Text List

Liber IV, d. 3, q. 3

Librum IV, Distinctio 3, Quaestio 3

Tercio queritur vtrum aqua elementaris sola sit conueniens baptismi materia.

Arguitur quod non, quia baptismus est principium vite spiritualis et maxime est sacramentum necessitatis, sed aer habet maximam conuenientiam cum vita, quia est callidus et humidus et est communissimum elementum, ut nulli propter eius penuriam posset esse periculum sicut quandoque paruulis est periculum propter defectum aque. Igitur baptismus deberet maera fieri in area fieari et non in aqua.

2° per baptismum configuramur sepulturae Christi ad Romanos 6°, sed Christus in terra sepultus fuit, igitur baptismus deberet fieri in terra et non in aqua.

3° ex latere Christi fluxit in aliam in qua constitutus est christus baptismus extra de celebracione missarum in quadam. Sed illud quod fluxit ibi non fuit aqua elementaris, sed flewma, quia in corpore mortuo non statim est humor qui sit aqua elementaris, nec per vvlneracionem exyt aliquis humor nisi qui tempore apertionis aspercionis in corpore fuit. Sed tunc non erat ibi aqua pura.

4to si aqua elementaris esset materia baptismi, tunc in omni aqua elementari posset fieri baptismus, quia quaelibet esset materia eius. Sed hoc non igitur minor probatur, quia Dominus tact et u sue carnis dedit aquis vim regeneratiuam, sed non tetigit nisi aquas Iordanis. Igitur sole aque Iordanis essent materia apta baptismi et non quaelibet elementaris.

In oppositum est illud Iohannis 3°, ut : "QUIS RENATUS FUERIT EX AQUA ET SPIRITU SANCTO."

Conclusio prima : ablucio est materia baptismi propinqua et sola elementaris a qua est materia baptismi remota. Dicitur autem ablucio materia baptismi propinqua quia ipsa est ipsemet baptismus. Et significat inmediate immediate effectum baptismi, scilicet interiorem ablucionem animae a peccato intelligendo, sicut praeuius dictum fuit, per ablucionem ipsam tinctionem uel contactum corporis cum aqua ; et aqua dicitur materia baptismi remota, quia oportet locionem fieri in aqua si debet esse baptismus. Tunc patet conclusio ex institucione Christi Iohannis 3°, vt allegatum fuit in oppositum questionis. Quare autem a Christo sit institutum sic huius doctores plures dant congruencias valde aptas : aqua enim est frigida, mundificatiua, lucida, necessaria et communis et hec proprietates omnes racionabiliter conveniunt huiusmodi in quo debet fieri baptismus.

Cum baptismus habeat proprietates similes spirituales quas naturales aque proprietates apte repraesentant, baptismus est ad reprimendum estum concupiscentiae, et ille effectus significatur per frigiditatem et ideo decens est, ut yeme non accipiatur aqua nimis callida, uel maneat illa significatio.

2°, baptismus est ad mundificationem animae a peccato originali per gratiam interius lauantem , et ille effectus significatur per secundam condicionem aque que inter omnes liquores maxime abluit et mundificat.

3°, est baptismus ad illustrandam mentem claritate fidei, et hoc significatur per tertiam proprietatem aque, quia ipsa aqua est lucida et transparens.

4°, baptismus est necessarius ad introducendum ad viam salutis, et hoc significatur per quartam proprietatem aque quia ipsa aqua est necessaria omnibus hominibus et brutis.

Quinto, lex illa cuius baptismus est iniciatiuus est communis omnibus ad salutem, quod significatur per communitatem aque. Etiam ab illo sacramento nemo absoluitur, sed quilibet ad ipsum tenetur in quantum consequi potest. Et ideo necesse fuit ipsum institui in liquore qui est communis aput apud l omnes homines, et in quo habundant pauperes et diuites ut nullus per penuriam se excusare possit.

2a conclusio : aqua vsualis, quamuis permixta alys rebus et a sua naturali disposicione aliqualiter alterata, est baptismi congrua et vera materia. Probatur quia aqua elementaris est baptismi vera et congrua materia, ut dicit conclusio praecedens, sed aqua naturaliter vsualis nostra, permixta alys rebus et a sua naturali complexione, aliqualiter alterata est eiusdem specie essentialis cum aqua elementari, quantumcumque pura, igitur et illa erit materia congrua baptismi.

