Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XXII.

De voce qualiter fiat.
1

Vox autem est sonus non quilibet, sed animati anima sensibili: sonus enim inanimatorum nullam habet vocem nisi aequivoce secundum similitudinem, sicut tibia, et lyra, et alia musica vocare dicuntur. Similitudo enim est eo quod proportio sonorum in eis ad imitationem musicorum ab aliquo animato perficitur, quod necesse est per imaginem illam perficere, et taliter vocant quaecumque extensa secundum proportiones musicas non habent simul et melodiam et locutionem: organa enim illa melos quidem habent, sed locutionem in qua sit melos non habent. Vox enim in substantia haec duo habere videtur necessario: et ideo ubicumque haec duo non sunt, vox non erit: melos enim quod est in voce quae est in loquendo, proportionatum est in brevi longo et acuto et gravi accentu significatum: et ideo in omni locutione melos est accentus et temporis in pronuntiando: et ideo multa animalium non habent vocem, ut quae sunt sine sanguine, et pisces: hi enim non tantum carent voce, sed sono etiam qui in eis formetur: et hoc est rationabile, siquidem secundum praedicta aeris quidam motus est causa soni: et quia aer taliter sonans non est nisi in spirantibus, sanguinem autem non habentia, ut pisces, non respirant, ideo ra tionale est ea non sonare: et quando sonant, non sonant in aere respirato, sed potius in aere exteriori offendenti ad alas eorum, et ad reliquas partes corporis, et ad diaphragma, sicut in libro de Animalibus expresse dicitur. Inveniuntur etiam hujusmodi serpentia, et causantia, sicut grilli, et cicadae, et locustae: sed quando hoc faciunt, tunc fit magnus motus circa diaphragma eorum: et ideo sonus ille fit, ut creditur, offendente exteriori aere ad diaphragma: si enim esset per respirationem, tunc emitteretur per caput vox: nos autem experimento probavimus quod grilli cantant per magnum tempus, adhuc capitibus amputatis: et non cantant in parte ubi est caput, sed in parte ubi est diaphragma, quod a quibusdam vocatur succinctorium: licet enim multa sint non respirantia, tamen nulla sunt viva sine spiritu: et ideo tali spiritu pulsante in eis sonant, et faciunt quamdam cantus melodiam. Pisces autem nihil horum habent, et ideo non sonant. Et quod dicitur, quod pisces qui sunt in fluvio qui vocatur Acheolus, sonant, fit hoc non spiritu, sed branchiis in superficie fluminis percutientibus aerem: vel forte naso, eo quod spiritu in cerebro generato exsufflatur ab eis superfluitas quae est in cerebro, sicut ab homine fit in sternutatione: non ergo hoc faciunt spiritu, sed vel naso, vel branchiis, vel aliquo alio hujusmodi membro.

2

Vox autem est sonus animalis et non in qualibet parte, sed in parte quae verberat aerem et ad aliquid et in aliquo, sicut superius diximus de sono: et ideo oportet habere pulmonem qui aerem exsufflet sicut follis, et cannam duram quae vocatur arteria vocativa, ad quam verberetur aer: et linguam quae figuret et verberet aerem: et quia in aere necesse est fieri hujusmodi verberationes, ideo rationabile est quod illa sola vocent, quae aerem attingunt per hujusmodi membra respirando: respiranti enim congruit natura per quam respirant in duo opera, sicut lingua congruit in duo, quorum alterum necessarium est ad esse et salvari, quod est gustus: alterum autem est ad bene esse, quod est locutio quae fit per linguam. Gustus enim est ad esse, sine quo non salvatur natura animalis: et ideo gustus pluribus animalibus inest etiam non respirantibus. Interpretatio autem est propter bene esse: et sic est de natura respirandi. Spiritus enim respirans in omnibus ambulantibus et sanguinem habentibus est ad esse, sine quo non salvatur respirans, et est ad calorem cordis et interiorum mitigandum et refrigerandum: in vocantibus autem est ad bene esse, ut fiat interpretatio. Quae autem sit causa respirandi vel spiritus respirati, in aliis locis dicetur quando agetur de respiratione in libro quem de Respiratione, favente Deo immortali, faciemus: sed hic dixisse sufficit quod id quod de spiritu attrahitur ad vocem, non est ad esse, sed ad bene esse, sicut diximus.

3

Organum autem respirationis est arteria vocalis quae canna vocatur, et duris anulis componitur, et pulmoni sicut continue continenti aerem et quasi folli continuatur, et in ipso radicatur. Causa autem quare per hanc fit respiratio est, quia haec pars superiora attingit, et in compositione est gutturis, et ad illa praecipue pertingit calor cordis: et ideo indigent ut per illa attrahatur calor refrigerans: locus enim primus qui indiget respiratione, est circa cor: et ideo necesse est quod interius respiratus aer ingrediatur.

