Text List

Liber IV, d. 2, p. 2, q. 1

Librum IV, Distinctio 2, Pars 2, Quaestio 1

Tvnc vero ad baptismij sacramentum 2a pars principalis istius 2e distinccionis in qua Magister agit de baptismo Iohannis, et habet tres partes. In prima ponit differentiam eius ad baptismum Christi, 2° ostendit quasdam ipsius condiciones ibi ad quid ergo, 3° determinat de ipso in quantum ad suscipiens ibi hic considerandum.

Circa istam partem queritur primo vtrum baptismus Iohannis fuerit sacramentum Noue Legis conferens gratiam ratione operis operati.

Arguitur quod sic et primo quod fuerit sacramentum Noue Legis quia fuit signum sacrae rei, scilicet baptismi Christi - ut dicit Magister in littera - et habuit circa materiam et circa formam verborum, quia dicitur Actuum 19° : "BAPTIZABAT IOHANNES DICENS : IN EO QUI VENTURUS EST IGITUR VIDETUR QUOD FUERIT SACRAMENTUM NOVE LEGIS."

Secundo arguitur quod conferebat gratiam, quia dicitur Mathei 3°: "ERAT IOHANNES BAPTIZANS ET PRAEDICANS BAPTISMUM PENITENTIAE IN REMISSIONEM PECCATORUM." Sed illa non fit sine gratia, igitur baptismus ille conferebat gratiam.

Augustinus dicit contra Donatistas ita : "Credam Iohannem baptizasse in aqua in remissionem peccatorum ut ab eo baptizatis in spe remittentur peccata, sed spes de remissione peccatorum non potest esse nisi per gratiam." Igitur baptismus ille contulit gratiam.

In oppositum arguitur et primo quod non sit sacramentum Noue Legis quia omnia sacramenta Noue Legis sunt a Christo Domino instituta, sed baptismus Iohannis non est a Deo institutus. Igitur maior nota ex dictis minor probatur, quia nullum sacramentum a Deo institutum nominatur a ministro : non enim dicitur baptismus Petri aut Pauli, sed ille baptismus dicitur baptismus Iohannis. Igitur ipse Iohannes eum instituit igitur, etcetera.

Secundo arguitur quod non conferebat gratiam quia gratia non confertur sine Spiritu sancto, sed in baptismo Iohannis non dabatur Spiritus sanctus ipsis baptizatis , vnde Actuum primo dicitur : "IOHANNES QUIDEM BAPTIZAVIT AQUA, VOS AUTEM BAPTIZABIMINI SPIRITU SANCTO IGITUR," etcetera.

Notandum quod Iohannes fuit praecursor Domini in multis quia ante Eum fuit annunciatus , et ante Eum fuit natus, et ante Eum fuit mortuus, et ante Eum descendit in limbum Patrum. Similiter ante Eum praedicauit suam praedicationem : ante incepit quam Christus inceperit praedicare, et hoc ideo ut per suam praedicationem populum ad se congregaret et ipsi populo congregato annuntiaret Christum advenisse nunc in mundum per carnis assumpcionem et de proximo venturum per sui manifestationem. Et sic etiam ante Christum baptizauit ut per suum baptismum aswefaceret homines ad Christi baptismum suscipiendum.

Secundo notandum quod baptismus Iohannis habuit pro materia aquam et pro forma habuit illa verba: "EGO TE BAPTIZO IN NOMINE VENTURI." Et per venturum intellexit Christum Dominum qui - licet ante triginta annos in carnem venerit - non tamen adhuc fuit mundo manifestus. Et ergo fuit adhuc in mundum venturus per sui manifestationem ; de hoc ergo baptismo Iohannis querit quaestio vtrum fuerit sacramentum. Et pro illo oportet me morari vnius dicti in prima quaestione, scilicet quod sacramentum vno modo accipitur generaliter : prout diffinitur a Magistro est sacre rei signum, id est res sensibilis ex diuina institutione significans rem sacram.

Respondendo ergo ad quaestionem dicitur primo quod baptismus Iohannis fuit sacramentum illo modo iam dictio causando ???. Patet quia fuit res sensibilis, quia aqua et verba que poterant videri, audiri et tangi, et fuit a Deo institutus ad praefigurandum et designandum baptismum Christi, qui est sacra res. Fuit etiam baptismus Iohannis institutus ad aswefaciendum homines ad baptismum Christi. Et ideo dixit Iohannes Mathei 20° : "EGO BAPTIZO IN AQUA." Vt dicit Gloza: "Tantum corpora lauo quia peccata soluere nescio," ut sicut nascendo et praedicando praecedo, sic baptizando ad Christi baptismum diligam.

