Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT V.

In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.
1

Quoniam autem in prooemiis diximus, quod diffinitiones universales ex quibus non contingit causas accidentium subjecti cognoscere neque conjecturari de ipsis facile, sunt dialecticae et vanae omnes, et nos jam diffinitionem quae solum dicit quid est anima, assignavimus, non sumus contenti in ea: quia oportet nos cognoscere non solum quid est anima in se, sed etiam partes animae cognoscere, et causas accidentium per se ipsis partibus demonstrare. Accidentia per se et opera animae maxime secundum partes ei attribuuntur, et ideo oportet nos aliam investigare quae in partibus animae propriam naturam et esse demonstret: quoniam nos in prooemiis jam invenimus quod secundum unamquamque partem animae, altera et altera est et ratio animae, et non est diffinibilis anima una ratione universali, quae applicetur omnibus partibus ejus. Hoc autem in dicta superius diffinitione contingit, in qua etiamsi diffinientia animam univoce sumerentur, non sufficerent ad naturam animae in proprio partium esse cognoscendam. Nunc autem non univoce sumpta sunt: quoniam non una et eadem ratione actus est intellectiva anima cum sensitiva, cum una sit separata, et altera sit virtus in corpore. Neque in una et eadem ratione actus corporis physici est sensitiva cum vegetativa, cum videamus sensitivam esse cognitivam et acceptivam spiritualium specierum a sensibilibus, et vegetativa nihil spiritualiter accipit vel operatur.

2

Hac igitur necessitate oportet iteratam facere investigationem de animae diffinitione: quoniam in tali via quando agitur de partibus, fit aliquando certum id quod est secundum naturam et rationem notius, ex his quae incerta sunt secundum rationem et naturam, certis tamen quoad nos: tentandum est nobis iterum sic per viam istam aggredi de anima, quia anima talis est substantia quae multum elongata est a sensibus nostris, et non subjicitur sensibus nisi quoad opera, et opera sunt partium ejus: et ideo quoad nos sunt notiores partes quam ipsa secundum se anima. Sic enim diximus diffini tivam rationem non solum ostendere quod quid est, sed oportet etiam quod ostendat causam quare insunt ei per se accidentia, quae praecipue animae secundum partes insunt. Rationes autem terminorum diffinientium quas nunc in praecedentibus adduximus, sunt sicut conclusio demonstrata per aliud principium. Quaedam enim ratio non dicens nisi quid est per aliud scita, sicut conclusio, quae ad hoc ut sciatur, alio indiget principio quod est medius terminus. Ratio autem dicens simul propter quid et quid illa est, sicut demonstratio per se scita, et per quam scitur conclusio. Est autem de hoc in secundo Posteriorum dictum. Si enim quaeratur quid est tetragonismus sive quadratum, cui accidit per se aequale esse quadrangulo altera parte longiori, dupliciter diffiniri potest: et una diffinitio non dicet nisi quid est quod substat passioni, altera autem dicet causam quare inest ei talis passio. Si enim diffiniatur sic: tetragonismus est orthogonum aequilaterale, quatuor lineis contentum, aequale quadrangulo altera parte longiori, non dicet nisi quid est absolute quod substat passioni. Si autem diffiniatur sic: tetragonismus est inventio media rei, hoc est, inventio proportionis quantitatum ex quibus fit tetragonismus, et altera parte longius quadrangulum, dicet causam quare inest ei talis passio, quod est scilicet aequalis tetragonismus altera parte longiori quadrato.

