Text List

Titulus 17

Titulus 17

Rubrica

DIcto de electione preficiendorum et officiis electorum ex quibus habetur quedam maioritas / cui habent in feriores impendere obedientiam. lxxxix. dist. singula: et c. ad hoc. xciii. di. legimus: in fiIdeo post predicta annectit de maior. et obedien¬

¶ Et notandum quod maioritas est status excellens / eogquibus preest dirigens. Nam qui prouehitur a minori: ad maius progreditur. d. c. legimus. in fine.

¶ Et quia prelatus non debet querere predam in subditis: sed eis preesse: vt prosit. xciii. dist. diaconi: versi. nunc autem. Et dicitur ad electum / rectorem preposuerunt te noli extolli / sed esto in illis quasi vnus ex ipsis / curam eorum habe. Eccle. xxxii.

¶ Et ita maioritas habet certum ordinem ad subditos / cuius excessus parit tyrannidem / et eius neglectus coaritationem / et discretio rectum ordinem. supra de offi. custo. capitulo primo

¶ Et nota quod quedam maioritas est ordinis / vt qui est maior in ordine maior censeatur. supra eo. statuimus

¶ Item est maioritas consecrationis / et sic episcopus maior est simplici sacerdote. xcv. di. olim.

¶ Item est maioritas dispensationis seu potestatis: sic quad chidiaconus maior est archipresbytero. supra de offi. archi. ca. primo. et de offi. archipresbyteri. c. primo.

¶ Item est maioritas antiquitatis / cui decreta sanctorum. patrum reueretiam exhibendam iusserunt. ff. de iur. imnunita. super. supra eo. c. primo. et. lxxv. di. c. fi. ff. de albo scrib l. pri. Item est maioritas respectu ordinantis. supra eo. per tuas

¶ Notandum est etiam quod est obedientia hominis ad deum / et hec obedientia secundum Anselmum est affectio veluntatis deo coniuncte: sic econtrario inobedientia est affectio voluntatis diabolo instrumentaliter copulate

¶ Nam sicut homo per instrumentum operatur / sic diabolus per inobedientiam operatur separationem hominis a deo / vt Gene. tertio

¶ Et ideo deo semper est obediendum sicut summo quicquid alter imperet. xi. q. iii. si dominus. et. c. Iuliamus. et. ca. qui resistit

¶ Et nota quod obedientia hominis ad hominem est debita minoris ad maiorem a reuerentia: vnde si mandatur ius stum est obediendum / et si iniustum / nequaquam. si dubium propter bonum obedientie est explendum. xxiii. q. i. quid culpa. tur / de hoc infra hoc lib. de sen. ex communica. c. ceterum. §. potest. Unde Ber. quedam sunt pure bona quendam pure mala: et in his nullam debet homo hominibus obedientiam / quia nec prima omittenda / sunt etiam cum prohibentur: nec alia etiam committenda si iubentur.

¶ Quedam sunt inter hec media que pro loco temporeque seu persona possunt esse bona et mala: et in his lex obediem tie est posita: in his etiam fas non est nostrum sensum senstentie prescribere magistrorum: in his omnino prelatorum nec iussio / nec prohibitio est contemnenda nec etiam condemnanda

¶ Uel dic secundum Hugonem de sancto Uictore / quod obedientia est salus omnium fidelium genitrix regni celorum celum aperiens / hominem de terra eleuans / cohabitatrix angelorum / et cibus omnium sanctorum

¶ Et obedientia diuiditur in obedientiam / reuerentie et praecepti.

¶ Et obedientia reuerentie est respectu maioritatis ordinis et consecrationis antiquitatis et etiam ordinantis

¶ Sed obedientia precepti est respectu maioritatis dispensationis / seu potestatis de quibus est premissum. Ioannes. mona. Card.

Capitulum 1

Psconali. Hc tangituum vnus casus in quo. capitulum succedit episcopo sede vacante: et sic etiam in confirmatione impendenda. supra eo. cum olim. Sic in prosentatione admittenda / et institutione facienda infra hoc libi de insti. cap. i. sic etiam. in casu heresis infra de hereti. ad abolendam in princi. Et regularite sede vacante / capitulum in omnibus prelatum representat. supra eo. is qui. Sed dices: in la non loquitur in episcopo. Solu. Respondit mihi Papa. quod cardinales in suis ecclesiis obtinent ius episcopale a rallit tamen in collatione prebendarum infra. ne sede vacante: illa cum moderatione infra. eo. ti. c. vno. Item non potest dare presbytero licentiam transeundi sede vacante. xxiii. dist. presbyteri. lxxi. dist. fraternitatem. Et est ratio / qui tum non possit res alienare. xii. quest. ii. si qua de rebus multominus personas / cum maior sit alienatio personarum. quam rerum b. xii. que. i. precipimus. Illa ergo que sunt de insticia prosequitur capitulum sede vacante / etiam si illa competunt episcopis / vt delegatis delegatione generali a sede apostolita: vt dt c. ad abolendam in fine: et infra hoc lib. de preben. capi. primo in fi. etiam tam in spiritualibus quam temporalibus. supra hoc lib. de sup. negl. prela. si episcopus / non illa que sunt de gratia / vt dictis casibus capitulum Nota quod in collegium cadit iurisdictio infra de foro compet. cum contingat pertinere: vt in ecclesia Ambianem. sede vacante / duo archidiaconi in suis territoriis iurisdictionem episcopalem exercent iuris infra de senten. ex communica. peruenit. et infra hoc lib. et titu. Religioso primo responso hominis supra de offi. ordi. ad reprimendam potestas expresse / vel per commissionem factam alii secundum formam. supra hoc lib. de elec. is cui. et. supra hoc libro de supplen. negli. prela. capit. finali in fine. Ioan. Mona. Cardi.

PrevBack to TopNext