Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT II.

De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
1

His igitur sic habitis, quod sentire est secundum potentiam passivam, dicendum est de potentia et actu, quoniam utrumque dicitur dupliciter: nunc enim simpliciter et universaliter volumus aliquid dicere de ipsis, quia certificative de eis dicere, est primi philosophi. Dicimus igitur quod potentia dicitur duobus modis, hoc est, disposita et indisposita perfectione prima. Dicimus enim aliquando hominem scientem in potentia: quia cum est indispositus, et nihil habet nisi naturam ad scientiam ordinatam: sicut ideo quia homo est animal disciplinabile, dicimus hominem potentia scientem: et haec potentia quae est ante perfectionem primam, sive ante habitum, habet gradus duos: potest enim esse remota et propinqua. Remota quidem, sicut dicimus puerum potentia scientem. Propinqua, sicut dicimus potentia scientem eum qui jam novit instrumenta et principia quibus accipitur scientia, quae discens a Doctore non accipit, sicut quod de quolibet contingit affirmari vel negare et de nullo simul, et quod omne totum majus sua parte est, et quod uni et eidem aequalia, inter se sunt aequalia, et hujusmodi, quibus scitis non propter hoc scitur ars, sed eis ignoratis non potest ars sciri. Et in practicis quidem est idem, sicut dicimus infantem potentia esse scriptorem, et dicimus potentia esse scriptorem eum qui novit pennam et calamarium, et temperaturam incausti, et hujusmodi alia scripturae instrumenta. Alio modo dicimus potentia scientem eum, qui jam habet habitum scientiae, quia habitus scientiae vel potentiae similis est et somno in eo quod non agit, sicut dicimus scientem et non considerantem esse potentia scientem, et hoc est qui potentiam habet completam per actum primum, qui somno similis est. Sed non est idem motus quo uterque istorum est possibilis sive in potentia existens. Ille enim in utroque gradu potentiae dicitur potentia sciens grammaticam vel aliam scientiam secundum potentiam materialem adhuc imperfectam, quae tamen secundum genus est primum subjectum scientiae, vel alterius habitus ad quem ordinata est potentia. Ille autem qui habet potentiae perfectionem ad modum somni, dicitur sic potens, quia potest agere secundum habitum quando voluerit: habitus enim est quo quis agit aliquid quando voluerit, si nihil eum exterius et per accidens prohibeat. Similiter autem et actus dupliciter dicitur secundum actum primum et secundum actum secundum, ut diximus superius: et ideo habens habitum dicitur actu sciens.

2

Jam autem considerans cum actu sit qui est per modum vigiliae, proprie secundum actum sciens vocatur. Hi autem utique qui primo modo scientes sunt ambo, secundum potentiam scientes vocantur, sed differenter: quoniam non habens habitum, secundum potentiam sciendi materialem et imperfectam non dicitur sciens nisi quando per doctrinam est alteratus, et multotiens est mutatus ex contrario in habitum scientiae: oportet enim multotiens discentem mutari modo ex ignorantia in dispositionem, modo ex dispositione in dispositionem, antequam sit in habitu completo: diximus enim quod potentia materialis habet gradus, qui licet in genere sint duo, tamen in numero multi sunt. Quod autem dicimus, quod talis ex contrario venit in habitum, ideo dicimus, quod licet dispositio secundum id quod est non sit contraria habitui: tamen per modum est contraria, quia facile mobilis, cum habitus sit qualitas stans et completa et immobilis. Ignorantia etiam largo modo est contraria habitui. Alius autem qui jam habet habitum, et sic non dicitur potentia sciens, sed potius eo quod similis dormienti et non agenti: hoc enim habet habitum faciendi vel sciendi grammaticam vel aliud, sed non operatur in agendo secundum illum modum actionis qui dicitur ex habitu.

3

Et ideo etiam talis mutatio ex habitu in operationem, non est aliquid pati vel recipere, sed mutatio illa quae est ex contrario, est secundum passionem et corruptionem contrarii habitus, sive dispositionis, secundum quod in unaquaque alteratione multae sunt corruptiones contrarii illius quod abjicitur: quia, sicut diximus in tertio Physicorum, motus alterationis est generatio formae post formam, quantum ad formam contrarii quae abjicitur per motum. Sed habens jam habitum non corrumpitur secundum aliquid quod in ipso sit, quando venit ad operationem, sed potius venit ad id quod est salvans habitum: quia habitus per operationes salvantur: operatio enim est similis tali potentiae habituali, eo modo quo se habet talis habitualis potentia ad actum. Habens enim scientiam, et secundum scientiam illam sic speculans et operans, aut in veritate non est alterari, aut si alteratio dicitur, dicetur alterum genus esse alterationis, in eo quod nihil in eo abjicitur vel generatur, sed potius habitus qui jam inest, confirmatur et salvatur, eo quod speculatio nihil aliud est nisi habitus qui inducitur in seipsum, hoc est, in ea quorum species jam insunt, et ex his venit in actum qui est operatio: sicut est videre in exemplo architecti, qui habet habitum aedificandi, et conducit habitum in seipsum, hoc est, convertendo se ad ea quae sunt in habitu, ut fundamentum, et lapides, et ligna, et ordinat ea, et impetum facit ad opus, tunc nihil novi acquirit, sed idem habitus confirmatur: cum igitur alteratio sit alicujus novae formae inductio, iste non est alteratus, vel aliud genus fit alterationis quae alterari dicitur, quocumque modo nunc aliter se habens quam prius.

4

Unde non bene se habet dicere sapientem cum secundum operationem sapiat alterari, sicut nec aedificatorem bene dicimus alterari, quando secundum actum aedificat: in actum enim se ducens qui operationem facit ex habitu elicitam, non est justum quod haec dicatur doctrina sive doctrinatio, hoc est, doctrinae acceptio: sed oportet quod habeat aliam denominationem: sed potius quando fit mutatio ex eo quod est potentia materiali sciens, et est scientiam accipiens a didascalo sive doctore qui actu habet eam, hoc est pati et alterari. Oportet igitur, quod isti duo aut non dicuntur alterari ambo simpliciter, aut si ambo alterari dicuntur, tunc oportet quod non sit unus modus alterationis in utroque, sed unus alteratur in privativas dispositiones et in habitum ex ignorantia, sicut diximus, et alter alteratur, quia non uno modo se habet considerans et non considerans secundum habitum quem habet, absque eo quod aliquid novi generetur in ipso, vel aliquid eorum quae insunt, abjiciatur. Scias tamen quod omnia ista quae dicta sunt de alteratione, haec dicta sunt large accipiendo alterationem: quoniam in VII Physicorum probavimus secundum ha bitum et dispositionem non esse alterationem aliquam, nec animam secundum intellectum moveri posse: sed ea quae hic dicta sunt, exempli gratia dicta sunt: et adhuc sufficit quidam modus alterationis, licet non vere sit alteratio: non enim fit alteratio physica, nisi secundum illam speciem qualitatis quae dicitur passio vel passibilis qualitas: et ideo quaecumque in VII Physicorum subtiliter disputata sunt, his quae hic dicta sunt non contrariantur.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT II.