Table of Contents
Monologion
Epistola ad Lanfrancum archiepiscopum
Capitulum 1 : Quod sit quiddam optimum et maximum et summum omnium quae sunt
Capitulum 5 : Quod, sicut illa est per se et alia per illam, ita sit ex se et alia ex illa.
Capitulum 7 : Quomodo omnia alia sint per illam et ex illa.
Capitulum 8 : Quomodo intelligendum sit, quia fecit omnia ex nihilo.
Capitulum 11 : Quod tamen multa sit in hac similitudine dissimilitudo.
Capitulum 12 : Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia.
Capitulum 13 : Quod, sicut omnia per summam essentiam facta sunt, ita vigeant per ipsam.
Capitulum 14 : Quod illa sit in omnibus et per omnia, et omnia sint ex illa et per illam et in illa.
Capitulum 15 : Quid possit aut non possit dici de illa substantialiter.
Capitulum 18 : Quod sit sine principio et sine fine.
Capitulum 19 : Quomodo nihil fuit ante aut erit post illam.
Capitulum 20 : Quod illa sit in omni loco et tempore.
Capitulum 21 : Quod in nullo sit loco aut tempore.
Capitulum 22 : Quomodo sit in omni et in nullo loco et tempore.
Capitulum 23 : Quomodo melius intellegi possit esse ubique quam in omni loco.
Capitulum 24 : Quomodo melius intelligi possit esse semper quam in omni tempore.
Capitulum 25 : Quod nullis mutabilis sit accidentibus.
Capitulum 28 : Quod idem spiritus simpliciter sit, et creata illi comparata non sint.
Capitulum 29 : Quod eius locutio idipsum sit quod ipse, nec tamen sint duo, sed unus spiritus.
Capitulum 30 : Quod eadem locutio non constet pluribus verbis, sed sit unum verbum.
Capitulum 32 : Quod summus spiritus seipsum dicat coaeterno verbo.
Capitulum 33 : Quod uno verbo dicat se et quod fecit.
Capitulum 34 : Quomodo suo verbo videri possit dicere creaturam.
Capitulum 35 : Quod, quidquid factum esi, in eius verbo et scientia sit vita et veritas.
Capitulum 36 : Quam incomprehensibili modo dicat vel sciat res a se factas.
Capitulum 38 : Quod dici non possit, quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.
Capitulum 39 : Quod idem verbum sit a summo spiritu nascendo.
Capitulum 40 : Quod verissime ille sit parens et illud proles.
Capitulum 41 : Quod ille verissime gignat, illud gignatur.
Capitulum 42 : Quod alterius verissime sit esse genitorem et patrem, alterius genitum et filium.
Capitulum 43 : Retractatio communionis amborum et proprietatum singulorum.
Capitulum 44 : Quomodo alter alterius sit essentia.
Capitulum 46 : Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.
Capitulum 49 : Quod summus spiritus se amet.
Capitulum 50 : Quod idem amor pariter procedat a patre et filio.
Capitulum 51 : Quod uterque pari amore diligat se et alterum.
Capitulum 52 : Quod tantus sit ipse amor, quantus est summus spiritus.
Capitulum 54 : Quod totus procedat a patre, totus a filio, et tamen non sit nisi unus amor.
Capitulum 55 : Quod non sit eorum filius.
Capitulum 59 : Quod pater et filius et eorum spiritus pariter sint in se invicem.
Capitulum 61 : Quod tamen non sint tres, sed unus seu pater seu filius sive utriusque spiritus.
Capitulum 62 : Quomodo ex his multi filii nasci videantur.
Capitulum 63 : Quomodo non sit ibi nisi unus unius.
Capitulum 64 : Quod hoc, licet inexplicabile sit, tamen credendum sit.
Capitulum 65 : Quomodo de ineffabili re verum disputatum sit.
Capitulum 66 : Quod per rationalem mentem maxime accedatur ad cognoscendum summam essentiam.
Capitulum 67 : Quod mens ipsa speculum eius et imago eius sit.
Capitulum 68 : Quod rationalis creatura ad amandum illam facta sit.
Capitulum 69 : Quod anima semper illam amans aliquando vere beate vivat.
Capitulum 70 : Quod illa se amanti seipsam retribuat.
Capitulum 71 : Quod illam contemnens aeterne misera sit.
Capitulum 72 : Quod omnis humana anima sit immortalis.
Capitulum 73 : Quod aut semper misera aut aliquando vere beata sit.
Capitulum 74 : Quod nulla anima iniuste privetur summo bono; et quod omnino ad ipsum nitendum sit.
Capitulum 75 : Quod summa essentia sit speranda.
Capitulum 76 : Quod credendum sit in illam.
Capitulum 78 : Quae sit viva et quae mortua fides.
Capitulum 79 : Quid tres summa essentia quodammodo dici possit.
Capitulum 80 : Quod ipsa dominetur omnibus et regat omnia et sit solus deus.
Epistola ad Lanfrancum archiepiscopum.
Reverendo et amando suo domino et patri et doctori, Cantuariae archiepiscopo, Angiorum primati, matri ecclesiae catholicae fidei utilitatisque merito multum amplectendo LANFRANCO: frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus.
Quoniam agenda sunt omnia consilio, sed non omni consilio, sicut scriptum est: »omnia fac cum consilior, et: »consiliarus sit tibi unus de mille«: unum,. quem scitis, non de mille, sed de omnibus mortalibus elegi, quem prae omnibus haberem consultorem in dubiis, doctorem in ignoratis, in excessibus correctorem, in recte actis approbatorem. Quo quamvis secundum votum uti non possim, decrevi tamen uti, quantum possum. Quamvis enim valde multi sint praeter prudentiam vestram, de quorum multum proficere imperitus possim peritia, et quorum subiacere censurae mea me cogat imperitia: nullum tamen eorum novi, cuius me doctrinae iudiciove tam confidenter tamque libenter quam vestro subiciam, et qui mihi tam paterno affectu se si res indiget exhibeat, aut si res exigit congaudeat. Quare, quoniam quidquid de paterno vestro mihi pectore impenditur, et sapientia est exquisitum et auctoritate roboratum et dilectione conditum: cum aliquid inde haurio, id me sua et dulcedine delectat et securitate satiat. Sed quoniam haec ipsa scienti loquor, his omissis, cur eorum meminerim, expediam.
Quidam fratres, servi vestri et conservi mei, me saepe multumque rogantes tandem coegerunt, ut acquiescerem illis quaedam scribere, sicut in eiusdem scripturae praefatiuncula considerare poteritis. De quo opusculo hoc praeter spem evenit, ut non solum illi quibus instantibus editum est, sed et plures alii illud velint non solum legere, sed etiam transcribere. Dubitans igitur, utrum illud volentibus denegare debeam aut concedere, ne me aut invidum putantes oderint aut stultum agnoscentes derideant: ad singularem meum recurro consiliarium, et scripturam ipsam examinandam vestro mitto iudicio, ut eius auctoritate aut inepta a conspectu prohibeatur, aut correcta volentibus praebeatur.
On this page