3

Ad hoc autem intelligendum propter doctrinae bonitatem oportet de Geometriae quinto libro aliquid interponere. Sciendum igitur quod ex omnibus tribus quantitatibus quae sunt continuae proportiones fit necessario tetragonismus et quadrangulum altera parte longius, neque possunt hae duae figurae fieri ex pluribus quantitatibus, neque ex paucioribus. Sicut enim accipitur ex secundo Euclidis, quadratum aequilaterum et aequiangulum sub una linea dicitur contineri: quoniam fit ex una et eadem linea in se producta, et aequale in quantitatibus causatur ab unitate quantitatis. Manifestum autem est quod dicitur in numeris: si enim quemcumque numerum in seipsum duxero, quadratum perficio, sicut bis duo, vel quater quatuor, et sic deinceps. Quadratum igitur ex unica provenit quantitate. Quadrangulum autem altera parte longius sub duabus necessario lineis et non pluribus continetur: habet enim haec figura duo opposita latera aequalia: et duo quaelibet quae sibi invicem in angulo applicantur, habet inaequalia. Sunt ergo ibi duae aequalitates diversae et duae inaequalitates. Sicut igitur una per totum aequalitas ab una surgit quantitate, ita necesse est quod duae aequalitates duabus interceptae inaequalitatibus a duabus surgant quantitatibus: et sic necesse est ipsum sub duabus lineis contineri. Hoc autem est manifestum in linearibus numeris: binarius enim et ternarius duae sunt inaequales quantitates: et si duxero unum in alium, perficimus quadrangulum altera parte longius, ut si dicam, bis tria, vel ter duo: longius enim est quam sit latum bis tria, et latius quam sit longum ter duo: igitur probatum est quadratum et altera parte longius quadrangulum ex tribus quantitatibus fieri, et neque ex pluribus neque ex paucioribus. Quotiescumque autem uniuntur tres quantitates continuae proportionis, tunc ex illis fiunt quadrata et altera parte longius aequales omnino. Continuam autem voco proportionem, quando in una et eadem proportione, in qua se prima habet ad mediam, habet se ad tertiam. Et hoc in numeris est manifestum: accipiantur enim 12. 6. 3. In his enim primus est duplus ad medium, et medius duplus ad tertium. Ducamus autem medium in seipsum faciendo tetragonismum, dicendo sexties sex fiunt triginta sex: et ducamus primum in tertium faciendo altera parte longius quadrangulum, dicendo duodecies tria, vel ter duodecim, et fiunt similiter triginta sex. Aequale igitur est quadratum mediae proportionis ad altera parte longius quadrangulum extremarum proportionum. Idem omnino evenit si accepero in alia proportione continuas tres quantitates, sicut si velim accipere sesquialteras, sicut 9. 6. 4: primus enim continet secundum totum et alteram ejus partem, et similiter medius continet tertium et alteram partem ejusdem: igitur continue sexquialtera est in eisdem proportio. Continuamus igitur quadratum ducendo medium in seipsum, dicendo sexties sex, et fiunt triginta sex, ut prius: et si ducamus extremos in se invicem ita quod unum in alium, dicendo nonies quatuor, vel quater novem, perficiemus tantumdem, hoc est, triginta sex. Idem est omnino in sexquitertiis, sicut si accipiamus 16. 12. 9: omnes enim isti in continua sunt sequitertia proportione, et per omnia fiat ut prius. Summa enim proveniens ex duo decies duodecim est centum quadraginta quatuor, et tantumdem valet summa proveniens ex nonies sedecim, vel e converso ex sedecies novem. Patet igitur quod diffiniens quadratum quod est tetragonismus, et dicens quod est orthogonum aequilaterum quadrilaterum aequale altera parte longiori quadrangulo, non dicet nisi quid est: dicens autem quod est in continuae proportionis tribus quantitatibus mediae proportionis inventio, dicit propter quid tetragonismus est aequale altera parte longiori quadrato. Et prima quidem diffinitio cum non dicat nisi quia inest passio subjecto, est conclusio demonstrationis: quia ad hoc inducitur demonstratio ut passio probetur inesse subjecto. Secunda autem est medium quod est principium demonstrationis, quia per ipsum probatur passio inesse subjecto: sicut omnis figura producta a media proportione continua in se ducta, quae tantum vincit tertiam, quantum vincitur a prima, aequalis est ei quae fit ex ductu primae proportionis in tertiam. Tetragonismus autem est figura consurgens a media continua proportione ducta in seipsam, quae tantum vincit tertiam quantum vincitur a prima: ergo est aequalis quadrangulo altera parte longiori: quod fit ex ductu primae in tertiam: et sic patet quod mediae continuae proportionis inventio dicit causam aequalis quadrati ad altera parte longius quadrangulum.

4

Sic igitur est etiam in diffinitionibus aliarum rerum. Oportet enim quod id quod communiter rei attribuitur, sicut animae attribuitur quod sit actus corporis physici, per causam propriam inesse probetur: et hoc non potest fieri nisi tali diffinitione animae inventa, quae dicit causam quare anima sit actus corporis: hoc autem erit si acceperimus secundum quamlibet partem animae, quod ipsa est principium et causa hujus vitae quae exercetur in corpore physico: tunc enim habebitur propositum. Cum enim habuerimus quod quidquid essentialiter est principium et causa hujus vitae quae exercetur in corpore physico organico, est actus physici corporis organici, et conjunxerimus istam, quod anima essentialiter est principium, et causa hujus vitae quae exercetur in corpore physico organico, concludemus demonstrative quod anima est actus primus physici organici corporis: et sic concludemus superius inductam diffinitionem per eam quae dicit causam ejus, sicut diximus in exemplo geometrico jam inducto.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT V.