Liber IV, d. 1, p. 1, q. 3
Librum IV, Distinctio 1, Pars 1, Quaestio 3
Arguitur quod non, quia, si conferrent graciam ratione operis operati hoc esset isto modo, quia causant graciam effectiue. Sed hoc non igitur maior satis probatur, quia dicit Augustinus Octuaginta trium quaestionum quod quosdam effectus in creatura Deus per seipsum agit ut animas illuminaret quasdam per creaturam. Cum ergo gratia sit lux animarum, non per sacramenta gratiam infundit, sed per seipsum.
In oppositum est Magister in littera, qui diffiniendo sacramentum Nove Legis dicit ipsum causare gratiam, igitur et confert eam.
Ad intelligendum quid sit sacramentum Noue Legis est primo notandum vna est Augustini dicentis : "Sacramentum est in quo sub tegumento rerorum visibilium divina uirtus secretius operatur salutem." Secunda est Hugonis de Sancto Victore dicentis: "Sacramentum est corporale uel materiale elementum extrinsecus oculis sumptum ex in- -stitutione significans, ex similitudine repraesentans gratiam continens." Tercia est Magistri dicentis in littera : "Sacramentum est invisibilis gratie visibilis forma, ut eius ymaginem gerat et causa existat, et quia iste diffinitiones bene intellecte et debite supplete non uidentur in sua differre." Et ideo volo solum diffinitionem Magistri declarare, ex cuius enim declaracione potens patere etiam alia.
Secundo notandum quod in diffinitione Magistri hic forma tantum ualet sicut signum et ponitur pro genere et primo tertio diffinitionis, vnde omnem sacramentum est quoddam sig n um et non econuerso. Et hic uisibile est prima differentia, et ponitur pro sensibili. Omne sacramentum est signum sensibile, id est signum quod aliquo exteriori sensu aut pluribus percipi potest, et postea dicitur inuisibilis gracie. Per inuisibilem gratiam debemus intelligere aliquem effectum gratuitum insensibilem, id est nullo sensu perceptibilem ut est gratia gratificans aut gratia subsistens vt in Ewcaristie , aut dimissio peccatorum, uel aliud huiusmodi. Deinde dicitur ut eius similitudinem gerat per quod minuitur quod ipsum sacramentum - quod est quoddam exterius sensibile - signum habet ex natura sua et naturali proprietate cum isto interiori et insensibili gratuitu effectu aliquam similitudinem et rationem istius naturalis similitudinis et etiam ex diuina institutione significat huiusmodi gratuitum effectum non semper quo ad inesse, sed quo ad fieri aut quo ad conferri. Vltimo dicitur in diffinitione ut eius causa existat : per hoc innuitur quod ipsum sacramentum quod est sensibile signum non solum significat effectum gratuitum aut aliquid sacrum - ut faciunt sacramenta Veteris Legis, ut praedixi - sed effectum quem significant ; etiam causant aliquo modo, ut posterius patebit.
Tertio notandum quod in sacramentis Noue Legis quoddam est sacramentum tantum : aliud est sacramentum et res sacramenti, ut posterius dicetur, non de quolibet sacramento agetur in speciali. Magister ergo hic solum diffinit sacramentum Noue Legis et quod est sacramentum tantum. Et potest ex dictis diffinicio sic poni explicite : sacramentum Noue Legis - quod est sacramentum tantum - est res sensibilis insensibilem effectum gratuitum, ex Dei speciali institucione significans et causans eundem effectum quem figurat, id est quem significat.
Et pro maiori intellectu potest hoc declarari de omni sacramento Noue Legis ut in baptismo dicitur : enim primo in diffinitione est res sensibilis, quia potest percipi. Illud conuenit baptismo, quia baptismus sit aqua abluens siue sit ablucio hominis in aquam. Semper est res sensibilis quia potest percipi visu et tactu.
Dicitur 2° significans effectum gratuitum et insensibilem, et hoc etiam conuenit baptismo quia significat graciam interius mundantem a peccato. Vel, significat interiorem mundacionem animae a peccato per gracie infusionem. Et istam significat ex naturali similitudine : apta enim est similitudo quod sicut aqua superinfusa corporaliter solet ipsum mundare a sordibus corporalibus , ita gracia infusa animae eam mundat a peccatis. Signat etiam eundem effectum ex Dei speciali institucione quia dicit S anctus T homas quod aqua ex similitudine naturalis proprietatis sue habet aptitudinem ad significandum praedictum effectum, sed determinatio et complementum significationis est ex institucione diuina.