4

Concluditur igitur vocis diffinitio, quod vox est percussio respirati aeris ad arteriam vocativam, ab anima per imaginationem aliquam eam formantem, quae est in partibus illis quae ad respirationem congruunt. Non igitur omnis animalis sonus vox est, sicut diximus: contingit enim aliquando linguam sonare sono quem non format imaginatio, sicut sonant tussientes: oportet enim in voce et animatum esse verberans, et quod cum imagine significandi aliquid per vocem verberet et figuret: vox enim est sonus aliquid significans, et vox non est sonus simpliciter respirati aeris, sicut est tussis: et cum duo sint in anima affectus scilicet doloris, vel gaudii, et conceptus cordis de rebus, non est vox significans affectum, sed potius conceptum: conceptus enim cordis interpretativus sonus vox est: et ideo vox non est nisi habentis intellectum concipientem intentiones rerum: et ideo ad exprimendum conceptum format voces. Caetera autem animalia affectus habentia, sonos suos affectus indicantes emittunt, et ideo non vocant: et quaecumque illorum plurium sunt affectus, neque sunt etiam plurium sonorum, et quae levioris sunt complexionis: et ideo aves plurium sunt garrituum quam gressibilia: et illae quae inter aves sunt latioris linguae et melioris memoriae, magis imitantur locutiones et caeteros sonos quos audiunt. Licet enim bruta habeant imaginationem, sicut superius ostendimus, tamen non moventur ab ipsis imaginatis secundum rationem imaginatorum, sed a natura: et ideo omnia similiter operantur: una enim hirundo facit nidum sicut et alia: et haec imitatio est naturae potius quam artis: ideo imaginativa in eis non regit naturam, neque agit eam ad opera secundum diversa imaginata, sicut facit homo, sed potius regitur a natura et agitur ad opera ab ipsa: et ideo fit quod licet apud se habeant se imaginata, tamen ad exprimendum illa non formant voces. Affectus autem laetitiarum et tristitiarum magis profundantur in natura quam in anima: et ideo illos exprimunt sonis et garritibus.

5

Forte autem dubitabit aliquis, cum duo sint in voce, scilicet significatio dictionis, et significatum, quid faciat in ipsa significatum. Et ad hoc aliquando aliqui dixerunt, quod conceptus qui est ex parte intellectus, descendit in imaginationem, et organum illius est in anteriori parte capitis, ad quam pervenit respiratus aer in quo vox figuratur, et ibi generat vis imaginativa intentionem rei in voce. Sed hoc absurdum esse videtur, quia et sic vox esset ex duobus composita: et hoc non est vox. Adhuc autem talis generatio vocis posset esse in qualibet sonante voce: et sic loquens intelligeretur, quacumque voce loqueretur: quod falsum est, quia sicut generaretur in voce intentio rei, ita per eamdem rationem generaret illam intentionem in audiente.

6

Et ideo dicendum esse videtur, quod vox est sonus formativus in signum quod ad placitum significat: et ideo de re facit notitiam sicut signum, et ideo non percipit illam vocem qui nescit institutionem signi: propter quod de diversis idiomatibus loquentes non se intelligunt. Oportet igitur quod anima imaginans et intendens significare conceptum, verberet aerem in arteria existentem ad arteriam ipsam: et in necessitate pulso aere ad arteriam, fit sonus qui est materia vocis: sed figura ipsius soni in dictiones, est per linguam, et dentes, et palatum, et caetera interpretationis organa. Signum autem veritatis eorum quae dicta sunt, est, quod ille qui respirat vel inspirat in respirando non potest formare voces, sed potius oportet eum tenere spiritum sonantem, in quo format voces. Et ideo diu loquentes dum respirant, oportei oportet interrumpere voces, quia movent per organa vocis locutionem retinent spiritum: et quia numero talium motuum formantur syllabae et dictiones, propter hoc mensurantur diu, vel brevi tempore et, incidunt in genus quantitatis: et quia singulae formationes elementorum et syllabarum distinctae sunt, nec aliquo modo continuantur, ideo sunt de numero discretorum et non continuorum: quia tamen continuo tempore mensurantur, ideo non sunt numerus: et quia sunt in motu, licet motus non sint, sicut superius ostendimus, et motus permanentiam in partibus non habet, ideo permanentiam in suis partibus nullam habent.

7

Et quia non fit vox nisi in aere respirato retento, manifestum est quod haec est etiam una causa quare pisces sunt sine voce: non enim habent guttur de cujus compositione est canna radicata in pulmone. Partem autem hanc non habent, quia non indigent recipere aerem per respirationem. Propter quam autem causam sit hoc, alia ratio est quae ad scientiam de natura animalium pertinet, et ibi explicabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XXII.