Text List

Liber IV, d. 6, q. 1

Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 1

Tunc cuilibet liceat baptizare addamus postquam Magister distinccione 5ta determinauit : de potestate ministri baptismi hic determinauit de eius statu et gradu.

et primo de gradu de quo queritur primo vtrum soli sacerdotes possint baptizare.

Arguitur quod sic auctoritate Ysidori dicentis : "Constat baptismus solis sacerdotibus traditum."

In oppositum arguitur auctoritate eiusdem Ysidori dicentis : "Cum vltima necessitas cogit etiam laicis, fidelibus permittitur baptizare." Et de consecracione distinctione 4ta : "« Romanus pontifex hunc hominem non indicat qui baptizat, sed Spiritus Dei subministrat gratiam baptismi licet paganus sit qui baptizat »." Ex quibus patet quod etiam aly a praesbiteris possunt baptizare .

Conclusio prima : oportet de necessitate quod baptizans sit suppositum intellectum, uel intellectuale potens actiue in aqua abluere et debitam formam verborum proferre. Declarat hoc Scotus, quia oportet baptizantem abluere baptizatum, quod 2m praeuius dicta est facere actiue corpus baptizandi contingi ab aqua, et hoc uel per mocionem corpus ad aquam, ut fit immergendo , uel per mocionem aque ad eius corpus, ut fit superfundendo uel aspergendo. Et igitur in baptizante necessario requiritur virtus motiua qua posset aliquo illorum modorum actiue abluere, alium etiam oportet ministrum proferre verba forme baptismi. Igitur necesse est ut loqui possit, et insuper ad baptismum requiritur intencio in ministro, ut dicetur. Et ideo necesse est ipsum habere vsum rationis quare oportet de necessitate quod baptizans sit suppositum intellectuale, ut dicit conclusio : potens actiue abluere, et potens debitam formam verborum proferre uel saltem sit aliquod intellectuum separatum, ut anima intellectiua.

Et est notandum quod non dixi in conclusione quod oportet baptizantem esse hominem vtentem racione. Sed dixi generaliter quod oportet eum esse suppositum intellectuale, quia - ut dicit Scotus - si bonus angelus assumpto corpore baptizaret, cum omnibus aliis ad baptismum requisitis supponendum esset eius baptismum esse verum, quia non fieret nisi de praecepto Dei, nec ille ab angelo bono baptizatus esse rebaptizandus. Sicut legitur quod Michael prohibuit Episcopum dedicare ecclesiam suam in morte Gargano asserens eam a se dedicatam fuisse : licet enim, ut dicit S anctus homas, angelis bonis non fit actu collata potestas baptizandi, tamen, sicut Deus potenciam suam sacramentis non obligauit quando sine eis posset effectum eorum conferre hominibus, sic nec potestatem conferendi sacramenta alligauit aliquibus ministris. Et ideo qui dedit hanc potestatem hominibus posset et angelis dare, nec bonus angelus baptizaret si potestatem scilicet diuinitus concessa, vnde si baptizaret non esset ille rebaptizandus dummodo constaret, quod esset bonus angelus. Sic enim indicatum est templum per angelos consecratum ; non oportere per homines consecrari, ut legitur in hystoriam dedicacionis sancti Michaelis. Similiter uidetur intelligendum de baptismo collato per animam beatam corpore exutam, ut beati Petri, et quia posset Deus illam potestatem ei conferre, nec faceret animam Petri beatam nisi potestate a Deo recepta. Subdit Scotus dicens: "Si etiam malus angelus in corpore assumpto baptizaret et constaret, quod esset de praecepto Dei, talis habendus esset pro baptizato :" licet enim scilicet non sit nunc data potestas baptizandi, posset tamen a Deo scilicet dari et praecipi ut baptizaret, et apparet malum invitum obedire Deo. Sed non esset sine certa reuelatione super hoc habita credendum quod malus angelus vere baptisaret. Tum, quia Deus non ministrat sacramenta per exclusos finaliter a salute et eternaliter dampnatos tamen, quia si non esset artatus praecepto diuino ad oppositum praesumere, dum esset semper ipsum fraudulenter agere, nec complete facere ea que essent necessaria ad salutem baptizati propter iniusticiam quam habet ad salutem hominum ex invidia praecedente.

