Articulus 1
Articulus 1
De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
CVm omnis habitus intellectivus, pro fine proximo habeat notitiam, sive assensum, quo mens assentitur iis propositionibus, quarum veritatem percipit & cognoscit, operae pretium erit, nonnihilt praefari de assensu mentis, deque eius affectionibus, & speciebus, idque ut intelligatur diversitas actuum mentis nostrae.
2. Assensus mentis, est iudicium quo intelfoctus qudicat propositionem aliquam esse veram: mens enim assentitur huic propositioni, homo est animal, eam amplectendo & approbando, hoc est, iudieando eam esse veram.
3. Tres sunt vradus perfectionis, quos in assensu mentis observarunt Philosophi, videlicet firmitas, certitudo, & exidentia: quibus opponuntur totidem gradus imperfectionis, videlicet infirmitas, seu vacillatio, incertitudo, & inevidentia.
A Assensus firmus, est is qui est sine haesitatione, dubitatione, aut formidine partis oppositaelnfirmus vero, seu vacillans assensus, est cum mens ita assentitur huic vel illi propositioni, ut de eius veritate dubitet, aut saltem aliquo modo metuat ne isti propositioni assentiendo erret.
S Assensus certus, est qui nititur certo aliquo aut solidofundamento, non vero lexi aut fallaci ratione. Assensus incertus, est quicontrario modo se habet. Hic disigenter notandum est, ad certitudinem assensus requiri, ut sundamentum quo mens nititur, dum assensum praebet, non solum sit in se certum, sed etiam ut assentienti tale videatur: nisi enim ille sciat, rationem, qua nititur, esse certam, eius assensus nullo modo erit certus & stabilis.
o Denique assensus evidens, est cum quis per se, hoc est, vi sui sensus aut rationis, absque alterius insormatione & testificatione percipit, eam propositionem, cui assentitur, esse veram : exempli gratia, cum video otrutem apud me stantem, assentior huic propositioni, δocrates, stat. & assensus meus est evidens, idque quia non per alterius informationem aut testimonium, sed vi mei sensus, rem ita se habere percipio: item cum assentior huic propositioni, homo est animal, assensus est exi¬ dens, idque quia vi proprii intellectus, seu rationis, percipio homini inesse naturam sensitiuam: adeoque quamvis nemo illud assereret, imo quamvis omnes contrarium assererent, istam propositionem veram esse iudicarem.
V Contra vero, inevidens est assensus, cum quis assentitur propositioni, non quod sensus aut solida ratio eam veram esse demonstret: sed vel quod levis & inefficux ratio illud suadeat, (levis enim ratio non pellit mentis tenebras, atque adeo facit assensum obscurum & inevidentem7 vel quod alius testatur eam esse veram: sic qui vidit Petrum interfectum, & assensum praebet huic propositioni, Petrus est interfectus, eius assensus est evidens: qui vero propter huius narrationem & testimonium, assensum praebet isti propositioni, eius assensus est inevidens, idque quia neque sensu, neque ratione percipit eam esse veram.
S Hi tres gradus perfectionis, qui in assensu cernuntur, ita se habent, ut secundus includat primum, eique aliquid superaddat, tertius vero includat & primum & secundum, illisque aliquid supperaddat: nam ut assensus sit firmus, satis est quod fundamentum, quo nigtur ille assensus, assentienti certum & solidum videatur: quamvis enim re¬ vera non sit tale, si tamen assentienti tale esse vileatur, is procul dubio frmiter & absque haesitatione assentietur: sic haeretici firmiter assentiuntur suis erroribus: quamvis enim fundamenta quibus nituntur, non sint certa & solida, iis tamen (quae eorum est caecitas) efficacissima & validissima videntur.
o At vero vt assensus sit certus, & plane ab errore alienus, non tantum sequiritur, ut fundamentum quo nititur, videatur assentienti certum, & solidum: sed etiam ut rexera & in se tale sit, alioqui assensus noster erit erroneus, & falsus: quare quam vis haereticis attribui patiamur frmitatem in iudicando, non tamen putamus iis competere certitudinem iudicandi: certitudo enim & error simul consistere nequeunt.
Io Tandem vero, ut assensus sit evidens, non tantum requiritur, ut eius fundamentum assentienti videatur ceitum & solidum, & etiam in se sit tale, sed etiam requiritur, ur illud fundamentum non sit alterius testimonium, vel nartatio, sed vel sit sensus, vel solida aliqua ratio perspicue demonstrans rem ita se habere.
II Quemadmodum igitur assensus potest esse firmus, quamvis non sit certus, ut videre est in haereticis, absque ullo timore aut formidine assensum praebentibus iis dogmatis, quae Catholicae Fidei aut bonis moribus repugnant, ita etiam assensus potest esse certus, quam vis non sit evidens: quienim assentitur propositioni alicui propter Dei testimonium in sacra Scriptura propositum, eius assensus procul dubio est valde certus, quia nititur cettissimo fundamento, videlicet Dei testimonio, non tamen est evidens: non enim ideo assensitur Theologus, quod aut sensu aut ratione percipiat rem ita se habere, sed quod Deus asserat, aut dicat rem ita se habere.
On this page