Titulus 15
TITULUS XV.
CAP. I.
Legati non cardinales sine speciali mandato iure legationis beneficia con¬ ferre non possunt, sed legati cardinales hoc bene possunt. Ioann. Andr.
Officii nostri debitum remediis invigilat subditorum*, quia, dum eorum excutimus onera, dum scandala remove¬ mus, nos in eorum quiete quiescimus et fovemur in pace.
Proinde praesenti decreto statuimus, ut ecclesiae Romanae legati, quantumcunque plenam legationem obtineant, sive a nobis missi fuerint sive suarum praetextu ecclesiarum lega¬ tionis sibi vendicent dignitatem, ex ipsius legationis munere conferendi beneficia nullam habeant potestatem, nisi hoc alicui specialiter duxerimus indulgendum. Quod* in fra¬ tribus nostris legatione fungentibus nolumus observari, quia sicut honoris praerogativa laetantur, sic eos auctoritate fungi volumus ampliori.
Legatos, quibus in certis provinciis committitur lega¬ tionis officium, ut ibidem evellant et* dissipent, aedificent atque plantent, provinciarum sibi commissarum ad instar proconsulum ceterorumque praesidum, quibus certae sunt decretae provinciae moderandae, ordinarios reputantes, praesenti declaramus edicto, commissum tibi a praedeces¬ sore nostro legationis officium nequaquam per ipsius obitum exspirasse.
CAP. III.
Finita legatione exspirant reservationes legatorum, et omnis processus habitus super illis, nisi tunc illa beneficia iam vacantia sint collata. Demum dicitur, quod, pendente una sua reservatione in ecclesia collegiata, vel de beneficio spectante ad collationem alicuius, legatus in eadem ecclesia vel beneficio spectante ad collationem eiusdem, aliam facere non potest, et, quod fit contra praedicta, irritum decernit. Ioann. Andr.
Praesenti declaramus edicto, reservationes quorumcun¬ que beneficiorum, ab apostolicae sedis legato suae legationis auctoritate factas, et decreta interposita super ipsis, nec non denunciationes, inhibitiones et processus quoslibet, per eum vel per exsecutores deputatos ab eo habitos circa ipsas, (dummodo ad collationem eorundem beneficiorum iam va¬ cantium minime sit processum,) eo ipso, quod illius finitur legatio, viribus penitus vacuari, nec exsecutores eosdem posse ulterius beneficia taliter reservata conferre. Ceterum reservationes huiusmodi, per quas interdum praelati et ec¬ clesiae nimium onerantur, restringere cupientes, prohibe¬ mus, ne, postquam legatus in aliqua cathedrali vel collegiata ecclesia reservationem aliquam duxerit faciendam, aliam illa pendente faciat aliquatenus in eadem. Nec etiam, postquam alibi reservaverit aliquod beneficium, ad collationem per¬ tinens cuiuscunque, aliud, quod ad illius collationem per¬ tineat, quamdiu reservatio pendet alterius, sibi quoquo modo reservet. Quicquid autem contra praemissa contigerit at¬ tentari, eo ipso viribus non subsistat.
CAP. IV.
Cathedrales, vel regulares vel collegiatas ecclesias legati reservare vel conferre non possunt. Idem in dignitatibus ecclesiarum cathedralium, quae sunt maiores post episcopos, si ipsarum praelati per electionem debent assumi; et contra hoc factum est irritum.— §. 1. Delegatus non potest alicui committere, quod recipiat resignationem beneficii, et postea illud conferat, et contra factum vel faciendum decernit irritum. H. d.
Deliberatione provida duximus inhibendum, ne aliquis apostolicae sedis legatus, quantumcunque legationem ob¬ tinere plenariam dignoscatur, cathedrales, vel regulares aut collegiatas ecclesias, seu ipsarum ecclesiarum cathedralium dignitates, ad quas hi, qui praeficiuntur eisdem, maiores in earum capitulis post episcopos exsistentes, habent per viam electionis assumi, suae ordinationi, collationi, provisioni, electioni aut dispositioni quomodocunque reservet, nec de ipsis ordinandis, conferendis vel disponendis se aliquatenus intromittat, neque aliquod, quo minus hi, ad quos pertinuerit, eligere aut postulare libere valeant, quum vacabunt, obsta¬ culum quomodolibet interponat, decernentes, quicquid contra hoc actum exstiterit, eo ipso irritum et inane. §. i. Pro¬ hibemus insuper, ne legatus ipse in genere aut in specie cuicunque concedat, ut ab his, qui, beneficia infra legatio¬ nem eiusdem habentes, ea in illius manibus voluerint libere resignare, ipsorum resignatione recepta, illa valeat idoneis conferre personis, quum per hoc aperiri posset via contra Lateranense concilium ad beneficia vacatura. Nos enim concessionem, quam contra hoc contigerit attentari, et quic¬ quid ex ea vel ob eam secutum exstiterit, nullam prorsus habere statuimus roboris firmitatem, volentes non solum ad futura, sed etiam ad praeterita et adhuc pendentia negotia hoc extendi.