Articulus 20
Articulus 20
Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.
ART. XX. vtrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda & obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum & naturam fidei justificantis.
Ctus fidei salvificae, qui est causa inTRstrumentalis iustificationis, non videtur esse fiducia veniae aut remissionis peccatorum impetratae, sed fiducia veniae impetrandae. Primo, qui a causa instrumentalis iustificationis praecedit iustificationem,, seu remissionem peccatorum: sed fiducia veniae, seu remissionis impetratae, eam sequitur: alioqui enim falsa esse convincitur, quia credere sibi remissa esse peccata, quae nondum remissa, sed per ipsum actum credendi sunt remittenda, est, falsum & erroneum iudicium habere. Secundo, quia persuasio de re aliqua facta, semper est natura posterior ipsa refacta, & proinde, non potest esse vausa instoumentalis ipsius, rei. factaes ratio antecedentis est, , quia: omne, obiectum est natura prius suo actu: actus, enim ab obiecto dependet, illudque, praesupponit: ratio item consequentiae est, quia id quod est natura posterius, non potest esse causa eius quod est natura prius, cum omnis causa sit natura prior suo effecto. Has duas rationes affert Bellarminus, Libro primo de Iustificatione, Capite decimo, sed ffustra: nam pro eius sententia nihil faciunt, ut mox patebit.
2 Tertia ratio sit haec: Si quis quaerat, quid sit credendum peccatori, ut remissionem peccatorum consequatur: non satis apposite respondebo, si dicam, illi credendum esse, quod eius peccata sint, iam remissa: ridiculum enim est, dicere alicui, ut hoc fiat, crede illud factum esse: quia cum dico, crede hoc factum esse, ego indico, illud iam esse factum : eum vero dico, ut fiat, indico, illud nondum esse sactum, sed esse possibile tantum: Haec autem simul consistere nequeunt.
S Quarta ratio sit haec: Quicunque Deum orat, ut ei peccata remittat, confidens se esse unum ex eorum numero pro quibus Christus est mortuus, Deumque exauditurum eius preces propter Christum, is pro- cul dubio remissionem peceatorum consequetur: nulla igitur necessitas nos cogit, asferere, actum fidei salvificae, quiestcausa instrumentalis iustificationis, essesiduciam veniae impetratae.
e Interim nonisum adeo absurdus, ut pu¬ tem, fideles non habere eiusmodi fiduciam veniae impetratae, per meritum Christi, aut ut putem hanc fiduciam non esse fidei salvificae actum: revera enim est actus fidei salvificae, sed natura posterior iustificatione, & quid eam consequens, ideoque non est ille actus fidei, qui est causa instrumentalis iustificationis nostrae.
s De obiecto igitur fidei salvificae haec tenenda sunt. Primo tenendum est, obiectum fiduciae, non solum esse remissionem peccatorum impetrandam & obtinendam, sed etiam eorundem remissionem iam impetratam, Secundo, fiduciam in haec duo tendere per duos distinctos actus, quorum alter praecedit iustificationem, uc eius causa instrumentalis, alter eam sequitur, ut eius effectum & consequens. Tertio, actum fiducialem, qui iustificationem praecedit, ut esue causa, esse persuasionem de Christi satusfactione pro nobis in particulari, & remissione peccatorum obtinenda, per & propter eius satusfactionem. Quarto, actum fiducialem, qui iustificationem sequitur, esse persuasionem de remissione peccatorum iam impetrata, & de nostra perseverantia in eo statu usque ad finem vitae.
o Hanc sententiam de obiecto fidei salvificae amplexus sum, cum primum Theologiae operam dare coepi: sed eam suspectam habui, ob novitatem suam, ideoque eam in perpetuas tenebras damnaveram: verum hoc ipso anno, dum legerem doctissimas animad versiones & castigationes Dapidis Parei, in 4. som. Bellarmini, idem plane apud illum reperi, Zib. I. de iustificatione Cap. IoVnde accidit ut tanti viri testimonio fretus & munitus, hanc sententiam evulgare non sim veritus.
9 Ex his patet, secundam rationem contra obiectum fidei salvificae, a Bellarmino allatam Zib. I. de iustificatione Cap. Io. nullius esse roboris, aut ponderis: ille enim sic argumentatur: fides iustificans praecedere debet qustificationem: at fides specialis misericordiae eam sequitur: Ergo fides specialis misericordiae non est fides iustificans. Respondeo ad propositionem, fidem iustificantem praecedere iustificationem, sed non secundum omnes eius actas: quidam enim actus fidei iustificantis fustificationem sequuntur: uti dictum est. Similiter ad assumptionem respondeo, Fidem specialis misericordiae iustificatione posteriorem esse, sed non secundum omnes eius actus: persuasio enim de venia seis remissione peccatorum impetrandam, est actus illius fidei, quam siduciam specialis misericordiae vocant: ea autem qustificationem praecedit, saltem ordine natucae¬
On this page