Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XII.

Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
1

Omnibus autem his habitis, videtur esse dicendum cum Peripateticis, quod intellectus possibilis est immixtus et separatus et impassibilis, et non hoc aliquid. Sed qualiter hoc sit ut melius intelligatur, Avicennae dicta accipiamus, quae Aristoteli plus concordant, quoniam anima rationalis non est intellectus possibilis, sed intellectus possibilis una ejus pars est: et hoc sensit Aristoteles quando dixit: "De parte autem animae qua cognoscit et sapit anima". Et vocavit intellectum partem animae et non totam animam rationalem. Quales autem partes habeat anima, supra expeditum est in secundo libro hujus scientiae. Dicimus igitur animam illam quae perfectio hominis est et rationalis vocatur, esse totum quoddam et esse quamdam essentiam incorpoream in animae potestate completam: et ideo habet in se potestatem vitae sensitivam, et potestatem vitae vegetativam, et potestatem vitae agendi opera intellective, et ipsa est una in substantia uniens in se omnes istas potestates naturales sibi: et hoc licet supra probatum sit, tamen adhuc volumus hoc inferius certius et fortius ostendere, eo quod supra multa de solutione dubiorum introductorum nobis videntur esse fundata. Haec igitur substantia habet quasdam virtutes ex ipsa fluentes quae sunt virtutes incorporeae: et hoc convenit ei ex hoc quod ipsa est inter omnes naturales formas propinquior et similior intelli gentiae: et ideo multas habet virtutes intelligentiae separatae convenientes: et hujusmodi simile videmus in omnibus in formis, quae propter nobilitatem suae materiae, quasi posse totum sumunt agentis: ignis enim si invenit materiam subtilem aridam et aereae humiditatis multum habentem, operatur in ea proprietates ignis plurimas, scilicet lucem, et calorem, et alia. In materiis autem magis dissimilibus sibi negligit lucis purae operationem, et operatur flammam fumosam et calorem, et in quibusdam nihil de flamma, sed calorem tantum et fumum. Similiter est de anima quam operatur agens primum animae in corpore humano, quod maxime recedit ab excellentia contrariorum, et appropinquat aequalitati coeli, agens primum simillimam sibi formam operatur, quae non tota immixta potest esse materiae, sed multas habebit virtutes non immixtas: et in hoc consentimus Alexandro, sed differimus ab ipso in hoc quod ipse ponit animam generari ex elementorum mixtura, nos autem dari et produci ab agente extrinseco, sicut vulgatum est apud Peripateticos omnes, quod anima rationalis sola inter formas naturales ex materia non educatur, sed detur ab extrinseco: quia similitudo separatae substantiae est quae agit eam, ideo ex maxima sua potestate separata est, et nullo modo juncta et umbrata materiam corporis. Licet autem sic dicamus intellectum esse separatum, tamen anima est conjuncta per alias virtutes suas, quae sunt naturales sibi in quantum est corporis perfectio: et ideo licet intellectus secundum se sit separatus, tamen intellectus est potentia conjuncti: quoniam est potestas animae quae secundum potentias quasdam conjungitur corpori: omne autem tale quod est conjuncti et non est ejus secundum quod est conjunctum, licet non communicet corpori, tamen communicat communicanti corpori: et hoc est quod supra diximus, quodi ntellectus quod intellectus communicat non corpori, sed potestati quae communicat corpori, scilicet phantasiae et imaginationi et sensui: et ideo secundum veritatem anima est una numero, et efficitur una numero: quia per naturales potestates communicat corpori. Quia tamen in essentia sua et perfectiori potestate non communicat corpori, ideo habet potestates absolutas a corpore. Hoc autem est videre in omni essentia nobili et in formis corporalibus. Sol enim unus est numero per materiam suam, et tamen lux sua non est determinata ad unum numero eorum aliquod quae agit: est enim solis virtus indeterminata et universalis in agendo vitam in omnibus et generationem, et determinatur conjuncta huic particulari agenti, vel illi: et sic est in omni substantia nobili. Et haec est causa dicti Philosophi, quod omnis anima tres nobilis habet operationes, divinam, et intelligentiae operationem, et illam quae est animae propria.