Secunda conclusio : non solum praesbiteri, sed et aly clerici, ymo laici possunt veraciter baptizare . Patet secundum Scotum ex priori conclusione : nullum enim suppositum intellectuale excluditur a posse baptizare nisi propter defunctum illorum trium praedictorum uel alicuius eorum. Et quia multi laici et inferiores clerici habent illa tria in se, igitur possunt baptizare et realiter baptismi sacramentum conferre. Item declarat conclusionem illam Sanctus Thomas, dicens : "“Sacramentum baptismi est maxime necessitatis, nec potest puerum aliter subuenire”." Et ideo ea, quia necessario ad substanciam sacramenti huius requiruntur, debuerunt esse communissima et ex parte materie, scilicet aque. Communem vbique haberi potest et ex parte ministri, ut scilicet quilibet possit et sicut sanctificacio aque baptismi et benedicciones quae praecedunt baptismum non sunt de necessitate baptismi, sed de eius solempnitate quam propter Ecclesiae institutionem non licet extra casum necessitatis praetermittere. Sic sacerdocium ministri non est de necessitate baptismi, sed de eius solempnitate et peccat si non sacerdos baptizat non imminente necessitate. Vere tamen baptizat , sed imminente articulo necessitatis et vbi non potest haberi sacerdos cuilibet licitum est baptizare etiam layco , et si obseruat ad necessitatem sacramenti requisita vere baptizat. Item de consecratione distinctione 4ta capitolo primo mulier dicitur : mulier, quamuis docta aut sancta, in conuentu docere aut aliquos baptizare non praesumat, nisi necessitate magna vrgente. Item Nicolaus Papa determinat non esse rebaptizandi , qui a Iudeis aut paganis in nomine sanctae Trinitatis sunt baptizati. Igitur Iudei et pagani vere baptizarent forma Ecclesiae obseruata, igitur a forciori fideles laici. Item aqua absque omni sanctificacione est materia baptismi, et ita homo sine omni ordine - ut sunt laici - ymo sine sacramentali sanctificacione, vt sunt infideles non baptizati est baptismi minister quantum ad necessitatem sacramenti.

3a conclusio, congruum est baptismum conferri ab homine viatori et inter congruum extra articulum necessitatis solo sacerdotes baptizare. Prima pars patet primo, quia Christus, qui instituit baptismum , homo fuit. Secundo quia in sacramento est aliquod sensibile et aliquod spirituale et percommunis magis congruit ministro vtenti sensu et intellectu quam pure intellectuali. 3°, quod per baptismum adscribitur homo ut membrum Ecclesiae militanti, igitur congruum est hoc per aliquod fieri qui est misericordia, Ecclesia adhuc militante. Secunda pars patet ex canone distinctio 23 : Dyacones et de consecracione distinctio 4ta constat vbi dicitur : "Constat baptismum solis sacerdotibus esse traditum eisque ministerium explere, nec ipsis dyaconis est licitum absque Episcopo et praesbitero." Ex quo patet quod solum praesbyteris congruit baptizare ex officio et quod aly peccant contra Ecclesiae praeceptum si baptizant extra necessitatis articulum. Item per baptismum recipitur baptizatus in collegium Ecclesiae militantis. Recepcio autem alicuius in collegium pertinet ad praesidentem et habentem auctoritatem in collegio et ideo, quanto aliquis haberet maiorem auctoritatem in Ecclesia, tanto magis pertinet ad eum recipere ad Ecclesiam et per constans baptizare. Vnde magis competent Episcopo quam simplici sacerdoti, si sufficere possunt Episcopi ; sed propter paucitatem Episcoporum et pluralitatem baptizandorum regulariter conceditur omnibus sacedotibus respectu subditorum suorum.

4ta conclusio : sacerdos imminente necessitatis articulo licite potest baptizare parrochianum non suum, ymo tempore necessitatis quilibet tenetur ad baptisandum ipsum necessitatum. Patet quia in necessitate quilibet viator potest baptizare, igitur a forciori potest et tenetur in necessitate quilibet sacerdos baptizare eciam non parrochianum. Confirmatur : quilibet tenetur proximo in articulo necessitatis que, quo ad periculum corporis succurrere, igitur multo magis quilibet tenetur succurrere proximo suo quo ad periculum animae, cum est in extrema necessitate et percommunis etiam alienum parrochianum , tenetur sacerdos in necessitate baptizare ne sine baptismo decedat et dampnetur.

Ad auctoritatem Ysidori, qui vvlt quod officium baptizandi solis sacerdotibus est commissum et quod solis sacerdotibus extra casum necessitatibus licitum est baptizare, nichilominus tamen, si attemptant non sacerdotes et obseruant debitam formam et materiam et intentionem, vere baptizant. Licet peccent contra Ecclesiae prohibicionem, in causa tamen necessitatis et cum ad proprium sacerdotem perveniri non potest cuilibet licitum est baptizare.

PrevBack to TopNext