Text List

Liber IV, d. 1, p. 2, q. 2

Librum IV, Distinctio 1, Pars 2, Quaestio 2

Secundo queritur vtrum praeceptum de circumcisione fuerit suo tempore omnium obligatorium

et uidetur quod sic, quia circumcisio fuit data in remedium originalis culpe. Sed ille morbus originalis culpe peccati communis fuit omnibus hominibus igitur, et medicina eiusdem morbi debuit esse communis omnibus, et debebant omnes homines ad eam suscipiendam obligari.

In oppositum arguitur quia circumcisio fuit signum fidei, sed vnus tantum populus fuit in quo fides et Dei cultus remansit, ceteris per ydolatriam deprauatis, ergo eidem populo tantum circumcisio competebat.

Conclusio prima : circumcisio non feminis, sed masculis solis data fuit in remedium originale. Patet Genesis 17°, vbi dixit Deus ad Abraham: "CIRCUMCIDETUR EX VOBIS OMNEM MASCULUM ." Et item dicitur ibidem: "INFANS OCTO DIERUM CIRCUMCIDETUR EX VOBIS, OMNEM MASCULUM IN GENERATIONIBUS VESTRIS." Et huius rei congruitatem assignant doctores quia, licet prima trasgressio incipit a femina - scilicet Eua qui primo peccat - tamen ipsa non fuit causa transfusionis originalis peccati in posteros, sed uir, scilicet Adam. Si enim Adam non peccasset originale peccatum in nos transfusum, non fuisset quod significat apostolus ad Romanos dicens: "PER UNUM HOMINEM PECCATUM IN MUNDUM INTRAVIT," et ideo feminis non data circumcisio in remedium originalis, sed quedam alia leuiora de quibus dicetur. Etiam circumcisio fuit signum distinctiuum populi fidelis ab infideli, sed populi distinctio principaliter est ex parte virorum et propter hoc apud Hebreos non computabantur genealogie ex parte mulieris, et idem obseruabant etiam ewa???nta in descriptione genealogie Christi.

2a conclusio: quamuis praeceptum de circumcisione ligauerit solos Hebreos, ipsa tamen prodesse poterat alys maribus.

Prima pars quo ad hoc, quod omnes Hebreos ligat, est Magistri dicentis : " Abrahamprimus mandatum de circumcisione habuit." Et subdit dicens: "nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini eius, id est omnibus Hebreis," ut patet vbi praeuius. Sed quod illud praeceptum solos Hebreos obligauerit, patet quia post circumcisionis institutionem plures sunt saluati qui non fuerunt circumcisi, quia dicit Sanctus Gregorius quod Job fuit de stirpe Esaw et sic descendit de Abraham et percommunis fuit post circumcisionis institutionem et fuit saluatus, et tamen non legitur circumcisus, vt dicit Hugo de sancto Victore et beatus Gregorius in prologo Job et sic est intelligendum de alys .

Item Deus fecit pactum cum Abraham de certitudine natiuitatis Christi, de ipsius Abrahe posteritate, et de terra promissionis eidem danda. Et ideo soli isti intelliguntur praecepto ascripti ad quos extendit se illud pactum, sicut Abraham et non Ismahel filius eius, quia per illum non erat descensurus Christus nec erat posteritas sua possessura terram promissionis. Sed Ysaac filius Abrahe fuit ascriptus illo praecepto de illo enim dixit Deus Genesis 17° : "CONSTITUAM ILLI PACTUM MEUM IN FEDUS SEMPITERNUM ET SEMEN EIUS POST EUM." Isaac igitur, filius Abrahe, obligatus fuit ad hoc praeceptum et non Esaw filius eius, sed Jacob filius et simili causa ut de Ismahel et Isaac et communiter omnes fuerunt obligati qui a Iacob descenderunt, ut sunt omnes Iudei duodecim tribus Israhel que descenderant a duodecim filijs Iacob.

Secunda vero pars conclusionis patet quia ipsa fuit instituta masculis in remedium originalis igitur et alys maribus eam suscipientibus et ad eam non obligatis potuit prodesse ad originalis purgationem; propter hoc circumcidebantur proselyti Iudeorum, id est gentiles nouiter ad fidem Iudeorum conuersi.

Item Abraham circumcidit Ismahel filium suum et vernaculos domus sue, et empticiones, et alienigenas qui non erant de populo ex quo Christus nasciturus erat et non circumcidit eos frustra igitur, etcetera.

Ad argumentum ante oppositum dicitur : sicut originale fuit omnibus commune, sic circumcisio potuit omnibus maribus prodesse, quamuis non fuerit omnibus maribus praecepta, sed solum populo israhelitico propter quod Christus ex eo fuerat nasciturus. Quidquid enim ad Christum pertinebat, hoc debuit singulari sanctitate polire , sed populus autem Israhel sic ad Christum pertinebat quod de Eo nasciturus fuit et non de alio, et ideo oportuit quod in Eo specialiter vigeret cultus divinus et fides vnius Dei. Et quod consequenter in Eo essent sacramenta que illius essent signa, qualis erat circumcisio - ut dictum fuit praeuius - apud alios vero manebant eadem remedia que ante circumcisionem fuerunt, etcetera.

PrevBack to TopNext