Titulus 8
TITULUS VIII.
CAP. I. t
Si ex duobus litigantibus electis alter decedat, renunciet vel a prosecutione causae excludatur, si lite pendente cum reliquo fuerit alia electio facta,
Dispendiis, quae propter electiones diversas ecclesiae patiuntur interdum, occurrere cupientes, statuimus, ut, si, aliquibus apud sedem apostolicam vel alibi litigantibus super electionibus de se in discordia celebratis, aliquem ipsorum mori, vel suo iuri renunciare, aut a prosecutione ipsius contigerit quoquo modo excludi, ad electionem aliam, lite super electione superstitis electi pendente, nullatenus procedatur; alias attentata contra hoc electio ipso iure viribus non subsistat.
CAP. II.
Si beneficiatus, contra quem super beneficio litigatur, cedit vel decedit, si alius, lite pendente cum superstite, fuerit electus, non valet electio. Si vero aliqui, quorum intersit, ad defensionem litis velint admitti, in eo statu, in quo erat causa, admittentur. Ioann. Andr.
Si ii, contra quos super dignitatibus, personatibus vel aliis ecclesiasticis beneficiis, quae possident, litigatur, lite pendente cedant, vel forte decedant, ne propter novos adversarios, qui malitiose interdum petitoribus subrogantur, litigia in ecclesiarum dispendium prorogari contingat: statuimus, ut dignitates, personatus vel beneficia huiusmodi, donec contra superstites lis finita fuerit, aliis nullatenus conferantur, nec ad ea eligatur quispiam vel etiam praesentetur. Quodsi secus actum fuerit, eo ipso irritum habeatur. Sane si ad defensionem ipsius litis aliqui, quorum intererit, petierint se admitti, eos in illo statu, in quo ipsam invenerint, decernimus admittendos.