Text List

Liber IV, d. 6, q. 7

Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 7

Septimo queritur vtrum baptismus possit iterari.

Arguitur quod sic, quia Ewcaristia potest iterari, et tamen est sacramentum excellencius.

In oppositum arguitur quia Ad Ephesios dicitur : "VNA FIDES, VNUM BAPTISMA," etcetera. Igitur non debet iterari.

Item de consecracione distinctione 4a : baptizare hereticum qui hec signa sanctitatis acceperit omnino peccatum est, catholicum vero immanissimum scelus est.

Respondetur quod ab omnibus tenetur pro certo quod non licet iterare baptismum : et si de facto iteretur, nullam habet efficaciam. Hoc tradunt auctoritates sanctorum. Et dicit Scotus quod causa huius initeracionis est institucio diuina, cuius non potest dari alia causa prior nisi voluntas eius est tamen illa institucio racionabilis ex quatuor causis quas enumerat S anctus T homas.

Primo sumitur ex morbo contra quem baptismus principaliter est, scilicet originale peccatum quod non iteratur, et ideo nec medicina iterari debet.

Secunda sumitur ex parte effectus sacramenti, quia in baptismo deletur culpa et pena totaliter et ideo, si frequenter liceret homini baptisma suscipere – et si baptismus frequenter susceptus - semper haberet suam efficaciam sed quandam prouocationem ad peccandum, quia facilitas venie incentiuum praebet delinquendi, ut dicit Gregorius.

Tercia sumitur ex sua significatione quia homo per baptismum configuratur morti Christi qui semel tantum mortuus est.

Quarta sumitur ex ipso sacramento, quia caracter quem imprimit indelibiliter manet, vnde fieret iniuria sacramento si baptismus iteretur quasi prima sanctificatio non suffecisset.

Et item quia ipsum sacramentum regeneratio quedam est, cuiuslibet autem generatio est tantum semel.

Ad argumentum ante oppositum dicitur quod illa verba que proferuntur super materiam Ewcaristiae et quibus Ewcaristia consecratur non sunt sacramentum, sed consecracio sacramentalis. Et illa non habet bis iterari super eandem materiam: et si 2° iteraretur nichil fieret, quia iam primus totum factum est. Illa autem Ewcaristiae percepcio non est sacramentum, ut inferius patebit. Licet ergo eadem persona posset plures communicare siue recipere Ewcaristiam , non tamen super eandem materiam posset frequenter proferre verba consecracionis Ewcaristiae , nec posset sic Ewcaristia iterari, quia proprie eadem materia huius sacramenti suscipiat bis formam eius.

Est hic dubium, que pena sit iterancium baptismum siue suscipiendo, siue conferendo.

Respondet Scotum quod tam suscipiens quam ministrans scienter ita quod sciat illum uel se baptizatum, et nunc iterum baptizari est regularis : illud patet extra de apostatis ex litterarum. Est tamen differentia si publice fiat aut occulte quantum ad hoc, quod facilius dispensatur in vna irregularitate quam in alia, vnde si in priuato illa iteratio facta est, forte Episcopus posset dispensare, sed si in publico, tunc nonnisi per Papam, quod patet ibidem et 3°. Hoc intelligendum : iteracio absolute fit. Si enim quis in dubio racionabili dando uel accipiendo iteraretur non absolute, sed cum condicione dicendo: "Si es baptizatus ego non baptizo , sed si non es baptizatus , etcetera, non est regularis," quia non est iteratum quod nescitur factum.

Secundo dicit Scotus quod 2m iuristas suscipiens ignoranter ignorancia invicibili est, eciam regularis, intelligendo semper de ignorancia facti, scilicet quod ignoret quod praeuius fuerat baptizatus. Probatur 2m eos per illud de consecratione distinctio 4a Qui bis, vbi dicitur : qui bis ignoranter baptizati sunt non indigent pro eo penitere nisi quod 2m canones ordinari non possunt, nisi magna necessitas cogat. Et patet quod illud capitulum loquitur de ignorancia facti: si enim esset de ignorancia iuris oportet penitere, nec illud quod subditur - nisi magna necessitas cogat - tollit quando talis sit regularis. Illud enim additur propter hoc, quod in tali necessitate dispensandum est cum eo sic dicerent canoniste, ut ponit Scotus.

