Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT III.

De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
1

Quia autem animam diximus esse actum non cujuslibet physici corporis, sed potius ejus tantum quod in potestate perfecta habet unde exerceat actiones vitae, oportet nos ad explanationem dictae diffi nitionis determinare quale sit illud corpus quod dicimus in tali potestate habere vitam. In superioribus autem primi libri istius scientiae diximus formas naturales universaliter esse duplices: una enim est quae magis sequitur naturas corporis naturalis, in quo est forma non elevata supra ipsum et potentias ejus, sicut est illa quae est harmonia mixtorum, vel harmoniam consequens, et talis forma natura proprie vocatur, et non agit nisi unum, sicut determinatum est in secundi Physicorum nostrorum principio: de omnibus mixtis talem formam habentibus, jam tractavimus in scientia de Lapidibus et Mineralibus. Est autem alia quae magis est vicina causae universali agenti primae, quae agit omnes formas, et haec est essentia incorporea movens et perficiens corpus, quae habet imprimere in naturam totam, eo quod ordine naturae supra naturam est omnis formae corporeae, et haec vocatur anima: et quia potestatem non trahit agendi a corpore, sed ex prima causa cujus naturam sequitur, ideo non agit tantum unum, sed multa, et quodlibet illorum operum est ei proprium et essentiale, et talis forma vocatur anima. Actiones autem suas essentiales agit in corpore et circa corpus, quae actiones non sunt sine instrumentis et corporalibus: et ideo omne corpus quod in potestate habituali habet unde operetur actiones vitae, oportet esse organicum, hoc est, ex organis figura et situ differentibus compositum: organa enim voco membra officialia, quibus actiones vitae ab anima exercentur, sicut per corporum fluxus spiritus vitalis, per stomachum autem cibi coctio, per hepar autem digestio, et sic de aliis hujusmodi. Hoc autem rationabiliter fit: forma enim quae natura simplex est, cum unam tantum habeat essentialem operationem, sortitur corpus simplex non organicum, unius rationis existens in toto et in partibus omnibus ejus, sicut est forma ignis, et lapidis, et metalli. Forma autem quae sua incorporeitate altior est quam forma naturalis, et magis supra materiam elevata, plura operatur essentialiter: et ideo oportet suum corpus in quo exercet opera illa, esse heterogenium ex diversis in figura et mixtura compositum. Hujus autem exemplum est in omnibus potestatibus incorporeis. Ars enim architectonica cum sit una, non una simplici operatione facit domum, sed potius secando, dolando, perforando, complanando, et levando, et compaginando, propter quod diversa in figura quaerit instrumenta, sicut securim ad secandum, dolabrum ad dolandum, et terebrum ad perforandum, runcinam autem ad planandum, et in aliis actionibus suis aptat alia hujusmodi: unit autem ad unum manus artificis quae movet omnia haec. Sic et anima habens in se potestates operandi opera vitae multas, quaerit corpus sic habens diversa organa in figura et mixtura et compositione, in quibus diversis agit vitae actiones, uniens omnia haec ad unum, scilicet ad cor, a quo influit vitae actiones omnibus eis. Organa autem plantarum partes sunt: et hoc quidem satis manifestum est in corporibus animalium, et maxime hominum, cum etiam in corporibus plantarum verum est, quia plantarum partes sunt organa specialia officia habentia vitae, licet sint partes simplices hoc genere simplicitatis quo dicitur simplex, quod partes habet homogenias: folium enim in planta est ad cooperiendum corticem fructuum, ne laedatur caumate vel frigore: fructus autem habet corticem in quo operitur semen, ut efficiatur pepanum in vase debito maturatum. Radices vero habet ori in animalibus similes quoad officium: quia et oris et radicis officium est trahere nutrimentum. Medullam autem habet quasi loco cordis. Licet quaelibet istarum partium in se sit composita ex similibus, tamen istae partes diversa habent vitae officia.

2

Patet igitur ex dictis, quod si oportet aliquam communem diffinitionem dare animae, tunc utique erit actus primus corporis physici organici, quia hoc convenit tam animae plantae quam brutorum, et convenit etiam animae humanae quam in organis operari videmus. Et quia actus in omnibus essentialiter distinguitur ab eo cujus est actus, et praecipue in animatis, in quibus ostensum est animam corpoream formam non esse, ideo non oportet quaerere si unum sit anima et corpus. Forma enim cum materia nunquam coincidit in eamdem rem, sicut in artificialibus apparet: ubi tamen forma vicinior est materiae quam in aliis. Non enim quaerimus si figura est idem cum cera in sigillo, neque universaliter unquam dubitamus si idem sit actus, et id cujus est actus sicut materiae. Cum enim hoc ipsum unum et ens multipliciter per analogiam dicuntur de substantia et accidente, erit substantia principaliter et per se ens, et accidens est ens, quia est aliqua dispositio ejus quod vere est. Cum substantia dividatur in tria, sicut superius diximus, materiam scilicet, formam, et compositum, quod inter ista tria et ens proprie et primo est est forma, quia materia non habet actu esse nisi a forma, et compositum similiter: et ideo materia non est propter esse dandum, sed potius tantum ad hoc quod substet, et particulizet et individuet esse quorum nullum est esse: propter quod impossibile est unquam formam esse materiam: et sic eadem impossibilitate impossibile est animam esse corpus.

