Articulus 19
Articulus 19
An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
BEllarminus, Lib. I. de Iust. Cap. o Oprobare conatur, fiduciam non esse actum fidei, argumento sumpto ab ejus subiecto, quia videlicet fides ad intellectum, fiducia vero ad voluntatem pertiner. Haec ratio duplici nomine infirma est. Primo, quia fides, licet subiective existat in solo intellectu, ut docet Tilenus, Snt. part. X. Disp. 4o. Thes. IO & 17. revera tamen ad vosuntatem etiam pertinet. Secundo, quia fiducia, quae Graece πατοiuoiς & vMngoφogνῳ dicitur, formaliter in solo intellectu existit, Vt autem hoc intelligatur, proponam aliquot fundamenta, quae meo iudicio non exiguam utilitatem habent ad nostram sententiam stabiliendam, & adversarij sententiam confutandam:
Primum fundamentum: Fideles, seu renati non uno, sed duobus actibus, meritum Christi, & Dei misericordiam, sibi applicant. Prior actus in intellectu existit, estque certa. persuasio, seu qudicium mentis Dei testimonio nitens, quo apud nos statuimus, Salvatorem nostrum lesum Christum pro nostris peccatis plenissime satisfecisse, & per consequens non solum aliis, sed nobis quoque remissionem peceatorum, aeternam iustitiam & vitam donatam esse, idque gratis, ex Dei misericordia, propter unius Christi meritum. Posterior actus applicativus gratiae, in voluntate existit, est enim ardens amor quo voluntas gratiam, & faxorem Dei, amplectitur, serio experens perfectiorem istius gratiae sensum in hac vita, & claram Dei visionem in vita futura.
S Secundum fundamentum: Vterque actus ad fidutiam requiritur: nemo enim dici potest confidere, seu fiduciam. habere de bono obtinendo, nisi & firmam habeat persuasionem in intellectu, & desiderium vel amorem istius boni in voluntate. Hoc egregie explicat Tilenus, δSontag. part. 2. Disp. 28. Thes. IS. dicens, obiectum fidet salvifieae esse veritatem dixinam, non solum qua aliquid narrat, sed cumprimis qua aliquid promittit: ubi non satu est assentiri narrationi, ut verae, sed necesse est rem oblatam amplecti, quod vtique ad voluntatem pertinet.
A Tertium fundamentum: Prior actus est ipsa essentia seu formalis ratio fiduciae: posterior vero est tantum actus ei annexus & concomi¬ tans: & proinde fiducia formaliter est in intellectis, licet annexum habeat desiderium voluntatis. Probatur haec assertio. Primo, quia oppositum fiduciae, videlicet diffidentia, est in intellectu: Ergo ipsa fiducia est in intellectu: ratio antecedentis est, quia diffidentia, quam aliquis dicitur diffidere sibi, aut suis rebus, non significat odium aut aversationem voluntatis, sed aue dubitationem de viribus suis, aut persua sionem de imbecillitate sua, quae procul dubio ad intellectum pertinent Secundo, quia si fiducia formaliter esset actus voluntatis, nihil aliud esset quam desiderium aut amor obiecti: sed hoc est quot idianae experientiae contrarium: multi enim ardenter expetunt & desiderant obiectum aliquod, qui non habent siduciam de eo obtinendo.
S Ob. prim. &i fidutia est actus intellectus, tota fides salvifica in intellectu exister. Respondeo cum Tileno, Disp. 4o. part. 2. totam fidem ratione essentiae suae esse in intellectu, tanquam in proprio subiecto, licet Eνeφηπυῶς sit in voluntate, quatenus eam mo vet & afficit. Sed de hac quaestione plura postea in Art.2I
o Ob. secund. & fiducia est in intellectu, non differt ab assensu: at hoc repugnat doctrinae omnium Orthodoxorum, qui haec duo in fide distinguunt, assensum & fiduciam. Resp. Fiduciam, primo modo acceptam, & assensum, differre, ut universale & particulare: fiduciam uero secundo, tertio, aut quarto modo acceptam, differre ab assensu, essentiali discrimine: sunt enim di versi specie actus mentis. Dico fiduciam primo modo acceptam differre ab assensu, ut universale & particulare: quia assensus, quem Theologi secundum actum fidei appellant, est generalis quidam actus, quo intellectus toti Dei verbo assentitur: hoc est, tum Legi, tum. Euangelio. Fiducia vero est particularis quidam & applicativus assensus, pro obiecto habens primo Euangelicas promissiones, secundo internum testimonium sancti Sspiritus: nam per fiduciam & assentimur doctrinae Euangelii, & testimonio Spiritus Dei, vna testantis cum nostro spiritu, nos esse filios Deiatque ita nobis ipsis applicamus Euangelicas promissiones, certo statuentes & tudicantes nos esse filios Dei, & proinde illas promissiones non solum aliis credentibus, sed nobis etiam in particulari esse factas.
ῳ Ob. tert. Per solam voluntatem amplectimur & applicamus nobis ipsis promissiones gratiae: Ergo fiducia quae est actus applicativus fidei ad solam voluntatem pertinet. Resp. applicationem gratiae fieri & per actum intellectus, & per actum voluntatis, (ut dictumlest supra,) sed praecipue per actum intellectus: magis enim applico promissionem gratiae mihi ipsi, iudicando & certo statuendo eam ad me pertinere, quam expetendo & defiderando gratiam promissam.
S Obiectio quarta. Nullus unquam drthodoxus Theologus dixit, fiduciam esse assensum, aut iudicium mentis: Ergo ista sententia non est ferenda. Respond. Primo, doctrinam de facultate, seu potentia animae in quam sita est fiducia, non esse dogna fideit si ve enim statuamus eam in intellectu sive in voluntate, parum interest, modo relecto Pontificiorum errore, de incertitudine qustitiae, dicamus eam esse verum fidei actum. Respond. Secundo, Orthodoxos Theologos, cum dicunt fiduciam esse in voluntate, loqui de fiducia secundo, tertio, aut quarto modo accepta. Respond. Tertio quosdam doctissimos viros asserere, fduciam esse quendam assensum, aut iudicium intellectus: nam Zanchius, Tom. 4. Zibro primo, Capite decimo tertio, dicit, fiduciam & fidem saluificam idem esse: & definit fidem salvificam sic, Fides qustificans, est firmus & indubitatus assensus, &c. Idem fiduciam sic definit, Fiducia est certissima persuasio de peritate promissionum, &c. Assensus autem & persuasio ad intellectum pertinent, ut cuivis manifestum est. Polanus etiam antagmat. Theologic. Zibro nono, Capite sexto, dicit, uλ, noopoλλαν esse plenam & certam persuasionem dubitutionis & discertationis expertem. & caetera. & in secundo Libro partitionum Theologicarum dicit, fidem specialem, seu salvificam, esse internum cultum Dei, dum promissioni Euangelicae assentimur. o Si quis autem pertinaciter hanc sententiam tanquam novam & prius inauditam damnet, quaeram ex ipso, ad quem actum fidei referendum putet illud applicativum iudicium intellectus, de quo hic loquimur, utrum videlicet referat illud ad notitiam, vel ad assensum, an vero ad siduciam. Non potest particulare hoc & applicativum iudicium referri ad notitiam praecedaneam, aut ad assensum generalems nam istorum actuum obiectum est totum Dei verbum: Ergo referri debet ad fiduciam, & per consequens fiducia ad intellectum pertinet, hoc enim iudicium est actus intellectus.
On this page