Text List

Liber IV, d. 4, q. 6

Librum IV, Distinctio 4, Quaestio 6

Sexto queritur vtrum baptismus flaminis siue fluminis sufficiat ad salutem.

Arguitur quod non, quia Dominus dicit Iohannis 3°: "NISI QUIS RENATUS FUERIT EX AQUA ET SPIRITU SANCTO NON POTEST INTROIRE IN REGNUM CELORUM." Sed nullus sic renascitur nisi baptizetur baptismo aque siue fluminis, igitur nullus intrat in regnum celorum sine baptismo fluminis, igitur baptisma spiritus non sufficit.

2°, Actuum 10° dicitur quia Cornelius et qui cum eo erant receperunt praeuius Spiritum sanctum, et post modum baptizati sunt baptismo aque quod non videtur factum fuisse nisi quia baptismus flaminis non sufficit sine baptismo fluminis.

Tertio, si aliquis saluari possit sine baptismo aque maxime videtur de paruulo cui cicius debet eximia Dei subvenire. Sed paruulus qui non est renatus aqua f. 60 ra dampnatur, ut dicit Augustinus in De fide ad Petrum et ponitur in littera. Igitur a forciori nullus alius sine aque baptismo potest saluari qualitercumque aliter baptizatur , scilicet baptismus flaminis uel sangwinis .

4°, si sine baptismo aque potest quis saluari uel baptizari , tunc baptismus aquae non esset sacramentum necessitatis. Et sic non peccarent qui nollent baptizari aqua, quod est manifeste falsum ; igitur sine baptismo non est alicui salus.

In oppositum arguitur per illud Iohannis 11° : "QUI VIVIT ET CREDIT IN ME NON MORIETUR IN ETERNUM." Sed iusti credunt et fideles sunt ante baptismum fluminis per solum baptismum flaminis. Igitur si decedunt in tali fide non moriuntur in eternum. Item Ambrosius de quodam cathecumino mortuo ante baptismum fluminis dicit quod regnaturus eram, gratiam quam poposcit non amisit. Igitur ille saluus fuit sine baptismo fluminis.

Notandum per questionem quod Damascenus in suo 4° nouem distingwit et enumerat baptismata.

Primum est baptismus fluminis qui est tinctio in aqua cum certa forma verborum ex institucione diuina significans, ut superius de hoc dictum fuit.

2us est baptismus sangwinis et est martirium pro Christo perpessum et ille baptismus non est proprie sacramentum eo, quod deficient, scilicet ea que sunt de racione sacramenti propry dicti. Deficit enim repraesentacio ex similitudine, quia sang- -gwis non habet racionem ablutionis sicut habet baptismi materia, quae est naturalis aqua que maxime nata est abluere. Deficit eciam significacio ex institucione, quia martirium non est adeo institutum ad hoc, ut significet mundacionem interius a peccato. Sicut baptismus aque institutus est, eciam non seruatur ibi aliqua forma verborum ad hoc determinata, ut oportet fieri in baptismo, qui est sacramentum.

Tertius est baptismus penitentiae : sic nominat eum Magister in littera, et est iustificacio hominis interius et mundacio a peccato per gratiam sibi collatam, et hoc virtute contricionis et penitentiae praeuie. Vel, si volumus istum baptismum nominare quoddam nomine generaliori, tunc communiter nominatur baptismus flaminis et sic est iustificacio hominis a peccato interius per gratiam sibi a Deo collatam. Siue illud sit in vtero matris, ut qui ibi sanctificabant ex speciali privilegio, siue fiat post natiuitatem ex vtero, et hoc per penitencie virtutem sicut in adultis qui mundantur per contricionem de illis, siue eis per sacramenti baptismi applicacionem. Semper enim interior iustificacio a peccatis est baptismus flaminis, licet exterior ablucio sit baptismus fluminis. Et ille baptismus flaminis etiam non est sacramentum cum non sit res sensibilis, sed potius est res sacramenti, ut sepe dictum fuit. Licet ergo baptismus sangwinis et flaminis non sunt sacramentum, dicunt tamen communiter baptismi propter similitudinem effectus eorum cum effectu baptismi fluminis interiori. Sicut enim interior effectus principalis baptismi fluminis est iustificacio et mundacio a peccato, sic eciam effectus martiry et penitencie est mundatio a peccatis.

4tus, baptismus est diluuium : dicitur enim baptismus eo, quod significat aliquo modo nostrum baptismum in hoc, quod per nostrum baptismum salui fiunt homines quo ad salutem spiritualis vite, sicut tunc saluabantur octo anime in Archa quo ad vitam corporalem , ut patet Petri 3°.

5tus est transitus Maris Rubri qui dicitur baptismus eo, quod eciam significant vnum effectum baptismi nostri : sicut enim illi transeundo Mare Rubrum liberati sunt a seruitute egipciaca, sic per baptismum nostrum liberamur a seruitute demonum, ut innuit apostolus Prima ad Corinthios 10°.

Sextus baptismus fuit abluciones et mundaciones corporum et uasorum que crebro fiebant in Lege Veteri, et significant nostrum baptismum propter vnum principalem effectum eius, qui est purgatio peccatorum que fit in nostro baptismo rite suscepto.