Secundo dicitur quod baptismus Iohannis non fuit sacramentum Noue Legis, nec conferebat gratiam ratione operis operati. Prima pars patet quia ad sacramenta Noue Legis requiritur quod significent effectum spiritualem et illum efficiant misterialiter ex omnia institutione. Modo baptismus Iohannis, licet significet baptismum Christi, non tamen Christum efficiebat, nec efficiebat effectum ablutionis animae a peccato. Et ergo non fuit sacramentum vnius Noue Legis, sed fuit praeparatorium homini ad libencius suscipiendum Christi baptismum. Et ergo dicunt doctores quod sicut torneamentum non est bellum, sed est quod praeparatorium ad bellum, sic baptismus Iohannis non fuit sacramentum proprie, fuit quoddam praeparatorium et aswefactorium hominum ad Christi baptismum, qui est vere et propryssime sacramentum. Secunda pars conceditur ab omnibus quia non efficie- -bat aliquid quod non esset praeparatio hominis, gratia autem non potest ab homine dari et ideo patet quod baptismus Iohannis gratiam non conferebat ratione operis operati.

Ad primum argumentum ante oppositum dicitur quod, licet fuerit sacramento - accipiendo sacramentum generaliter prout est sacre rei signum, ut etiam dictum est in questione - non tamen fuit sacramentum proprie nec sacramentum Noue Legis eo, quod non mundabat a culpa nec conferebat gratiam ; scilicet tota eius vtilitas fuit disponere ad Christum et ad eius baptismum, ut dictum fuit, et ideo competens fuit illa forma ut in nomine Christi venturi baptizaret.

Ad 2m respondet S anctus T homas quod illa auctoritas sic exponenda est et illa duo, scilicet baptizans et praedicans, reuenuntur ad diuersa baptismata. Hoc modo erat Iohannes baptizans , scilicet suo baptismo et erat praedicans, scilicet baptismum Christi qui est in remissionem peccatorum. Si autem illa duo, scilicet baptizans et praedicans volumus referre ad idem, scilicet ad baptismum Iohannis, sic dicitur esse in remissionem peccatorum, quia Iohannes a se baptizatis imponebat dignos fructus penitentie agere quibus communiter remissionem peccatorum. Et ita qui vere penitebant, illi consequebantur remissionem peccatorum non per baptismum Iohannis, sed per penitentiam.

Ad 3m dicitur quod spes ex gratia procedit aliquo modo, non tamen semper ex gratia habita, sed aliquando ex gratia expectata, etcetera. Baptismus Iohannes spem dedit remissionis peccatorum non conferens gratiam, sed promittens eam in hoc, quod praefigurabat baptismum Christi qui digne suscipientibus daret eam. Et licet argumenta in oppositum probent verum, scilicet quod baptismus Iohannis non fuit sacramentum Noue Legis nec conferebat gratiam, tamen, quia primum argumentum petit etiam quare ille baptismus dicatur baptismus Iohannis cum tamen nullus dicatur baptismus Petri, aut Pauli uel alterius ministri, et etiam petit an baptismus Iohannis fuerit a Deo institutus. Ideo ad illud respondetur secundum S anctum T homas et ceteros : Iohannes suum baptismum instituit ex praecepto diuino. Et ideo Iohannis primo dixit : "QUI ME MISIT BAPTIZARE , ILLE MICHI DIXIT," etcetera, sed tota Trinitas misit eum baptizare et ita auctoritate Dei suum baptismum instituit. Et sic patet quod institucio illius baptismi fuit a Deo per auctoritatem et a Iohanne per ministerium. Accepit autem baptismum ille nomine a beato Iohanne, ut scilicet dicetur baptismus Iohannis propter tres causas, secundum S anctum T homam.

Primo quia ipse Iohannes fuit illius sui baptismi institutor ministerialis, ut iam dictum est, sed nec Petrus, nec Paulus, nec aliquis aliorum fuit quocumque alio modo institutor baptismi Christi, quos scilicet ipsi baptizabant , ut notum est. Christus enim solus eum instituit et igitur baptismus Christi non dicitur baptismus Petri, aut Pauli, aut cuiuscumque alterius, sed solius Christi.