Vbi notandum 2m Sanctum Thomam quod duplex est permixtio aque. Vna que tollit speciem aquae, ut quando per alteracionem transit aqua in rem alterius speciei essentialis, sicut cum per putrefactionem aut aliquam digestionem transit et mutatur in vinum, aut quando per tantam addicionem liquoris alterius speciei soluitur species aque, sicut si parum aque multo vino ministratur. Alia est permixtio que non tollit speciem aque, sicut quando alteratur aqua 2m aliquod accidens et manet aqua substancialiter - ut in aqua callefacta - uel aliquid additur aque quod ei non commisceatur, sicut si aliqua solida ponantur in aqua uel si tale additum sit commistibile sicut aliquid humidum. Tamen est tam parue quantitatis quod aquam non mutat a sua specie, sed potius in aquam conuertitur. In aqua autem modo mixta non potest fieri baptismus quia iam non est aqua, sed alterius speciei res. In aqua autem secundo modo mixta potest fieri quia illa adhuc est substancialiter aqua et ideo congrua materia, baptismi. Verum, quod nulli sacramento debet fieri reuerentia, ut dicitur de consecratione distinctione 4ta. Et ideo quanta aqua plus a puritate et mg integritate sue naturae p recedit pro accidencia disponentia ad corruptionem, tanto magis committitur peccato si sine necessitate ad baptismum assumitur.

Tertia conclusio : aqua artificialis uel aqua roseucia et alia similis non est baptismi vera et congrua materia. probatur quia aque que communiter dicuntur artificiales non sunt aque elementares, igitur non sunt congrua materia baptismi 3a ex conclusione prima et antecedens patet quia sunt quedam substantialiter mixta, sicut et corpora ex quibus sunt resolute autem stillate, et dicuntur solum equiuoce aque.

Et hoc patet primo ex modo generacionis, quia aque artificiales ex quocumque fiant non seruatur seruantur processus naturae per media determinata et ordinata et aque generationem; igitur non sunt proprie aque, scilicet elementa res substantialiter. Patet quia tales aque fuerint tantum per acciones ignis decoquentis et resoluentis, ignis autem non est suffitiens in virtute actiua ad conuertendum quecumque mixtam in aquam elementarem, nec est ille processus a natura ordinatus ad aque elementaris generacionem. Illa enim 2m naturam a frigido et humido, etcetera, quia ex aer ex area inclusa invenis terre et a frigiditate terre circumstantis.

Item patet hoc ex qualitatibus consequentibus totam speciem : istas enim aquas artificiales consecuntur a natura multe qualitates etiam virtuales que non consecuntur aquas elementares.

Ex istis dictis inferuntur aliqua correlatiua. Primum est quod nec de necessitate praecepti, nec de necessitate sacramenti est quod baptismus fiat similiter in aqua frigida. Ymo , si expedit ut in yeme tunc licite potest fieri in aqua temperate callida, patet quia non est praeceptum Ecclesiae quod fiat in sola frigida nec calliditas statim mutat aquae speciem essentialem, sed callida aqua manet eiusdem specie, cuius fuit frigida.

2m : in aqua maris, licet sit falsa salsa potest fieri baptismus ? Patet, quia est substantialiter elementaris aqua, retinens aptitudinem ad lauandum.

3m baptismus potest fieri in aquis sulphureis, sicut sunt balnea naturalia dicta uel triuie ? Patet, quia ille aque sulphuree non sunt extra speciem substancialem elementaris aque, sed transeunt per mineras sulphureas aut per loca adusta. Dicit Sanctus Thomas

4m : in necessitate baptismus potest licite fieri in lixiuio licciuio, et si fiat verus est baptismus. Patet, quia lixinium liccinium est substancialiter aqua et non differt ab alia aqua nisi quod collata est per cineres. Et hec non mutat substantiam aque.

5m, in aqua pluuiali et in aqua resoluta ex niuibus et glaciebus uel gratia diuina potest fieri baptismus Patet, quia sunt eiusdem speciei cum aqua communi et vsuali, ymo multociens magna pars aque nostre vsualis venit ex talibus, vt patet ex fluuijs descendentibus de Alpibus et de cisternis.

Similiter in aqua paludiali potest fieri baptismus, quia talis et vere et substantialiter aqua eiusdem speciei cum ceteris aquis elementaribus. Non esset tamen benefactum si in talibus putridis aquis aut turbidis fieri : esset enim contra reuerentiam sacramenti nisi vrgeret necessitas, scilicet quod alia aqua haberi non posset. Tunc quaelibet quaelibet naturalis aqua sufficeret apta saltem ad lauandum.

Sextum corollarium quod in ptisana potest fieri baptismus. Non enim fit ibi tam longa decoccio quod aqua per eam transmutetur per aliam speciem, nec aliud est sibi commixtum quod eam alteretur extra naturam suam. Sed de longis decoccionibus uel de brodio carnium, ceruisia, medone et ratio similibus dicunt aliqui quod non posset in eis fieri baptismus, quia solum potest fieri in aqua elementari. Sed - ut isti dicunt - talia ex vi longe decoccionis et propter commixtionem aliorum forte alterancium sunt in aliam speciem conuersa, et totaliter a specie aquae elementaris transmutata.

Scotus tamen dicit quod non sit manifestum de istis an per coccionem aut per aliud actuum corrumpens ipsum commixtum sint transmutata in aliam speciem. Et vlterius dicit quod ad philosophum naturalem pertinet inquirere que alteracio transferat aquam a specie sua et que non, et si de aliquibus manet dubium et in talibus fuerit baptismus factum. Vtendum est ibi istis tribus maximis que in priori questione erant posite de remedys adhibendis circa eos, de quibus dubitatur probabiliter an circa eos sit seruata debita forma et ita etiam erit faciendum circa eos sit seruata debita materia.

