Liber IV, d. 4, q. 8
Librum IV, Distinctio 4, Quaestio 8
Arguitur quod non, quia baptismus sangwinis efficaciam habet solum ex opere operanti istius qui patitur, baptismus autem aque habet efficaciam ex passione Christi, cum ergo passio Christi sit incomparabiliter efficacior quam opus operans, cuiuscumque puri hominis erit baptismus fluminis, ut videtur multo efficacior baptismo sangwinis .
2°, baptismus fluminis siue aque tribuit graciam per quam acquiritur aurea, sed per baptismum sangwinis acquiritur aureola que est accidentale praemium multo minus quam aurea. Igitur baptismus aque qui ordinatus est ad auream - que est praemium substanciale - potior est baptismo sangwinis qui ordinatur ad aureolam obtinendam.
In oppositum arguitur per illud Iudicum 6°: "TOLLE TAURUM PATRIS TUI SEPTEM ANNORUM," super quo dicit Gloza : Baptismus in sangwine puriores facit quam baptismus in aqua. Item Damascenus dicit quod baptismus sangwinis est valde bonus et venerandus, quia secundis sordibus non inquinatur.
Respondet S anctus T homas quod vterque baptismus, scilicet sangwinis et fluminis, efficaciam habet a passione Christi : 2m quod hominem ipsi passioni conformat, et quia baptismus aque conformat hominem Christi passioni solum sacramentali significacione. Baptismus autem sangwinis conformat realiter, ideo quantum ad sacramentalia - ut est impraessio caracteris - excedit baptismus aque, sed quantum ad ea que sunt vltima res sacramenti, ut quo ad gratiam conferendam et quo ad dimissionem penarum excedit baptismus sangwinis . Quia gratia in baptismo sangwinis magis augetur habenti eam et maior datur non habenti si non assuit , impedimentum et remissio peccatorum quamuis non sit plenior, quia vterque baptismus omnem culpam et penam tollit et tamen in baptismo sangwinis efficacior et fructuosior, quia secundis maculis non coinquinatur, ut allegatum fuit a Damasceno. Qui autem quidem dicunt quod in bap- -tismo sangwinis gratia non confertur apparet falsum : in puris qui pro Christo occiduntur et etiam in adultis quibus potest in ipso actu passionis gratia dari sicut et in ipso baptismo aque, si se ad ipsam disposuerint et obicem non posuerint Spiritui sancto. Et hoc patet ad Augustinum, qui ad Fortunatum loquens de comparacione horum baptismatum dicit : "Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martir coram persecutore. Ille post conuersionem aspergitur aqua, hic sangwine. Ille per imposicionem manus pontificis recipit Spiritum sanctum." Hic templum efficitur Spiritus sancti, nullus autem efficitur templum Spiritus sancti nisi accipiendo gratiam.
Item Scotus quaestione prima de penitentia dat casum in quo posset peccatum mortale dimitti in martirio sine contricione praeuia, ut si quis vsque ad instans a perduraret in mortali peccato et ab instanti a necessitaretur ad insistendum toto corde circa actus distrahentes a consideratione de peccato commisso utpute, quia stante exponeret - si necessario - altissimo martirio, tunc putat quod dimitteretur sibi illud mortale per martirium. Et hoc numquam fit sine gratia.
Ad primum argumentum respondet S anctus T homas quod etiam baptismus sangwinis efficaciam habet a passione cui expressius hominem conformat, per quam baptismus aque.
Primum scilicet quod baptismus sangwinis etiam habuit efficaciam a passione Christi. Patet quod nullum martirium efficax est nisi per passionem Christi, vnde Apocalipsis 5° dicitur de martiribus : "HY SUNT QUI VENERUNT EX MAGNA TRIBULACIONE ET LAVERUNT STOLAS SUAS ET DEALBAVERUNT EAS IN SANGWINE AGNI." Non tantum in sangwine suo proprio, sed eciam in sangwine agni, id est Christi Domini, 2m scilicet quod expressius baptismus sangwinis conformat hominem Christi passioni quam baptismus aque sew fluminis. Patet, secundum Bonauenturam, quoniam in baptismo sangwinis amplior et plenior esset imitacio et professio passionis Christi quam in baptismo aque. Namque ibi, scilicet in baptismo aque, est professio verbo et signo sine actu, hic autem, scilicet in baptismo sangwinis amplior et plenior est ymitacio et professio passionis Christi et mortis quam in baptismo aque. Nam ibi, scilicet in baptismo aque, est professio verbo et signo sine actu, hic autem, scilicet in baptismo sangwinis , est professio passionis Christi et mortis eius non solum signo et actione, sed etiam passione, vnde in baptismo aque mors Christi solum significatur. Hic autem suscipitur expressior est ita quam ibi fidei professio ; igitur efficacior est ille baptismus.
On this page