Titulus 5
TITULUS V.
CAP. UN.
Datio coadiutorum episcoporum et suorum superiorum est de maioribus causis, et spectat ad solum Papam. Potest tamen episcopus, senio vel infirmitate perpetua impeditus, de consensu capituli sui vel maioris partis sibi auctoritate apostolica unum vel duos coadiutores assumere, et, si demens fuerit, capitulum aut duae partes ipsius hoc faciunt. Sed si episcopus contradicit, tunc nil innovabit capitulum, sed episcopi et ecclesiae conditionem, quam cito poterit, intimabit Papae. Et coadiutores illi sumptus moderatos habebunt de proventibus praelatorum ipsorum, Ioann. Andr.
Pastoralis officii debitum exsequentes declaramus atque statuimus, coadiutorum episcoporum et superiorum praelatorum dationem intelligendam esse de causis maioribus, et referendam ad sedem apostolicam, ac ab ea, consuetudine non obstante contraria, tantummodo postulandam. Verum ne hoc praetextu ecclesiae exsistentes praecipue in remotis dispendia patiantur: nos, earum in hac parte indemnitatibus praecavere volentes, hac generali constitutione sancimus, ut episcopus, senio aut valetudine corporali gravatus, vel etiam * alias adeo impeditus perpetuo, ut officium suum nequeat exercere, possit de sui consilio et assensu capituli, vel maioris partis ipsius, unum vel duos auctoritate apostolica coadiutores assumere ad dictum officium exsequendum. Si vero episcopus demens fuerit, et quid velit aut nolit exprimere nesciat vel non possit: tunc eius capitulum vel duae ipsius partes eadem auctoritate unum aut duos coadiutores assumant idoneos, qui eius officium exsequantur. Si autem episcopus, senio aut incurabili morbo gravatus, vel perpetuo impedimento detentus, ad sui exsecutionem officii reddatur inutilis, et coadiutorem assumere vel habere noluerit, licet a capitulo requisitus proprio, se illius non indigere suffragio forsitan asserendo: tunc nil per capitulum, innovetur, sed hoc casu et etiam proximo idem capitulum episcopi et ecclesiae suae conditionem et statum, ac facti circumstantias universas, quam cito poterit, fideliter et expli-cite referat * ad notitiam dictae sedis, recepturi humiliter et efficaciter impleturi quod super hoc per sedem ipsam contigerit ordinari. Praesenti quoque adiicimus sanctioni, ut coadiutores huiusmodi de proventibus praelatorum, in quorum assumentur auxilium, sumptus recipiant moderatos, ab alienatione qualibet de bonis ecclesiasticis praelatorum ipsorum vel ecclesiarum suarum quomodolibet facienda penitus abstinentes, rationem non solum in districto examine, sed et praelatis eisdem, si sanae mentis exstiterint, ac capitulis eorundem, seu etiam ipsorum praelatorum successoribus, si hoc antea non fecerint, plenariam reddituri. Ceterum quod de episcopis praemittitur ad superiores etiam praelatos esse volumus et intelligimus referendum.