Sed contra hoc arguit Scotus sic : non videtur esse maioris ponderis 2m racionem de baptizato quam baptizante, sed secundo baptizans aliquem quem ignorat praeuius esse baptizatum non est irregularis. Non enim tenetur de quolibet sacerdos facere sanctissimam inquisicionem an vetula praeuius baptizauerit paruulum in domo. Igitur nec est irregularis qui 2° baptizatur ???, quia non videtur causa dabilis propter quam ille qui 2° baptizatur ignoranter deberet plus puniri quam ille qui 2° baptizat ignoranter. Ymmo minus, quia ille querere videtur salutem suam ne sit in dubio, nec auctoritas capituli Qui bis quam aly allegant videtur satis certa : nullus enim potest infligere irregularitatem toti Ecclesiae nisi caput tocius Ecclesiae, scilicet Papa. Illud autem capitulum, sicut ibidem intitulatur, accipitur ex penitencionali Theodori Episcopi Cantuariensi. Igitur, in quantum est huius auctoris , nullum robur habet ad infligendum penam regularitatis toti Ecclesiae, vnde nec inveniatur alicubi expressum quod dominus Papa hoc expresse dicat uel, vbi ipse omnia capitula ibi compilata confirmat, non videtur illud tenendum, ut dicit Scotus. Et 2m eum nec dans, nec suscipiens iterationem baptismi per ignorantiam invincibilem est regularis.

Tercio dicit Scotus quod ignorancia iuris penam regularitatis infligentis non excusat iterantes baptismum. Patet, quia ibi concurrunt prohibicio iuris diuini et pena lata a canone ; quando autem super aliquo quod est de iure diuino illicitum additur pena canonica, ut illud amplius euitetur non est necessarium ad hoc, ut incurratur illa pena scire iura canonica, sed sufficit quod teneatur scire diuinum praeceptum. Et si illud transgrediatur incurrat penam canonicam, etiam si nesciat penam a iure canonico inflictam exemplum percuciens modo clericum cum faciat contra praeceptum diuinum de caritate fraterna. Et si nescieret excommunicationem latam a canone super tali facto, tamen incurretur eam similiter occidens hominem. Licet nesciret canonem punientem homicida pena regularitatis tamen regularis esset, et eadem ratio est in omnibus istis quia dat operam rei illicite. De qua re debet scire quod sit illicita, et si nesciet quod sit illicita nullo modo debet eam exequi donec consulat peritos per quos posset scire illam rem esse illicita.

Aliud dubium ponatur casus, quod quis intendat baptizare masculum et sit ille paruulus, siue oblatus, femella queritur vtrum ille puer sit vere baptizatus an sit rebaptizandus. Alius casus : sit aliquis sacerdos cecus et habeat duos cathecuminos, scilicet a. et b. et ex aliqua causa intendat a hodie baptizare et b cras, et conueniant iste inter se quod decipiant sacerdotem. Et b. ueniet hodie offerens se sacerdoti in persona a, et a cras econuerso. Item queritur similiter vtrum isti ambo sint baptizati uel neuter eorum.

Respondent doctores quod femella esset baptizata et similiter illi duo, scilicet a. et b. et dant huiusmodi exemplum, quia Ysaac, cum crederet se benedicere Esaw primogenitum, benedixit Iacob vere, ut patet per fassionem patris qui dixit : "BENEDIXI EI ET ERIT BENEDICTUS." Et racio fuit quia potest directe : tulit intencionem suam in illum quod tenebat manibus, licet error esset adiunctus ut crederet ipse esset Esaw. Sic etiam sufficit ad veritam baptismi, quod sacerdos intendat baptizare paruulum istum quem in manu tenet, et si credit hunc esse masculum et est femella, adhuc vere est baptizatus. Sic, etiamsi est Petrus et baptizans , credit quod sit Iohannes adhuc est baptizatus cum saltem fert intencionem suam in istum, scilicet principaliter oblatum uel que manibus tenet, dicens : "Quid erit de nomine, si est ?," scilicet datum nomen masculinum, cum sit femella. Vel econuerso dicitur quod nomen non est de essentia baptismi vnde etiam potest mutari faciliter, ut in confirmacione. Aliud dubium sit sacerdos aliquis cecus qui intendit baptizare vnum puerum et offerentur sibi duo et non habeat plus noticiam vnius quam alterius, nec plus aut distancius intendat vnum quam reliquum, sed in generali intendat baptizare vnum puerum, scilicet nunc offerendum, et bene percipit quod ibi sibi ponitur vnus puer et sit quod credatur quod tantum vnus ibi ponatur.

Et ponantur tamen duo, et fundat aquam super vtrumque dicendo : "Ego te baptizo in nomine Patris et Fily et Spiritus sancti". Queritur vtrum in tali causa vterque puer baptizatus sit et alter tantum, uel neuter.

Respondetur quod in tali causa nullus est baptizatus : non enim ambo cum nunc forma verborum ad ambos se extendat, nec intencio baptizantis , nec alter eorum est baptizatus , quia qua racione vnus eorum esset baptizatus eadem racione et alter, secus autem esset si ad vnum eorum distincte, ut forte quem manu tangeret uel forte quem alias in particulari nosceret ferret intencionem suam. Tunc ille solus esset vere baptizatus et alter non. Et quia casus posset variari multipliciter valde, si in aliquo etiam esset sapientibus, dubium esset in eodem casu faciendum - ut superius dictum est - debere si in dubys , scilicet baptizandis sub condicione, quia facta est mencio de caractere et etiam sepe superius facta est, et in alys locis fit multotiens sermo de hoc igitur, etcetera.

PrevBack to TopNext