Liber IV, d. 5, q. 3
Librum IV, Distinctio 5, Quaestio 3
Arguitur quod sic, quia Mathei 9° dicitur vt autem sciatis quia filius hominis habet potestatem dimitten- -di peccata. Dixit paralitico : "SURGE ET AMBULA." Sed non oportebat signo ostendi et probari, quod Deus habet potestatem dimittendi peccata - hoc enim Iudei confitebantur - igitur voluit ostendere quod 2m quod homo haberet potestatem dimittendi peccata.
Secundo, Christus 2m quod homo est redemptor - ut dicitur in 3° distinccione 19a - sed non potest aliquis liberare a seruitute peccati nisi sibi dimissum sit peccatum. Igitur Christus 2m quod homo habuit auctoritatem dimittendi peccata quomodo alias redemisset nos a peccatis.
In oppositum arguitur illud : quod est solius Dei non conuenit Christo in quantum homo, sed dimittere peccata est solus Dei, ut patet Ysaie 4m : "EGO SUM QUI DELEO INIQUITATES TUAS PROPTER ME."
Respondet S anctus Thomas quod triplex est potestas abluendi et mundandi a peccato in baptismo. Prima est potestas auctoritatis et hec est solius Dei, que virtute propria peccata dimittit quasi principalis causa remissionis peccati. A seipso enim et non aliunde habet potestatem immediate per se, interius mundandi a culpa et tali potestate Christus in quandum Deus peccata dimittere potuit, sed non in quantum homo. Secundum humanam enim naturam non habuit virtute propria interius mundare a culpa, ymo dicunt doctores quod hanc potestatem auctoritatis dimittendi peccata Deus non solum communicauit cuicumque, sed eciam nec communicare potuit creaturae. Patet satis ex iam dictis quia non potest communicare creaturae, quod ipsa propria virtute peccata dimittit et sit tamquam principalis causa creacionis gracie et quod habeat seipsa et non aliunde recepit potestatem immediate interius mundandi a culpa : hoc enim poneret eum extra limites creaturae.
Alia potestas est potestas ministery que illis competit qui sacramenta ministrant et dispensant, in quibus diuina sacramentis virtus secrecius operatur salutem : illis enim datum ut possint exterius ministrare et elementum et verbum.
3a est media inter has duas que dicitur potestas excellencie, et hanc Christus 2m quod homo habuit prae alys . Attenditur autem hec excellencia quantum ad tria. Primo quantum ad hoc, quod baptismus habet efficaciam suam ex merito passionis Christi et non ex merito alicuius alterius, propter quod non est baptismus melior qui datur a meliori baptizante . 2° attenditur excellencia quantum ad hoc, quod Christus poterat sine sacramento conferre sacramentorum effectum quasi dominus et institutor sacramentorum, quod de alys non est verum. 3° acceditur excellencia quantum ad hoc, quod ad invocacionem nominis eius dabatur remissio peccatorum in primitiua Ecclesia : tunc enim ad tempus baptizabatur in nomine Christi quod non fit, nec factum est in nomine Petri, aut Pauli, uel alterius ministri.
Et dicunt doctores communiter quod hanc potestatem excellencie potuit dare ministris Ecclesiae, licet nulli alteri dederit nisi Christo. Primam partem velle videtur Magister cum in littera dicit: ministerium dedit Christus seruis, sed potestatem scilicet retinuit quam si vellet poterat seruis. Hoc videtur intelligendum de potestate excellencie quam Deus poterat dare non solum Christo secundum quod homo, sed eciam ceteris ministris.
Secundam partem similiter innuit Magister cum posterius dicit, sed noluit ne seruus in seruo spem poneret : vna enim causa propter quam non decuit ut ministris daretur huiusmodi potestas excellencie est, scilicet ne homo in puro homine speraret si baptismus efficaciam dimittendi peccata haberet ex meritis puri hominis ut ministri.
