Titulus 13
TITULUS XIII.
DE OFFICIO VICARII.
CAP. I.
Successor officialis excommunicati excommunicatus non est, nisi in crimine damnato communicet, illa autem, quae exercet: illo excommunicato manente non valent, si iurisdictione solum ab eo recepta hoc facit. Ioann.
Romana ecclesia (Et infra:) Quum Remensis archiepi¬ scopus in officialem alicuius suffraganei sui excommunica¬ tionis sententiam ex aliqua rationabili causa profert, illos, qui vices ipsius gerunt, propter hoc excommunicationis vinculo non adstringit, quum non communicent ob id officiali eidem in crimine, qui ecclesiasticae censurae distric¬ tione pro eo, quod suum exercent officium, non arctantur. Ea tamen, quae ipsi gerendo huiusmodi vices agunt, eo taliter excommunicato manente, si iurisdictionem tantum recipiunt ab eodem, non possunt obtinere vigorem.
CAP. II.
Ex generali commissione non potest officialis inquirere, corrigere, deponere, et punire subditorum excessus. Ioann. Andr.
Licet in officialem episcopi per commissionem officii, generaliter sibi factam, causarum cognitio transferatur, potestatem tamen inquirendi, corrigendi aut puniendi aliquo¬ rum excessus, seu aliquos a suis beneficiis, officiis * vel ad- ministrationibus amovendi, transferri nolumus in eundem, nisi sibi specialiter haec committantur.
CAP. III.
Quum in generali concessione nequaquam illa veniant, quae non esset quis verisimiliter in specie concessurus, nec regulariter donare valeat is, cui bonorum administratio etiam libera est concessa: officialis aut vicarius generalis episcopi beneficia conferre non possunt, nisi beneficiorum collatio ipsis specialiter sit commissa.