Septimus, baptismus est baptismus Iohannis, qui ideo dicebatur baptismus quia fuit aliquo modo causa baptismi nostri veri sacramenti in quantum fuit disponens et aswe- -faciens ad baptismum nostrum.

Octauus est ille baptismus quo Christus baptizatus erat, qui non erat sacramentum, ut sepe dictum, ut dicitur tamen baptismus eo, quod dedit aliquo modo efficaciam nostro baptismo quia per hoc Christus dedicauit aquam in ydoneam materiam veri nostri baptismi.

Nonus est baptismus spiritus, quo homini iustificato datur consumatio in bono, de quod dicitur Actuum primo: "ET VOS AUTEM BAPTIZABIMINI SPIRITU SANCTO NON POST MULTOS HOS DIES." Hec nouem baptismata ponit Damascenus, sed Magister in littera praesenti solum tangit de illis duobus, scilicet sangwis et flaminis qui habent convenientiam cum vero baptismo in effectu eius principali. Et de illis etiam solum loquor hic : de primo enim, scilicet de sacramento baptismi, multa dicta sunt praeuius, et de alys vero sex non est magna vis.

Hys praemissis, sit conclusio prima : quicumque rite et non ficte suscipit baptismum fluminis, ille simul baptizatur baptismo flaminis aut eo praeuius baptizatus est. Probatur : quicumque rite baptizatur, ille suscipit sacramentum et rem sacramenti, scilicet graciam et iustificacionem a peccato. Vel illa, scilicet gratia et iustificatio scilicet praeuius collata sunt ut in iustificatis in vtero aut in adultis in quibus praeuia contricio deleuit culpam, ut dictum fuit. Illud autem est baptizari aut praeuius baptizatos fuisse baptismo sangwinis , ut patet ex notabili praemisso.

2a conclusio : quicumque baptizatur solo baptismo flaminis et non baptismo fluminis, ille non recipit sacramentum. Licet rem recipiat sacramenti, quod non sacramentum patet quia, ut praeuius dictum est, baptismus flaminis non est sacramentum nec imprimit caracterem, quod autem recipiat rem sacramenti, scilicet gratiam et iustificationem, patet ex dictis cum baptismus flaminis fit ipsammet iustificatio.

3a conclusio : baptismus flaminis sine baptismo fluminis sufficit homini ad salutem, dum tamen homo habeat voluntatem accipiendi baptismum fluminis ante mortem et recipit nisi necessitate impediatur. Patet conclusio per raciones in oppositum questionis factas. Et dicit Bonauentura quod Deus nullum obligat per suum praeceptum ad impossibile, ut dicit beatus Hieronimus, et ergo si quis est iustificatus per penitentiam et vellet baptizari et non potest, quia praeuenitur morte aut est in turri clausus aut est inter infideles - vbi non potest habere baptizantem - tunc salvatur per baptismum flaminis nec obligatur ad baptismum fluminis quia non obligatur ad sibi impossibilem, et etiam quod quis non potest facere - si vellet facere - reputatur ei apud Deum pro facto, quia dicit Gloza super illud Prouerbi: "ETENIM IN CORDE INIQUITATES, IN CORDE OPERAMINI," etcetera. Quod non potes facere et vis, Deus factum reputet : igitur baptismus aque non est sic necessarius quando, si assuit voluntas et desiderium baptizandi et desit possibilitas , quando homo sine eo possit saluari. Et addit Bonauentura quod nullus sine baptismo fluminis potest saluari si possit et negligit baptizari ; et hoc est quod dicit Augustinus, quod potest quis saluari non percepto baptismi sacramento, sed non potest saluari eo contempto. Tunc autem contemnit cum baptizari potest, et locus et tempus se offert et nolit aut negligit baptizari . Tunc etiam priuatur baptismo flaminis quia a gracia praeuius habita cadit.

Ad argumenta ante opposita ad prima duo responsum est per dicta immediate . Vtrumque enim intelligitur de eo qui facultatem habet et non impeditur necessitate, Cornelius autem locum et tempus habebat et Domini mandatum affirmatum eum qui poterat obligabat.

Ad 3m dicitur quod, si paruulus haberet baptismum flaminis, etcetera, sine baptismo fluminis numquam dampnaretur si sic decederet, sed quod dampnatur, hoc est quia priuatus est baptismo fluminis et caret etiam baptismo flaminis et gracia Spiritus sancti. Aliter enim paruulus non potest de lege communi disponi ad graciam nisi per baptismus aque nisi Deus faceret de priuilegio speciali sicut fecit de sanctificatis in vtero, adultus vero de lege communi potest per fidem et attricionem de peccatis suis ad graciam disponi. 2 m illud Ezechielis 18° : "QUACUMQUE HORA PECCATOR INGEMUERIT VITA VIVET," etcetera. Vnde non est simile de adulto et de puero quia unicuique plus valet fides sua quam aliena, et ita adulto plus valet voluntas sua quam paruulo voluntas aliena. Nec dampnatur paruulus propter transgressionem mandati, sed propter culpam originalem que in eo manet non deleta.

Ad vltimum satis patet ex dictis : dicitur enim baptismus fluminis necessitatis non quia sine eo non possit homo saluari, sed quia ad hoc sacramentum suscipiendum tenetur si potest. Et hoc neglecto voluntarie non potest saluari nisi in fine etiam de illa negligencia peniteret.

PrevBack to TopNext