Titulus 11
TITULUS XI
CAP. I.
Cum illegitime natis dispensant episcopi in minoribus ordinibus et beneficio sine cura; dummodo sit tale, in quo alias dispensare possint. In aliis dispensatio Papae requiritur. Ioann. Andr. — §. 1. Si dispensatum fuerit cum aliquo, quod non obstante ullo defectu possit ad curatum beneficium promoveri, praetextu illius dispensationis non poterit duo beneficia insimul obtinere. Ioann. Andr.
Is, qui defectum patitur natalium, ex dispensatione episcopi licite potest, si ei aliud canonicum non obsistat, ad ordines promoveri minores, et obtinere beneficium, cui cura non imminet animarum; dummodo sit tale, super quo per ipsum episcopum valeat dispensari. Ad ordines quoque maiores, vel beneficia curam* animarum habentia, super quibus nequit episcopus dispensare, sine dispensatione’ sedis apostolicae promoveri non potest. §. i. Ille vero, cum quo per sedem dispensatur eandem, ut, praemisso non obstante defectu, valeat ad beneficium, etiamsi curam ani¬ marum habeat, promoveri, nequit praetextu dispensationis huiusmodi, (quam exorbitantem a iure oportet veluti odiosam restringi,) nisi unicum beneficium obtinere.
CAP. ir.
Si ille, cum quo super defectu originis in curato beneficio fuerit dispensa¬ tum, eo tacito, super pluralitate dispensationem obtineat: non valet dispensatio. Ioann. Andr.
Si is, cum quo fuit per sedem apostolicam dispensatum, ut, non obstante defectu natalium, quem patitur, ad omnes ordines promoveri valeat, et obtinere beneficium, etiamsi curam habeat animarum, dispensationem aliam, tacito de praedicto defectu, postmodum obtineat a sede praefata, ut duo aut plura beneficia similem curam habentia possit recipere, si ei alias canonice conferantur, et ea simul licite retinere: talis dispensatio, quum non sit verisimile, sedem ipsam cum illo, praedictum patiente defectum, voluisse, si hoc fuisset expressum, eidem in pluralitate beneficiorum huiusmodi dispensare, veluti per subreptionem obtenta nullius penitus est momenti.