Liber IV, d. 1, p. 2, q. 4
Librum IV, Distinctio 1, Pars 2, Quaestio 4
2°, si contulisset graciam, tunc nulla fuisset differentia ipius in baptismo, quia sicut baptismus confert gratiam et debet culpam originalem, ita etiam fecisset circumcisio , et sic baptismus eam in nullo excessisset.
3°, si contulisset gratiam, tunc deleuisset non solum originale, sed etiam omnia mortalia ; tamen talia non possint stare simpliciter cum gratia. Et ideo dicit Augustinus quod impietas est a Deo dimidiam sperare veniam, sed nullibi invenitur dictum a sanctis quod circumcisio tollat actuale ; igitur non conferebat gratiam ratione operis operati.
In oppositum arguitur quia circumcisio agebat in Lege quod nunc agit baptismus, ut patet per auctoritates in littera positas, sed nunc baptismus confert gratiam igitur, etcetera.
Notandum quod fuit opinio Magistri quod circumcisio deleuit peccatum originale, sed nullam conferebat gratiam ratione operis operati ex ui sacramenti. Et hanc sententiam innuit Magister in littera cum dicit in capitulo penultimo, ibi scilicet : "in circumcisione peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adiutrix nec uirtutum possessio uel augmentum ibi praestabatur, vt in baptismo."
Sed illa posicio Magistri non tenetur communiter et ideo pro responsione ad questionem sit illa conclusio : circumcisio suo tempore rite adhibita homini deleuit in eo originale et contulit ei graciam ratione operis operati.
2a pars probatur quia, si paruulo fuisset dimissa culpa et non collata gracia, tunc talis paruulus si sic decessisset non fuisset saluatus eo, quod non habuisset vestem nuptialem, id est gratiam gratum facientem sine qua nemo saluari potest. Nec fuisset dampnatus, quia nullam culpam, et sic fuisset medius inter filios regni et filios perdicionis, quod non est possibile de Lege communi : talis enim paruulus fuisset priuatus visione diuina et sic habuisset eandem penam, sicut paruuli qui in originali decessissent, quod non fuisset iustum, scilicet innocentem et peccatorem equaliter puniri in eternum. Dicetur aliquis : femelle etiam contrahebant originale, in quo ergo ille mundabantur cum circumcisio fuerit solum pro masculis instituta. Respondet sanctus Thomas et Bonauentura quod tempore quo currebat circumcisio sufficiebatur pro femellis professio fidei sine illa fieret, actu exteriori sine verbo, sine solum interiori actu cordis, dum tamen talis professio fieret a parentibus paruuli uel ab alys qui gerebant curam paruuli. Et in tali professione fidei haberetur respectus ad paruulos curandum ab eo quem credebant et expectabant futurum reparatorem, et si ad talem fidei protestationem adhibeantur aqua, sacramenta cuiusdem temporis ut oblaciones, sacrifitia. Hoc non fuit necessarium, sed pro voto addebantur, nec erat efficacia remissionis culpe ex istis sacramentis sic voluntarie additis, sed solum ex interiori fide. Et hoc consonat hys quae superius dicta fuerunt, scilicet quod sacramenta Veteris Legis conferebant gratiam ratione operis operati, quamuis gratia operis operantis. Verum aly aliter opinantur: dicunt enim quod oportet huiusmodi professionem fidei fieri non solum ore aut corde, sed fuerit de necessitate ut adhibetur etiam exterius signum sensibile ut oblacio, sacrificium, etcetera. Et ideo dicit Gregorius, ut allegat Magister in littera, quod maioribus necessaria fuit virtus sacrificy , sed paruulis sufficiebat fides scilicet aliene, ut parentum cum exteriori professione, ut dictum est, et non requirebatur in eius propria fides. Et sicut dictum est de femellis quae erant tempore circumcisionis institute secundum duas vias, ita intelligatur dicendum fore de maribus et femellis qui erat antequam instituta fuit circumcisio.
Ad argumenta ante opposita ad primum dicitur quod illa fuit opinio Magistri, ut fuit praeuius dictum, et licet posset illa opinio sustineri, tamen non tenetur communiter a doctoribus. Possit enim sic sustineri quod diceretur, quod circumcisio ex sua virtute et ratione operis operati tollebat originalem culpam et (quod add. ms.) tunc simul conferebatur ipsi circumciso gratia non virtute circumcisionis sed virtute proprie fidei, si fuit adultus, aut virtute fidei parentum aut aliorum paruulum offerentium et curam eius gerentium. Hoc videtur enim intendere quedam Glossa ad Romanos 4° dicens : in circumcisione peccata remittebantur sed gratia per eam non praestabatur, supple et opere operato. Sic eis in lege naturae delebatur originale, et dabatur gracia paruulis virtute fidei parentum tantum et non virtute alterius sacramenti, ut aliqui dixerunt sicut superius allegatum fuit.
Ad secundum dicitur secundum communem opinionem quod ista adhuc fuit differentia, quia licet circumcisio contulerit gratiam et opere operato, contulit tamen paruam graciam respectu gracie quam nunc confert baptismus .
3° quia, licet circumcisio contulerit gratiam, non gratiam que est immediata disposicio ad gloriam, quia non apparuit ianuam regni celestis vnius quod hoc non fuit ex defectu eius, sed ex hoc, quod nondum fuit solutum praecium quia Christus nondum fuit mortuus, et ideo nec baptismus tunc scilicet ante mortem Christi apparuisset ianuam. Vel 3°, quia licet circumcisio conferebat gratiam, non tamen vniuersaliter cuilibet eam digne suscipienti: posset enim dici quod fuit determinata ad certum gradum gratiae vltra quem non poterat agere intendendo uel introducendo. Et igitur, quando talem gradum invenit in aliquo qui circumcidebatur, tunc nullam scilicet gratiam contulit, et posset dici quod Magister intenderit istum modum. Dicit enim in littera, capitolo penultimo : "quandocumque iustus accidit ad baptismum vberiorem gratiam ibi recepit, vnde baptismum generaliter intendit graciam inventam." Sed non sic est de circumcisione, vnde Abrahe iam iustificato fuit enim signaculum, quia iam attigerat uel transcenderat illum certum gradum ad quem determinata erat circumcisio, et ideo nichil gracie sibi contulit ex opere operato.
On this page