Text List

Articulus 7

Articulus 7

An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

ART. VII An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

1 THeologia dividi solet in. Theologiam τ Laicorum & Theologiam Doctorum quam argumentativam & Scholasticam vocant. Prior est nuda notitia credibilium, (ut vocant) ad salutem necessariorum, posterior non est, nuda notitia credibilium, sed est facultas qua valemus aiticulos fidei explicare, defendere, & confirmare, aliosque de ecorum veritate instruere.

2 Theologia argumentativa seu s holastica duplice nomine Theologiam Zaicam excedere dicitur. Primo quod extendat se ad plura credibilia, plura enim intelligunt viri docti in spiritualibus, quam Laici & simplices. Secundo quod valeat explicare aliis ea quae credenda sunt, eaque defendere, & confirmare contra Atheos, ludaeos, Mahumetanos, Ethnicos. Haec Theologiae distinctio praebuit nonnullis, de quibus loquitur Durandus in prol. Sent. quaest. 2. occalionem excogitandi lumen quoddam spirituale in viutoribus a lumine hdei di versum, eoque clarius & excellentius: cum enim in omnibus fidelibus sit lumen fidei, fatendum est in Doctoribus & Pastoribus esse lumen quoddam clarius fide, cuius beneficio altiorem habent (ut loquitur Durandus) cognitionem de credibilibus, quam per fidem:

sS Prima ratio huius sententiae peti solet ab Augustini testimonio super illis verbis loban. I. 9. erat lux vera, &c. ubi dicit, aliud esse lumen ad credendum, aliud ad intelligendum: item lucem increatam illuminare homines duplici lumine, parvulos quidam lumine sidei, quo nutriuntur ut lacte, Maiores autem lumine sapientiae, quo, ut solido cibo vescuntur. Secunda ratio est hac: necesse est propter bonum publicum Ecclesiae, ut aliqui in ea sint qui possunt fidem defendere, simpliciores instruere & Ecclesiae hostes confutare. Hoc autem non potest fieri per solum lumen fidei, seu per eam solam cognitionem Dei quae est omnibus fidelibus communis, sic enim quiuis e fidelium coetu possit ista munia obire: Ergo oportet in Masoribus esse aliquod lumen clarius fide, per quod nabent de credibilibus altiorem quandam cognitionem.

A Tertio probant, quod tale lumen non evacuet fidem, seu non ita repugnet fidei ut cum eo consistere nequeat, quia si tale lumen non posset stare cum fide, illud esset maxime propter oppositionem quae videtur esse inter Aenigina fidei, & claritatem illius luminis: sed illud non impedit, quia contraria, licet non compatiantur se in suis excellentiis, tamen (ut dicunt) compatiuntur se in Esse remisso & diminuto, seu (ut alii loquuntur) in gradibus remissis: fidei autem obscuritas, quamvis intensis gradibus opponatur claritati beatificae visionis, & ob id cum ea consistere nequeat, non tamen sic, sed in esse remisso contrariatur huic lumini de quo loquimur: & ideo licet lumen gloriae exacuet fidem, hoc tamen lumen eam non eyacuat aut abolet. s Hanc suam doctrinam declarant exem: plo acris, qui noctu est simpliciter tenebrosus, & meredie est simpliciter illuminatus, sed mane est partim illuminatus, partim tenebrosus, nec tenebrae depelluntur totaliter ante horam, meridianam: sic gloria quasi lumen meridianum totaliter expellit tenebras fidet: sed lumen. hoc Doctorum est quasi lumen aurorae, quod non depellit tenebras fidei, nec expellitur per lucem meridianam gloriae, sed potius perficitur. Appello autem lumen gloriae, lumen meridianum, quia caecitas, naturalis est quasi densissimae tenebrae, lux fidei est quasi luae Lunaris, lumen Scholasticum quasi luaxe matutina, & lumen gloriae quasi, splendor lucis meri dianae.

o Haec est sententia quorundam Theologorum sententiariorum, contra quam Durandus fuse disputat: Ego autem sine longiori disquisitione meam sententiam, de medio hoc lumine, duabus aut tribus assertionibus proponam. Prima sit haecs lumen illud quod vocant medium inter lumen fidei & lumen gloriae, quatenus extendit se ad plura credibilia quam fides Laicorum, non est aliquid a fidei lumine distinctum, sed est perfectior quidam gradus fidei, vel (ut alii loquuntur) extensio quaedam fidei.

9 Secunda assert. Lumen praedictum, quatenus est defensipum & explicativum articulo¬ rum fidei, non est vera & proprie dicta scientia, ut bene probat Durandus: quia omnis scientia proprie dicta, resolvitur in principia evidentia, & per se nota: at notitia Pastorum & Doctorum, quam habent de rebus spiritualibus, non potest resolvi in principia per se nota, sed tantum in principia naturaliter inevidentia, quae spiritus Sanctus nobis. in verbo patefecit.

S Tertia assert. Lumen illud medium, non est species luminis intellectualis a tribus praedictis distincti, sed est complicatio quaedam luminis naturae & luminis fidei, he. Philosophiae & Theologiae: nam per Philosophiam Theologiae applicatam, articulos fidei explicamus, defendimus, confirmamus contra, ad versatios, eosque confutamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7