Liber IV, d. 3, q. 1
Librum IV, Distinctio 3, Quaestio 1
Post hoc videndum est quid sit baptismus. Praeuius Magister determinat de quodam praeambulo ad baptismum Christi ; nunc determinant de sacramento baptismi et in praesenti distinctione determinant de partibus intransitive ad baptismum pertinentibus, et diuiditur in tres partes. In prima agitur de quantitate baptismi, siue quid sit baptismus. 2° de forma eius ibi - scilicet quidem istud verbum - . In 3a parte agit de institucione baptismi quando incepit.
Circa hanc distinctionem quaeritur primo vtrum diffinitio baptismi in littera per Magistrum posita sit bene assignata, scilicet baptismus est tinctio, etcetera.
Arguitur quod non, quia pars non est suum totum, sed tinctio est pars baptismi, igitur baptismus non est tinctio uel ablucio. Maior probatur, quia baptismus est aggregatum ex forma verborum et ex tinctione, dicente Augustino: "Verbum accedit ad elementum et fit sacramentum." Igitur sicut baptismus non est solum verba, ita non est sola tinccio sed aggregatum ex ambabus.
Tertia quia ablucio non est aqua, sed est vsus eius et quidam motus eius transiens, aqua autem est res permanens. Antecedens probatur auctoritate Hugonis baptismum sic diffinientis : est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei.
notandum quod baptizare graece est idem quod lauare latine, et sic secundum Magistrum baptismus est ablucio uel locio. Sic enim apud Iudeos baptismata dicebantur abluciones corporum et vasorum. Sic etiam Augustinus accipit baptismum pro locione, natura diffiniendo : baptismum - dicit - est tinctio in aqua verbo vite sanctificata.
2° notandum quod tinctio siue lotio uel ablucio non accipitur hic restricte scilicet prout includit admonicionem sordium a corpore per contactum aque, ut solum illud dicatur lauari siue ablui, quo ynundatur et a quo sordes per aque contactum remoueretur, sed causatur generaliter pro omni contactu corporis ab aqua fluida alio illud contactum agente et causante siue ille contactus fiat per aspersionem, siue per immersionem , siue etiam per superfusionem.
3° notandum quod adhuc plura requiruntur ad baptismum prout est sacramentum Noue Legis, sed Magister in sua diffinicione non exprimit. Sed plura eorum possunt suppleri ex diffinicione sacramenti Noue Legis que superius distinctione prima fuerat declarata. Potest ergo poni talis baptismi diffinitio : est ablucio hominis nec actualiter nec virtualiter dissencientis, que fit in aqua elementari ab alio simul debita verba ad hoc ordinata proferente cum debita intencione, significans efficaciter ex institucione diuina ablucionem animae a peccato.
In hac diffinicione ponitur hic ablutio pro genere quia omnis baptismus est ablucio et non econuerso, et dicitur hominis quia solum homini conuenit baptizari , et dicitur que fit in aqua elementari quia in illa sola potest fieri baptismus. Et dicitur ab alio quia homo seipsum baptizare non potest, et dicitur simul proferente verba ad hoc ordinata sew verba praescripta ( Mathei vltimo ) : oportet enim quod baptizans simul cum ablucione proferat verba ad hoc ordinata, modo posterius declarando et oportet etiam quod habeat debitam intencionem. Illa etiam exterior ablutio ex diuina institucione significat interiorem mundacionem animae a peccato. Et significat hoc efficaciter quia sic Deus instituit et inviolabiliter obseruabit quod quando fit rite talis ablucio et baptisacio , tunc anima mundabit animam a peccato. Hys praemissis respondetur ad questionem quod diffinicio sic exposita est bona diffinicio baptismi. Prout est sacramentum Noue Legis conuenit etiam omnium baptismo et solum tali, et exprimit sufficienter omnia que sunt necessaria ad racionem baptismi, ut patebit in sequentibus quaestionibus in quibus agetur de materia, de forma, de intentione, de consensu, et ceteris ad baptismum requisitis.
Ex dictis patet quod baptismus non est nisi intinctio, siue ablucio, uel contactus corporis ab aqua licet ad hoc, quod ille contactus siue illa ablutio dicatur baptismus et sic requiruntur multa alia, scilicet quod fiat in aqua elementari fiat cum debita intencione, fiat cum certa forma verborum. Ille enim terminus - baptismus - supponit solum pro ablucione, sed connotat omnia alia que in diffinicione sunt posita, sicut album supponit pro pariete solum et connotat albedinem sibi inherere. Et ita album est ipse paries ad hoc, cum quod paries dicatur albus requiruntur alia, scilicet albedo et certi gradus albedinis et requiritur quod illa inhereat parieti. Similiter ille vestitus est solum Petrus ad hoc tamen, quod sit et dicatur vestitus. Requiruntur alia, scilicet vestis connotata per illum terminum, et requiritur quod illa certo modo adiaceat, scilicet sic in proposito intelligendum est de baptismo.
Ad primum argumentum dicitur negando maiorem, et ad probacionem dicitur quod baptismus non est aggregatum ex forma verborum et intinctione, sed est solum intinctio uel ablucio. Et hoc significant ipsa verba Augustini dicentis: Accedit verbum ad elementum, id est ad ablucionem in aqua elementari, cum qua locione verba simul proferuntur. Et subdit Augustinus: Et fit sacramentum. Non dicit : Fuit sacramentum, scilicet verba et ablutio, sed dicit : Et fit, scilicet ipsa ablucio propter formam verborum et alia que ad baptismum requiruntur, sicut ergo albedo accedit ad parietem et fit paries, albus et vestis accedit ad Petrum praeuius nudum et fit ipse vestitus. Sic ad elementum, id est ad ablucionem in aqua elementari accedit forma verborum et cetera requisita et ipsa locio fit sacramentum.
Ad 2m respondetur quod sicut praeuius dixi baptizare grece idem est quod lauare latine et ab eo quod est lauare dicitur lauacrum, quod est aqua ad abluendum apta. Et ab eodem etiam dicitur locio que est vsus et effectus aque, et sic baptismus potest dici lauacrum et potest dici locio. Magister ergo accepit baptismum pro locione sew tinctione, ut dictum fuit. Hugo vero accepit baptismum pro ipso lauacro, id est pro aqua actualiter abluende corpus dicens: "Baptismus est aqua abluendis criminibus verbo Dei sanctificata, que diuisio complectitur materiam baptismi." Cum dicit aqua et finem, cum dicit abluendis criminibus et formam baptismi, cum dicit verbo Dei sanctificata et sic accipiendo baptismum pro lauacro, id est pro aqua non quacumque, sed actualiter abluende, potest diuisio sibi sic applicari: est aqua elementaris in qua homo nec habitu, nec actu dissenciens abluitur ab alio simul debita verba ad hoc ordinata proferente cum debita intencione, significans efficaciter ex institutione diuina gratiam interius animam mundantem. Et licet locio sic posset dici baptismus et similiter ipsum lauacrum posset dici baptismus, adhuc tamen, ut dicit Bonauentura, pro vno sacramento computantur, quia aqua non est sacramentum nec in quantum abluens, nec ablutio est sacramentum nisi fiat in aqua.
On this page