quod in rebus corporalibus poterat inveniri ad incorporearum rerum potentiam demonstrandam.

4

Oportet autem hic cavere Alexandri errorem. Ille enim dicit quod intellectus possibilis non habet similitudinem cum tabula, sed cum praeparatione et rasura et politione tabulae: et causa propter quam hoc dicit, est quia dixit intellectum possibilem esse formam corporis, sicut superius diximus. Nos autem dicimus intellectum esse unam rem perfectam in entibus et incorpoream, et ideo dicimus intellectum esse sicut tabulam, et potentialitatem ejus sicut rasuram et praeparationem. Sic igitur cum sit receptibilis intellectus sine passione et motu, suscipit et sine tempore quodlibet intelligibile: et ideo indiget agente duplici, scilicet quod conferat formam moventi, et movente: intellectus enim agens confert formam intellectualitatis et intelligibili et possibili intellectui, sicut unum lumen et perficit diaphanum et facit actu esse colorem: sed intelligibile movet ipsum distinguendo eum, sicut color visum: et hoc simile est, sicut si diceremus quod litterae scriberent seipsas in tabula: talis autem potentia receptiva soli convenit intellectui possibili, ita quod non sensui: quoniam quaedam materiales dispositiones ad sensibile recipiendum praecedunt in sensu, sicut calor vel frigus, vel hujusmodi aliquid: in intellectu autem omnino nihil praecedit: sed purae receptibilitati acquiritur receptum secundum actum: et in istum sensum concordant nobiscum Averroes, Themistius, et Theophrastus, et Nicolaus Peripateticus. Et per istud nunc perfecte patet qualiter distinguitur intellectus possibilis a materia prima, et quod passio et receptio et potentia, et omnia talia aequivoce dicuntur de intellectu possibili, et aliis potentiis receptivis.

5

His autem sic determinatis, solvemus quaestionem secundam, dicentes quod ipse intellectus per intentionem suam est intelligibilis, sicut et alia intellecta. Sed est differentia, quia ideo intellectus est intentio per quam intelligitur, non autem est intentio qua intelligitur alia res, quia ipse est intellectus, et non lapis, vel alia res: nihil enim omnino intelligi potest, nisi per suam universalem et formalem intentionem. Nec oportet propter hoc dicere quod intellectus non sit intellectus, quia intelligit se, et antequam intelligat, nihil est intelligibilium: sed puram et simplicem habet ad talia potentiam receptivam: quia cum intelligit, ipse est separatus: et sua intentio per quam intelligit se, est separata intentio. Quae autem sic separata in intellectu sunt et sine materia, in talibus idem est intellectus et quod intelligitur. Scientia namque speculativa sui et quod speculatum est, idem est omnino, quia cum sit separatus sibi ipsi praesens est per intentionem, et ideo abstractione non indiget. Si autem in aliis similiter omnino esset, tunc semper esset idem scientia et res scita, et hoc est impossibile.

6

Sed ad hanc quaestionem plene solvendam oportet quaerere quare intellectus non semper intelligit secundum actum alia intelligibilia, et seipsum ? Si enim detur quod omne quod intelligitur, intelligitur per intentionem a se abstractam, tunc oportet quod intellectus seipsum intelligat per hujusmodi abstractionem: abstractum autem non recipitur in eo a quo abstrahitur, sed in alio quodam: ergo si se sic intelligit intellectus possibilis, ipse ad intelligendum se indiget aliquo alio intellectu recipiente suam intentionem: et hoc abibit in infinitum. Si intelligit se et alia non per abstractionem, tunc aliis inerit intellectus speculativus: et sic alia erit intelligentia, sicut patet per supra inductam rationem. Cum igitur utrumque istorum sit impossibile, oportet dici quod intellectus intelligit se, et sicut alia, et non sicut alia. Sicut alia quidem, quoniam intelligit se per intentionem suam, et sic intelligit alia. Non autem sicut se alia intelligit, quoniam ipse se non abstrahendo intelligit, cum sit separatus: alia autem intelligit separando et abstrahendo, sicut in praemissis dictum est: et quia illa quae abstrahit, ante abstractionem sunt in potentia intelligibilia, ideo non semper praesentia sunt in anima: et ideo intellectus non semper est de illis, quod intellectus non est talium intellectorum nisi quando sunt sine materia, non autem semper sunt sine materia: illi autem intellectui, scilicet possibili, convenit semper intelligibile esse, eo quod semper denudatus est et praesens sibi: et quia immaterialis est, habet intelligere seipsum. Sic ergo perfecte satis factum est de quaestionibus duabus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XVII.