Text List

Titulus 10

Titulus 10

Rubrica

¶ Preficiendi per electionem debent esse in certa etate. supra de elec. cum in cunctis: et qualitate / vt notatur. supra ti. proximo / in rubrica / et in ordine iam habito. supra eo a multis / vel in breui habituro supra eo. vt abbates: et cap. preterea infra hoc libro de preben. si pro pauperibus. Ideo subiicitur rubrica. de etate et qualita etc. Ioan. Mona. Card.

Capitulum 1

PErmittimus, Hic permittur episcopis dispensandi potestas: in certo casu hic posito / qui non erat diffinitus. supra de elec. cum in cunctis. §. inferio ra. cum. d. §. loquatur in persona. tibus et dignitatibus curam animarum habentibus.

¶ Sed quero episcopus habet. in permissum de dispensando hocasu / habet tamen in precepto de conferendo dignitates ecclesiasticas. infra de offi. archipresbrteri: vt singule. Nunquid veniet episcopus ad permissumi¬ vbi potest implere preceptum. Et videtur quod non quia proceptum debet precedere permissum.

¶ Sed contra iam hec permissio esset inutilis / vt plerunque. solutio videtur potius implendum preceptum quam permissum ar. ff. de decur. l. generaliter. §. spurios. et l. spurii. § minorens.

¶ Uel dic hic non accipi verbum permittimus proprie / sedpro concedimus vt hic: priuilegium meretur amittere quipermissa: id est concessa abutitur potestate. xii. q. iii. in prin. priuilegium et licet optimus sit eligendus. lxiii. di. matropolitano: satis tamen est ne malus existat. xvi. q. vii. si monasterium.

¶ Dic meliorem eligendum si equa facilitate potest haberi

¶ Item debet eligi melior / quo ad id de quo agitur non obsistat vt pote mores et scientia / quibus pollere debet promouendus. supra hoc libro de elec. licet dispensare hoc est dare: nam largum largiter datur / quando ius commune ex causa infringitur / que vtinam respiciatur ex parte vt gentis necessitatis / vel euidentis vtilitatis beneficii / cum rector datur / alias non est dispensatio sed dissipatio vt ait beatus Bernadus. Nam prouideri debet beneficiis / potius quam personis supra. de elac. cum nobis olim in fi. Ioinnes Mo. Cardinalis

PrevBack to TopNext