Tertio dicitur in diffinitione causans eundem effectum insensibilem quem figurat, et hoc etiam convenit baptismo qui aliquo modo causat graciam cuius est similitudo representativa et mundacionem anime interiorem.
Quarto notandum quod - sicut dictum est in priori questione - in sacramentis Veteris Legis sunt duo consideranda, sic etiam in sacramento Noue Legis duo sunt consideranda. Primum est opus operatum, quod est ipsum sacramentum ab aliquo susceptum - ut baptismus est sacramentum Noue Legis - et ille ab aliquo actualiter susceptus dicitur opus operatum, et ita de alijs sacramentis Noue Legis. Secundum est opus operans, id est opus ipsius suscipientis sacramentum, vtpute volicio suscipienti et deuotio suscipientis.
Conclusio prima : Sacramenta Noue Legis conferunt gratiam ratione operis operantis ; patet sic quod aliquis adultus existens in caritate ac deuotus et benedispositus uelit suscipere aliquod Noue Legis sacramenti rite et ordinate propter Deum, et ita etiam suscipiat. Tunc illa volicio dicitur ibi opus operans, ut dixi, innotabili vltimo et ratione illius confertur gratia ipsi suscipienti sacramentum, quia volicio talis suscipiendi sacramentum et eo rite vtendi est actus liber bene circumstantionatus, ut suppono, et ex caritate procedens igitur meretur augmentum gratiae gratificantis et cum hoc gradum gloriae, sicut quilibet aliter actus virtutis ex caritate procedens igitur, etcetera. Hoc satis patet declaratum ex questione precedenti, ex quo enim sacramenta Veteris Legis ratione operis operantis conferunt gratiam et merentur gloriam ; multo a fortiori sacramenta Noue Legis.
Secunda conclusio : sacramenta Noue Legis cuilibet rite suscipienti et non ponenti obicem per mortale peccatum conferunt gratiam ratione operis operati. Patet quia sacramenta Noue Legis significant, igitur eam causant et conferunt. 3a ex diffinitione praemissa : item patet conclusio ex differentia sacramentorum Noue Legis et Veteris Legis quam ponit Augustinus et allegat Magister in littera : dicunt enim quod ista sacramenta Veteris Legis solum promittebant et significabant. Hec autem, scilicet sacramenta Noue Legis, dant salutem que salus non est sine gratia gratum faciente : si enim sacramenti Veteris Legis aliquid conferebant de gratia hijs quibus applicabantur, hoc erat solum ex sanctitate operationis proprie ipsius suscipientis aut ex bonitate dispositionis eius in fide, deuotione, caritate, etcetera. Vel, ex deprecatione ministri applicantis, aut ex deprecacione suscipientis et non ex vi et virtute ipsius sacramenti nec forte in circumcisione, in sacramentis autem Noue Legis vltra meritum operantis confertur gratia ex ui operis operati, scilicet ipsius sacramenti.
Ex hijs sequitur quod, si adultus existens in caritate cum deuotione et bona dispositione suscipit Ewcaristiam aut aliud sacramentum Noue Legis duplex, et hoc sequitur gratiae augmentum, patet quia vnus gradus sic confertur ratione proprie dispositionis et meriti sicut pro alio bono opere, alter gradus sibi confertur ex visacramenti quod hoc habet ex Christi merito, ut patebit.
Secundo sequitur quod, si a et b sint in equali caritate sunt equeque deuoti, habent equale desiderium sumendi Ewcaristiam aut aliud sacramentum et cetera omnia que tenent se ex parte bone dispositionis eorum sunt paria in vtroque. Et a suscipit sacramentum, et b forte impeditus, vndecumque a consequitur maiorem gratiam quam b. Patet quia ratione propriorum meritorum et bonarum dispositionum equalium in vtroque consecuntur equales gradus gratie et a. Et vltra hoc consequitur gradum gracie ex ui suscepti sacramenti - ut patet ex conclusione 2a - quem gradum non consequitur b.
Tercio sequitur quod sacramenta Noue Legis perfectiora sunt sacramentis Legis Antique : patet cum ista conferant graciam ratione operis operati, et alia non dempta forte circumcisione que tunc tamen minorem conferebat graciam quam nunc baptismus qui circumcisioni succedebat. Ad argumentum ante oppositum petit quomodo sacramenta Noue Legis sint causa gratiae et de hoc dicetur in quaestione sequenti:
On this page