2°, quia in baptismo Iohannis nichil efficiebatur quod Iohannes non faceret proprie : in illo enim baptismo non dimittebantur peccata nec conferebatur gratia, sed tantum lauabantur corpora exterius in signum et aswefactionem baptismum Christi. Et hoc totum fecit Iohannes, in baptismo vero Christi interius dimittitur culpa et infunditur gratia. Licet ergo Petrus uel Paulus aut alius minister baptismi Christi exterius adhibeat sensibilia elementa, non tamen effecit interiores effectus proprie, sed istos solus efficit Deus immediate , et inde est quod baptismus noster non dicitur baptismus Petri aut alterius ministri, sed dicitur baptismus Christi, quia ille, cum solus instituit, et eius effectus in anima inmediate efficit.

3° dicebatur baptismus Iohannis quia sibi soli, scilicet Iohanni, fuit datum illius baptismi ministerium ut solus baptisaret illo baptismus et nullus alius, nec forte auctoritate Iohannis. Sed diceret aliquis : ex quo baptismus Iohannis fuit baptismus penitentiae, quare ergo Christus Dominus voluit eo baptizari , cum tamen penitentia ei non competebat sicut nec peccatum ?

Respondetur quod sicut circumcisio non fuit Christo in remedium originalis peccati a quo penitus fuerat immunis, sic baptismus Iohannis non fuerat baptismus penitentiae quo ad Christum, sed quo ad alios qui per ipsum ad penitentiam praeparabantur. Licet ergo Christus nichil a baptismo Iohannis accepit sicut nec a circumcisione, voluit tamen baptizari illo baptismo Iohannis propter plures causas, quarum tres tangit Gloza Magistri: primo voluit enim baptisari propter humilitatem implendam. Propter hoc Mathei 3°. Cum veniret ad baptismum Iohannis, et Iohannes eum prohiberet et diceret : "EGO DEBEO A TE BAPTIZARI ," dixit ei Ihesus : "SINE MODO SIC ENIM DECET NOS IMPLERE OMNEM IUSTITIAM," id est secundum Glozam decet nos implere perfectam humilitatem. Vocat omnem iusticiam propter hoc, quia omnis et perfecta iustitia omne alienum a se reicit et ei cuius est reddit iusticia : enim est vnicuique quod suum est reddere. Et hoc etiam facit perfecta humilitas que omne bonum a se quasi alienum remouet et Deo, cuius omne bonum est, reddit et attribuit. Reicit quidem a se non extingwendo illud bonum, sed non sibi ipsi et suis viribus attribuendo, sed Deo attribuendo cuius omne bonum est quod in nobis est.

2° uoluit baptizari propter hoc, ut suo baptismo baptismum Iohannis approbaret tamquam a Deo institutum et ordinatum.

3° propter hoc, ut aquas consecraret in baptismum verum, quo nos baptizarentur : tunc enim suo tactu mundissime carnis aquis vim regeneratiuam dedit, ut dicit Venerabilis Beda et non solum illi aquae quam suo corpore tetigit, sed et omni aque elementali.

4° uoluit baptizari et a Iohanne minori se propter hoc, ut wult Augustinus, inde natura boni ut ostenderet quod non interesset quantum est ex parte baptismi quis a quo baptizaretur : baptismus enim, ut patebit posterius, non a ministro, sed a Christo habet efficaciam suam.

5° secundum Augustinum in De questionibus Noui et Veteris Testamenti, scilicet ad exemplum baptismi proponendum hys qui futuri erant Fily Dei per fidem, ut scilicet et ipsi baptizarentur cum scirent et Christum baptismum accepisse. Et congruum fuit Christum magis in Iordane baptizari quam in alia aqua propter hoc, quod Iordanis fuit conveniens figura baptismi Christi, quia cum populus Israheliticus exiret de terra Egipti et venisset per desertum, tunc inter eos et terram promissionis mediabit Iordanis fluuius. Vt habetur in libro Iosue, nullus eorum potuit intrare terram promissionis, nec transeundo per fluuium Iordanis, ita ymaginandum est quod baptismus Christi est sicut quidam fluuius medius inter hunc mundum in quo manemus et inter vitam eternam, per quem fluuium baptismi oportet transire omnes perventuros ad celeste regnum. Ex hys apparet quare Christus Dominus voluit baptisari baptismo Iohannis, qui tamen nichil sibi contulit sicut nec circumcisio, et quare potius in Iordane quam in alia aqua.

PrevBack to TopNext