Septimum corollarium : baptismus non potest fieri in aqua artificiali et si quis attemptaret ipse nichil faceret, quia ad baptismum necessario requiritur aqua elementaris substantialiter. Tales autem non sunt aque artificiales, ut patet ex conclusione 3a.

Octauum : suo modo non potest fieri baptismum in sudore, sputo, flegmate aut alio tali, et si quis attemptaret in talibus, ipse nichil baptizaret. Patet, quia talia non sunt substantialiter aquae elementares, sed sunt res alterius speciei et sunt iuxta substantialiter.

Nono, licet baptismus posset fieri in aqua fluente in arena et eam deferente, non tamen potest fieri in arena sola quantumcumque fluente, sicut est in quibusdam terris vbi - ut fertur est - continuus fluxus arene sicut hic aque. Et dicit Iacobus de Altavilla quod quidam monachus fuit in huius arena baptizatus quem, cum diu officium sacerdotis exercuerat, oportuit rebaptizari et omnes ordines de nouo suscipere. Tunc prima pars corollary patet quia talis aqua est vere aqua quamuis habeat arenam commixtam, igitur in ea potest fieri baptismus sicut in aqua turbida terra commixta. 2a pars patet quia arena non est aqua, et tamen sola aqua est materia baptismi.

Decimum : aqua farine in bibita, uel in pasta, uel in bibita spongee, quamdiu ibi est, uel in bibita luto spisso, uel aliquo tali non est apta materia baptismi quam diu manet tali rei in bibita sic. Patet, quia ad hoc quod aqua eciam elementaris sit apta materia baptismi requiritur quod illo modo existat quod habeat proprietatem lauandi : sic enim est a Christo institutum. Sed aqua in pasta aut in spongea manens ibi, aut in spisso luto, aut in alio huiusmodi quam diu sic manet non habet proprietatem lauandi, quia si talis aqua sic manens in bibita corpus hominis tangat, non tamen talis contactus dicitur locio, sed tantum contactus aque fluide coniungentis se cuti uel libere, uel seperantis separantis inter cutem vel aliud corpus.

Vndecimum corollarium : licet nix, glacies et grando sint aqua substantialiter, non tamen potest in aliquo illorum fieri baptismum quam diu manet tale. Patet, quia quamdiu illa manent talia, scilicet nix, grando uel glacies, tam diu non sunt fluida et habent proprietatem lauandi, quod requiritur ad materiam baptismi, ut dictum est.

Et dico nominanter quamdiu manent talia, quia quando sunt resoluta in aquam fluidam, tunc in eis potest fieri baptismus ut in alia aqua elementari, ut dixit in corollario 5°.

Ad primum argumentum dicitur quod, licet aer habeat aliqualem conuenienciam cum vita, et sic communior et facilius possit haberi non tamen conueniunt sibi cetera superius enumerata que conueniunt aque ad significandum effectus baptismi : non enim abluitur et non est elementum resistens tactui et ita sensibilis sicut aqua ; igitur conveniencius institutus est baptismus in aqua.

Ad 2m dicit Sanctus Thomas quod sepultura Christi est res significata per baptismum, sed non est contenta quia non causat eam. Institucio autem materiae sacramenti attenditur principaliter quantum ad significationem rei contente, id est rei quam sacramentum causat et in tali significatione magis conuenit aqua quam terra.

Ad 3um respondet Innocentius quod illa aqua que fluxit de latere saluatoris non fuit flewma sed fuit vera aqua, quod probat ex verbis Ewangeliste dicentis. Et qui vidit testationem prohibuit veritati, profecto non aquam, sed flewma dixisset Ewangelista . Si non fuisset vera aqua probat eciam a posteriori per materiam baptismi nec in hoc, in quidam religioni nostre fuisset ostensum sacramentum cum per sacramentum baptismi non regeneraremur in flewmate , sed in aqua. Probat etiam per figuram que de hoc praecessit in Veteri Testamento, quando Moyses percussit silicem et ex ea non flewma , sed aqua manauit. Et ad probacionem respondit quod uel illa aqua fuit de nouo ibi creata immaculose, uel fuit de componentibus resoluta. Et dicit Sanctus Thomas quod de latere Christi exiuit vera aqua sicut et naturalis verus sangwuis , et hoc ad probandum corpus suum fore verum corpus et non fantasticum, ut dixerunt Manichei: fuit enim in eo compositio ex elementis, quod per hoc probatum fuit quod aqua, que est elementum, prodyt ex eius latere, et composicionem humorum probat sangwis effluens.

Ad quartum dicitur quod Dominus tangendo aquam Iordanis dedit vim regeneratiuam in tota specie aque, instituens eam ydoneam baptismi materiam.

PrevBack to TopNext