Titulus 13
TITULUS XIII.
CAP. I.
De praescriptionibus sufficit bona fides, ubi ius commune vel praesumptio non est contra praescribentem; alias debet allegari titulus et probari, nisi sit praescriptio, cuius contrarii non exstat memoria. H. d. Ioann. Andr.
Episcopum, qui ecclesias et decimas, quas ab eo repetis, proponit, (licet in tua sint constitutae dioecesi,) se legitime praescripsisse, allegare oportet, (quum ius commune contra ipsum faciat,) huiusmodi praescriptionis titulum et probare. Nam licet ei, qui rem praescribit ecclesiasticam, si sibi non est contrarium ius commune, vel contra eum praesumptio non habeatur , sufficiat bona fides; ubi tamen est ei ius commune contrarium, vel habetur praesumptio contra ipsum: bona fides non sufficit, sed est necessarius titulus, qui possessori causam tribuat praescribendi; nisi tanti temporis allegetur praescriptio, cuius contrarii memoria non exsistat.
CAP. II.
Privatus ipso iure vel per sententiam bonis, quae tenet a Romana vel aliis ecclesiis, illa minori spatio centum annorum contra Romanam, vel quadraginta contra alias non praescribit. Filii autem haereticorum, qui catholici putabantur, bona paterna contra Romanam et alias ecclesias praescribunt spatio quadraginta annorum, et idem in extraneis. Ioann Andr.
Si qui, exigentibus culpis vel excessibus ab eisdem commissis, bonis, quae a Romana vel ab aliis tenent ecclesiis, sint per sententiam vel ipso iure privati: statuimus, ut in apprehendendis vel occupandis postea quandocunque bonis eisdem nullus, licet leges humanae super hoc alia tempora statuere videantur, ipsis ecclesiis temporis lapsus obsistat, nisi contra ipsam Romanam ecclesiam centenaria, vel contra ecclesias alias quadragenaria praescriptio legitime sit completa. Si post mortem haereticorum, qui, dum viverent, catholici putabantur, bona ipsorum a catholicis eorum filiis vel nepotibus aut extraneis quibuscunque spatio XL. annorum fuerint bona fide possessa: sancimus, eos super bonis huiusmodi, etiamsi ad Romanam pervenire deberent ecclesiam, in hoc casu non esse ulterius molestandos, quanquam illi, quorum bona fuerant , nunc detegantur haeretici exstitisse.