2

Hac autem via electa de omnibus viis probabilioribus dictis omnia dubia solvuntur. Quia quando dicitur, quod intellectum possibilem oportet esse absolutum duplici absolutione, dicimus nos quod non potest esse absolutus ab omni eo quod est: quia et sic nihil esset omnino nisi potentia pura, et illa in rerum natura nihil est: intellectum ergo possibilem secundum hoc in rerum natura nihil esse confiteremur, quod est omnino absurdum. Et ideo consentio Avicebron in hoc quod sua potentia per formam intellectualis naturae terminatur ad ens unum in mundo, et in natura est determinata: sed dissentio in hoc quod non videtur mihi sua potentia esse materiae potentia, et sua natura esse materiae natura, sed aequivoca ad ipsam. Intellectus autem illius probationis quae inducta est, quod id quod est in potentia omnia fieri, oportet absolutum esse, est quia oportet eum absolutum esse a formis eorum quae sunt: licet enim intelligat seipsum, ta men inferius ostendemus quod non oportet eum esse absolutum a natura sua propria, quae determinat eum in ens unum in numero entium mundi. Sic igitur intellectus est et unus eorum quae sunt per substantiam animae in qua est, qua individuatur ad corpus per suas potentias communicantes corpori, et determinatur in potestate ab aliis animae potestatibus divisa per intellectualitatem, per quam alia vitae opera peragit quam aliae potentiae, et remanet universalis et immixtus et non determinatus ad hoc aliquid per comparationem intelligibilium. Et de hoc bonum simile ponit Averroes de medio in tactu, quod privatum est excellentiis tangibilium et separatum ab eis, eo quod potentia est omnia illa: et tamen non absolutum est ita quod nullo modo sint in ipso formae tangibiles, quia sunt in ipso prout ad medium sunt reductae. In hac autem sententia nobiscum conveniunt et Averroes et Avicenna, et plures alii Peripateticorum. Sic igitur intellectus possibilis dicitur esse separatus: immixtus autem, eo quod non est mixtus corpori sicut forma corporis, aut sicut virtus organica operans in organo corporis: sicut enim jam diximus, intellectus est virtus substantiae verissime existentis quae est anima rationalis, quae licet non permixta corpori praedictis duobus modis, tamen est habens virtutes quasdam permixtas corpori: sed intellectus est virtus ejus non secundum quod commiscetur corpori, sed potius secundum quod ipsa est imago intellectus primi agentis et dantis animam rationalem: et ideo impossibile est quod intellectus sit corpori permixtus: et ideo etiam agere non potest instrumento corporeo. Istae autem duplices virtutes sunt naturales animae rationali, secundum quod ipsa est media aeternitatis et temporis et in horizonte constituta, sicut diximus supra. Et ideo dicit Isaac Philosophus, quod est creata in umbra intelligentiae: est enim ipsa umbra et vestigium quoddam et resultatio intelligentiae separatae: propter quod quidam Philosophi dixerunt, quod creata esset ab intelligentiis: sed de hoc inferius determinabimus postquam de partibus animae exsequemur. Jam igitur patet intellectus horum trium quae attribuuntur intellectui possibili, quod scilicet est separatus, et immixtus, et non hoc aliquid determinatum.