Secunda causa ne tot essent baptismata quot baptiste sew quot institutiones baptismi qui numeratur baptismus et denominatur ab eo in cuius nomine fit et ab eo qui instituit. Et ita multi essent baptismi si multis esset data potestas excellencie, ut scilicet multi haberent auctoritatem instituendi baptismi. Et quod in eorum nomine haberet efficaciam, voluit ergo Christus scilicet soli istam potestatem excellencie retinere vt solus institueret. Et sic solus vnus baptismus remaneret : si enim essent plures baptismi in Ecclesia, tunc posset ex hoc fieri scisma in eo, ut vnus diceret : "EGO SUM CEPHE, EGO SUM PAULI, EGO SUM APOLLO ," et sic non esset perfecta vnitas in Ecclesia cuius vnitatis perfeccio fundamentum habet in vnitate baptismi.
Tercia causa propter quam potestatem excellencie Dominus sibi soli retinuit est ut per hoc ostenderetur esse vnum solum caput Ecclesie, scilicet Christus a quo omnia membra Ecclesiae accipiunt motum et sensum. Est adhuc dubium vtrum Deus potuerit dare ministris potestatem cooperacionis in dimittendis peccatis. Et doctores satis communiter dicunt quod non potuit Deus communicare creaturae potestatem cooperacionis saltem per modum efficientis respectu gracie et eodem modo quo agencia naturalia cooperant Deo in produccione ignis aut alterius rei naturalis. Videtur enim eis quod quia gracia eleuat hominem ad quandam vitam que est supra condicionem omnis naturae creaturae : est enim, ut dicunt, esse gratiae supra esse naturale et hominis et animalis que sunt supreme creaturae. Et ideo agens quod effectiue sibi assimilat animam per graciam, oportet quod sit super omnem virtutem creatam et sic talis cooperacio excederet terminos creaturae. Et dicit Bonauentura quod talem modum cooperationis non potuit Deus communicare creaturae, nec de illo intellexit Augustinus quod multipliciter pro se allegat, sed intellexit de illa potestate cooperacionis qua aliquis dicitur cooperari. Non quia simul cum illo efficiat, sed quia aliquo dono, scilicet dato aliquid facit quo facto Deus fecit, scilicet solo nutu mentis sine actu sacramenti, vnde sicut beatus Petrus dicitur mortuos suscitasse et infirmos curasse et habuisse virtutem curandi et graciam sanitatum. Non quia ipse faceret ista miracula, sed quia Deus nutu beati Petri faciebat sine aliquo visibili sacramento. Sic diceretur aliquis animas purgare et purificare et Deo in hys cooperari si data esset ei consimilis gracia ad animas purgandas ; sed hoc noluit Deus dare, ut dicit Augustinus. Magister tamen in littera videtur velle quod Deus possit communicare creaturae quod tamquam secundarium et instrumentale agens cooperetur Deo ad produccionem gratiae in anima, sicut ignis cooperatur Deo instrumentaliter ad produccionem ignis. Sed dicit Bonauentura quod non sit ei in hoc, vsquequaque consenciendo.
Ad raciones ante oppositum respondet S anctus T homas quod filius hominis, id est Christus Dominus qui sepe se in Ewangelys sic nominat ut ostendat quid pro nobis misericorditer dignatus est fieri ille, inquam, filius hominis habuit potestatem auctoritatis dimittendi peccata non 2m quod homo, sed secundum quod Deus. Et ideo per miraculum ibi ostensum in cuiusdam paralitici sanacione probabatur hoc, scilicet quod ille homo esset Deus cui natura obediebat quasi proprio creatori. Non ergo erit intencio probare quod Christus in quantum filius hominis haberet potestatem auctoritatis in dimittendi peccata, sed fuit intencio probare quod ipse filius hominis haberet potestatem et quod per hoc esset Deus; sic ergo Christus habet illam potestatem auctoritatis in quantum Deus et non in quantum homo, quia non communicat humane naturae sue, sed solum diuinae.
Ad 2m dicitur quod redemptor vno modo dicitur qui potestate auctoritatis vtitur in dimittendo peccata. Et sic Christus est redemptor 2m quod Deus ; alio modo dicitur redemptor propter effectum humilitatis in quantum per humilitatem passionis nobis meruit dimissionem peccatorum. Et sic est redemptor 2m quod homo : 2m enim humanam naturam passus est et non secundum diuinam. Sic autem esse redemptorem pertinet ad potestatem excellencie, sed mereri remissionem peccatorum nobis dari per sacramentorum applicacionem, ut datum fuit.
On this page