Text List

De regulis iuris

DE REGULIS IURIS.

Bonifacius VIII.

Regula I.

Beneficium ecclesiasticum non potest licite sine institu¬ tione canonica obtineri.

Idem. Regula II.

Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit.

Idem. Reg. III.

Sine possessione praescriptio non procedit.

Idem. Reg. IV.

Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.

Idem. Reg. V.

Peccati venia non datur, nisi correcto.

Idem. Reg. VI.

Nemo potest ad impossibile obligari.

Idem. Reg. VII.

Privilegium personale personam sequitur, et exstinguitur cum persona.

Idem. Reg. VIII.

( Semel malus semper praesumitur esse malus.

Idem. Reg. IX.

Ratum quis habere non potest quod ipsius nomine non est gestum.

Idem. Reg. X.

Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari.

Idem. Reg. XI.

Quum sunt partium iura obscura, reo favendum est potius quam actori.

Idem. Reg. XII.

In iudiciis non est acceptio personarum habenda.

Idem. Reg. XIII.

Ignorantia facti, non iuris, excusat.

Idem. Reg. XIV.

Quum quis in ius succedit alterius: iustam ignorantiae causam censetur habere.

Idem. Reg. XV.

Odia restringi, et favores convenit ampliari.

Idem. Reg. XVI.

Decet concessum a principe beneficium esse mansurum. Idem. Reg. XVII.

Indultum a iure beneficium non est alicui auferendum. Idem. Reg. XVIII.

Non firmatur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit.

Idem. Reg. XIX.

Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet, se immiscet.

Idem. Reg. XX. ,

Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur.

Idem. Reg. XXI.

Quod semel placuit amplius displicere non potest.

Idem. Reg. XXII.

Non debet aliquis alterius odio praegravari.

Idem. Reg. XXIII.

Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.

Idem. Reg. XXIV.

Quod quis mandato facit iudicis, dolo facere non videtur, quum habeat parere necesse.

Idem. Reg. XXV.

Mora sua cuilibet est nociva.

Idem. Reg. XXVI.

Ea, quae fiunt a iudice, si ad eius non spectant officium, viribus non subsistunt.

Idem. Reg. XXVII.

Scienti et consentienti non fit iniuria neque dolus.

Idem. Reg. XXVIH.

Quae a iure communi exorbitant, nequaquam ad conse¬ quentiam sunt trahenda.

Idem. Reg. XXIX.

Quod omnes tangit debet ab omnibus approbari.

Idem. Reg. XXX.

In obscuris minimum est sequendum.

Idem. Reg. XXXI.

Eum, qui certus est, certiorari ulterius non oportet. Idem. Reg. XXXII.

Non licet actori quod reo licitum non exsistit.

Idem. Reg. XXXIII.

Mutare consilium quis non potest in alterius detri¬ mentum.

Idem. Reg. XXXIV.

Generi per speciem derogatur.

Idem. Reg. XXXV.

Plus semper in se continet quod est minus.

Idem. Reg. XXXVI.

Pro possessore habetur qui dolo desiit possidere.

Idem. Reg. XXXVII Utile non debet per inutile vitiari.

Idem. Reg. XXXVIIL

Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus ex¬ stitit impugnare.

Idem. Reg. XXXIX.

Quum quid prohibetur, prohibentur omnia, quae se¬ quuntur ex illo.

Idem. Reg. XL.

Pluralis locutio duorum numero est contenta.

Idem. Reg. XLI.

Imputari non debet ei, per quem non stat, si non faciat quod per eum fuerat faciendum.

Idem. Reg. XLII.

Accessorium naturam sequi congruit principalis.

Idem. Reg. XLIII.

Qui tacet, consentire videtur.

Idem. Reg. XLIV.

Is, qui tacet, non fatetur; sed nec utique negare videtur. Idem. Reg. XLV.

Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.

Idem. Reg. XLVI.

Is, qui in ius succedit alterius, eo iure, quo ille, uti debebit.

Idem. Reg. XLVII.

Praesumitur ignorantia, ubi scientia non probatur.

Idem. Reg. XLVIH.

Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuria vel iactura.

Idem. Reg. XLIX.±

In poenis benignior est interpretatio facienda.

Idem. Reg. L.

Actus legitimi conditionem non recipiunt neque diem. Idem. Reg. LI.

Semel Deo dicatum * non est ad usus humanos ulterius transferendum.

Idem. Reg. LII.

Non praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum.

Idem. Reg. LIII.

Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus. Idem. Reg. LIV.

Qui prior est tempore potior est iure .

Idem. Reg. LV.

Qui sentit onus, sentire debet commodum, et e contra.

Idem. Reg. LVI.

In re communi potior est conditio prohibentis.

Idem. Reg. LVH.

Contra eum, qui legem dicere potuit apertius, est inter¬ pretatio facienda.

Idem. Reg. LVIII.

Non est obligatorium contra bonos mores praestitum iuramentum.

Idem. Reg. LIX.

Dolo facit, qui petit quod restituere oportet eundem. Idem. Reg. LX.

Non est in mora qui potest exceptione legitima se tueri. Idem. Reg. LXI.

Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum.

Idem; Reg. LXH.

Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur.

Idem. Reg. LXIII.

Exceptionem obiiciens non videtur de intentione ad¬ versarii confiteri.

Idem. Reg. LXIV.

Quae contra ius fiunt debent utique pro infectis haberi.

Idem. Reg. LXV.

In pari delicto vel causa potior est conditio possidentis.

Idem. Reg. LXVI.

Quum non stat per eum, ad quem pertinet, quo minus conditio impleatur: haberi debet perinde, ac si impleta fuisset;

Idem. Reg. LXV1I.

Quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit.

Idem. Reg. LXVHI.

Potest quis per alium, quod potest facere per se ipsum.

Idem. Reg. LXIX.

In malis promissis fidem non expedit observari.

Idem. Reg. LXX.

In alternativis debitoris est electio, et sufficit alterum adimpleri.

Idem. Reg. LXXI.

Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittendus.

Idem. Reg. LXXH.

Qui facit per alium, est perinde, ac si faciat per se ipsum.

Idem. Reg. LXXIII.

Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari.

Idem. Reg. LXXIV.

Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum.

Idem. Reg. LXXV.

Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.

Idem. Reg. LXXVI.

Delictum personae non debet in detrimentum ecclesiae redundare.

Idem. Reg. LXXVII.

Rationi congruit, ut succedat in onere, qui substituitur in honore.

Idem. Reg. LXXVUI.

In argumentum trahi nequeunt, quae propter necessi¬ tatem aliquando sunt concessa.

Idem. Reg. LXXIX.

Nemo potest plus iuris transferre in alium, quam sibi competere dinoscatur.

Idem. Reg. LXXX.

In toto partem non est dubium contineri.

Idem. Reg. LXXXI.

In generali concessione non veniunt ea , quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus.

Idem. Reg. LXXXII.

Qui contra iura mercatur, bonam fidem praesumitur non habere.

Idem. Reg. LXXXIII.

Bona fides non patitur, ut semel exactum iterum exigatur.

Idem. Reg. LXXXIV.

Quum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti.

Idem. Reg. LXXXV.

Contractus ex conventione legem accipere dinoscuntur.

Idem. Reg. LXXXVI.

Damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis *, imputare.

Idem. Reg. LXXXVII.

Infamibus portae non pateant dignitatum.

Idem. Reg. LXXXVDI.

Certum est, quod is committit in legem, qui, legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem.

Data * Romae apud sanctum Petrum, V. Nonas Martii, Pontificatus nostri anno quarto.

PrevBack to Top

On this page

De regulis iuris