3

Quartum autem est quod dicitur esse impassibilis. Et hoc dubitationem habet ex eo quod dicimus intellectum esse de numero virtutum passivarum, et aliquando esse in actu, aliquando esse in potentia. Sed ad hoc nos dicimus, quod intellectus speculativus qui est forma speculativa in intellectu possibili, in duplici est potentia, quarum una est secundum comparationem ejus quod intelligitur ad particulare in quo ipsum non est nisi in potentia: quia particulare non nisi secundum potentiam habet in se universale, et secundum exitum illius potentiae ad actum habet vices et tempus intellectus et transmutationem, et quoad hoc est passibilis. Alio autem modo in potentia est secundum comparationem ad intellectum possibilem, in quo est universale in actu intellectum, et in isto non est nisi sub actu et forma intelligibilitatis: et hanc habet a luce perpetui intellectus qui est agens: sicut colores esse formale quo movent visum, habent a luce corporali: et quando sub luce istius intellectus unitur universale intellectui possibili, non unitur ei sicut organo sicut fit in formis sensibilibus, sed unitur ei sicut determinato: quia habitus connaturalis intellectui possibili qui est intellectualitas, qua possibilis intellectus vocatur et est natura intellectualis, ejusdem naturae est cum intelligibilibus in quantum sunt intelligibilia: sed sua intellectualitas est confusa et indeterminata: determinatur autem sicut po tentia per actum, et sicut perficitur indeterminatum per determinatum, et ideo intelligibile cum intellectu possibili non fit unum sicut subjectum et accidens sunt unum, quia accidens non est perfectio subjecti: nec etiam est unum sicut materia et forma sunt unum, quia forma non perficit materiam nisi secundum esse et distincta et divisa: universale autem est indistinctum et indivisum, et non perficit ad esse, sed potius est principium cognitionis eorum quae sunt: alioquin oporteret nos dicere quod intellectus esset lapis quando intelligit lapidem, et asinus quando intelligit asinum: et in hac sententia convenit nobiscum Averroes in commento de Anima, et sic universale comparatur intellectui: ideo speculativus intellectus ex subjecto quod est intellectus possibilis, non habet aliquam transmutationem nec passionem veram. Et sic soluta est prima quaestio de tribus inductis quaestionibus, scilicet quomodo potest esse quod agens est substantia stans, et similiter possibilis: et tamen speculativus sit factus et mutabilis.

4

Et ex isto intelligitur, quod vere dictum est, quod sicut se habet sensus ad sensibilia, ita intellectus ad intelligibilia, non quidem quoad organum sensus, quia organum unitur formae sensibili sicut subjectum accidenti, si tamen vere accidens dici debet intentio sensibilis quae est in organo, quoniam secundum veritatem non est ens, sed est aliquid entis non secundum esse entis naturae, sed secundum esse abstractionis, sicut patet ex supra determinatis: sed est similitudo inter sensum comparatum ad sensibilia et intellectum comparatum ad intelligibilia quoad ipsam virtutem sensus sine organo consideratam et ad sensibilia comparatam: superius enim diximus quod prima et principalis forma sensitiva quae est sensus communis, comparatur ad ista sicut determinata ad ipsa: et sic est comparatio intellectualitatis possibilis ad universalia sicut ad quae determinatur ejus formalis intellectualitas: et ideo diximus in VII Physicorum in intellectualibus nullam esse alterationem, sed potius perfectionem indeterminatam materiam finientem. Universale autem sic ad duo subjecta comparatum duplex habet esse: secundum enim quod comparatur ab subjectum in quo est in potentia, et a quo abstrahitur, facit intellectum verum, quia veritas est adaequatio rerum et intellectuum: secundum autem quod comparatur ad intellectum possibilem, in quo est sicut determinans in determinato, et actus in potentia, sic habet esse unum entium in mundo: quia universale ut universale non habet esse extra animam. Cum autem dicitur a Philosophis, quod universale est actus et intellectus, et intellectus possibilis est in potentia, non potest ex hoc inferri quod intellectus possibilis sit materia et universale sit forma: quoniam supra ostendimus ex Aristotelis sententia, quod forma sensus communis indeterminata, formalior est determinantibus ipsum, et est una secundum formam et plures secundum materiam. Et similiter est in intellectibus speculativis: omnes enim unum sunt secundum formam intellectualitatis, et multi sunt secundum determinantia: quia universale non determinatur nisi secundum comparationem ad id cujus est universale, et a quo abstrahitur per intellectum: uniens autem multa in actu non semper est magis formale unitis. Et ex hoc ulterius patet intellectus verbi in quo conveniunt probatiores Peripatetici, quod scilicet speculativi intellectus sunt unum secundum quod intellectus sunt et non multiplicantur nisi secundum comparationem ad ea quorum sunt intellectus. Tantum igitur dictum in determinatione dicti Anaxagorae quod intellectus est separatus, et immixtus, et non hoc aliquid, et impassibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XII.