3

Universali igitur diffinitione dictum est quid sit anima, quia est substantia secundum quod ratio rei substantia et forma est: et haec substantia est quid erat esse, hoc est, quiditas essentialis hujusmodi corporis quale determinatum est: et ideo corpus amittit nomen et rationem suam quando exspirat ab eo anima: sicut si diceremus aliquod instrumentorum artificialium esse alias a natura perfectum, sicut si dolabra esset animal et corpus physicum: tunc enim id quod est substantia ipsius formalis, est esse suum, quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in subjecta sibi materia: et tale esse physici corporis esse, anima in communi ratione accepta. Et si positione priori retenta, quod dolabra sit corpus physicum, corpus dolabrale, quod est ferrum, separetur a forma dolabrae, jam non habebit nec rationem, nec nomen dolabrae, nisi forte aequivoce: neque ferrum habebit nec rationem ferri, sed quod ferrum adhuc est ferrum, separata ab ipso forma dolabrae, apud usum loquendi, ideo est, quia dolabra est organum artis, et non physicum, et corporum artificialium superius diximus esse principia corpora physica quae formas physicas retinent in eis. Horum enim accidens est forma artis: et ideo talis corporis non est esse et ratio anima, sed potius physici talis, quod habet in seipso principium quo movetur motu vitae et secundum locum, et quod in se habet posse quiescendi quando voluerit. Et ideo separata anima ab hujusmodi corpore, corpus jam non erit habens esse et nomen: et ideo mortuus homo non est homo, neque caro ejus est vere caro, sed potius corruptum a carne hominis.

4

Considerare autem oportet in partibus animati corporis, quod nunc dictum est, quoniam si nos ponamus oculum per impossibile esse separatum et esse animal, tunc absque dubio visus et potentia visiva erit anima ejus: quia haec potentia agit in eo vitae actionem secundum naturam oculi et complexionem: visus igitur erit substantia formalis oculi dans ei rationem oculi et nomen: ipse autem oculus, qui pupilla vel corpus oculi vocatur, est materia visus: et ideo deficiente visu in oculo, jam non est oculus, sed aequivoce, neque pupilla vocatur, neque est, nisi aequivoce, sicut lapideus, vel depictus. Quod autem accidit in parte una organica animalis, oportet accipere accidere in toto corpore vivente: quia omnino simile est. Sicut enim una potestas particularis animae sensibilis se habet ad unam organicam partem corporis, in eo quod dat ei esse et rationem: ita totus sensus sive substantialis anima se habet ad totum vivens corpus, quod dat ei esse et rationem talem quae est sensitivi corporis. Patet igitur ex dictis qualiter anima sit actus animati corporis potestatem habentis agendi vitae actiones.

5

Et ideo tale corpus non potest esse abjiciens animam, quod ita est in potentia, et in ea est ei vivere, sed potius est animam habens: propter quod diximus superius, quod cum dicitur in diffinitione assignata, potentia vitam habentis, quod de potestate habituali et perfecta intelligitur, quae potens est agere vitae actiones: hoc autem haud est separatum ab anima ut abjiciens eam, sed potius in ratione sua concipiens eam et habens eam: quia neque nomen corporis organici habet, neque rationem sine ipsa. Semen autem animalium et fructus plantarum non sunt hujusmodi corpora organica, nisi in potentia incompleta: et ideo talium non est anima endelechia, neque anima est in eis, nisi sicut artifex in artificiato quod est in fieri et non in esse: et hoc non est inesse animam nisi secundum quid, sicut supra diximus. Unde patet ex dictis quod vigilantia et actio animae quae est exercitium actionis vitae, sicut in artificialibus incisio, et in physicis visus sive videre secundum actum, et est visus secundum actionem quae est uti visu: et similiter potentia habitualis organi ad videndum, quod est visum habere, et non uti, est anima: quia, sicut diximus, ipsa est et actus primus et actus secundus: neque tamen ideo est duo: quia actus secundus supponit primum, et fluit ex ipso essentialiter. Corpus autem et materia oculi est, quod est potentia utens et habens visum, et non potentia incompleta, sed potestate perfecta, sicut diximus: et sicut oculus est pupilla et visus compositus, ita anima et corpus est animal totum compositum, cujus tota ratio et substantia est anima.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT III.