Articulus 10
Articulus 10
An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Ssertio prima: Non est impossibile, abT, solute loquendo, fidem tum actualem, tum habitualem infantibus inesse. De fide habituali res est manifesta: nam infantes, in statu integritatis, nati fuissent habitibus originalis iustitiae ornati, ut docent non solum sententiarii, Zib. 2. sent. Dist. 2o. Verum etiam Euangelici Theologi, cum disserunt de primo hominis statu, quem integritatis vocant: unde pater manifeste, habitus fidei, spei, & charitatis, etiam nunc iis inesse posse: quia quicquid olim possibile fuit, etiam nunc esse potest, modo respiciamus potentiam Dei absolutam.
2 Fidem etiam actualem, seu actum credendi, iis posse inesse, facile probatur exemplo loannnis Baptistae, qui Luncae v. versi 34. dicitur exultasse in utero matris & ἀνα Ntαςed, in gaudio: Ergo cognovit Domini sui praesentiam, & proinde infans potest actu, intelligere: si autem infans potest actuintelligere, seu uti ratione, potest actu cre¬ dere: fateor quidem hoc factum esse singulare, & proinde neminem ex eo posse colligere generalem hanc conclusionem, quod, videlicet fides actualis omnibus electis infantibus insit: veruntamen evidenter probat, Deum arcanam & mirificam suam vim in infantibus posse exerere, fide actuali eos donando. quamvis ordinarie nihil tale fiat.
Assertio secunda: Non est, probabile, infantes habere fidem actualem, seu actum credendi. Haec assertio non contradicit praecedenti: quia ibi docetur quid possit fieri, hic vero quid actu & ordinarie fiat. Probatur igitur haec assertio: Primo, quia Scriptura, Deut. cap. I. Vers¬8o, & Ionae cap. 4. Vers. II. testatur, infantes non cognoscere discrimen boni & mali: & proinde actuali intelligentia & cognitione catere: Fides autem actualis sine actuali cognitione esse non potest. Secundo: si fides actualis est in infantibus, ea vel oritur ex auditu verbi, vel ex interna revelatione immediate a solo Deo facta. Prius admitti non potest, quia si verbum Dei intelligerent, attente & reverenter auscultarent: cuius contrarium fieri videmus. At neque posterius: quia modus ille patefactionis, est extraordinarius & rarissimus: Fides enim est ex auditu, Rom. to. Si autem omnes electi infantes haberent fidem actualem ex sola Dei reyelatione ortam, modus ille iam esset ordinarius, Tertio: sententia illa, quae ascribit fidem actualem infantibus, non solum displicet Nagiangeno, Augustino, & acholasticis, sed etiam Calpino, Bexae, Iunio, Tileno, Pareo, aliisque omnibus Orthodoxis Theologis, solo Luthero excepto, qui multis in locis eam sententiam profitetur.
4 Assertio tertia: omni probalitate caret & manifestam contradictionem implicat ea sententia, quae tribuit infantibus motus sanctos intellectus & voluntatis, sine actuali cognitione: motus (inquam) similes motibus seu actibus fidei & charitatis, sed ab iis vere diversos. Dico eam implicare contradictionem, quia motus seu operationes intellectus & voluntatis, non possunt esse sine cognitione: quid enim aliud est motus intellectuns, quam intellectio, seu actus intelligendi & cognoscendis Nam intellectus non potest aliter moveri, & operari, quam intelligendo, sicut nec oculus, nisi videndo, & sensus auditus, nisi audiendo. Similiter omnis motus aut actus voluntatis, est volitio: omnis autem volitio praesupponit obiecti cognitionem actualem quia ignoti nulla cupido est. Haec sententia tribui solet Theologis congregatis in Concilio VVittenbergensi, anno IS 2o. item Martino Chemnitio, qui in a2. parte examinis Concilis Tridentini, ad canonem I 2. Sessionis v. profitetur, se amplecti eam, sententiam de rege¬ neratione infantum baptiaatorum, quae explicata est in formula concordiae inter Theologos saxoniae & superioris. Germaniae, anno ISS&
s Quarta assert. Qui dicunt fidem inesse infantibus actu primo, non secundo, item iis inesse semen, germen, aut radicem fidei: illi necesse habent confiteri, primo se per semen fidei non intelligere Dei verbum: quia videlicet infantes illud non audiunt & intelligunt. Secundo se non intelligere aliquid a fide di versum, sed habitum fidei saltem incompletum, & inc hoatum: quod quidem aperte profiteturclarissimus lunius, in Thesium suarum opusculo, Disput. Si. Thesi 8. Prima ratio est, quia sicut conditio requisita in foedere operum, est actionum nostrarum perfectio, ita etiam conditio requisita in foedere gratiae, est fides in lesum Christum Dominum nostrum : Ergo necesse est hancconditionem omnibus foederatis inesse: Infantes autem fidelium sunt foederati, id est, ad foedus & ad Ecclesiam pertinent, ut docent nostri Theologi, contra Anabaptistas: Ergo necesse est fidem aliquam iis inesse, hoc est, vel actualem vel habitualem: nemo enim est faederatus, nisiis in quo invenitur conditio requisita in faedere. At semen illud fidei, si sit aliquid diversum a fide, non est conditio requisita in foedere gratiae, nisi forte quis dicere velit, Deum aliud faedus gratiae pepigisse cum lnfantibus, aliud cum adultis: si enim diversa sit conditio requisita in foedere, ipsa foedera sunt substantialiter diversa: substantia enim seu essentia faederis posita est in. conditionibus, quas ille stipulatur qui foedus sancit.
o Praeterea peccatum originis in baptismo tollitur quoad reatum, ut docent tum Pontisicii, tum Euangelici Theologis & proinde lnfantes electi cum baptiaantur, iustificantur: nam iustificatio posita est in peccati remissione, per quam, eius reatus tollitur: si autem iustificantur, aliquam fidem habent, hoc est, vel habitualem vel actualem sola enim: fide iustificamur.
V Quinta assertio: sententia praedicta, quae attribuit Infantibus solum habitum fidei, eumque vel completum, vel inchoatum, omnibus reliquis praeferenda videtur, tum quia eam amplectuntur fere omnes Orthodoxi Theologis tum quia communis sententia omnium Theologorum, de sublatione peccati originalis quoad reatum in baptismo, hoc est, de iustificatione lnfantum baptiaeatorum, nobis ne¬¬ cessitatem affert eam amplectendi¬
S Vt autem hoc manifestum fiat, tenean¬. tur haec fundamenta. Primo, peccatum originale lnfantum electorum in baptismo tollitur, quoad reatum: h. e. iis remittitur, & proinde
psi iustificantur: nam iustificatio posita est in remissione peccati, & imputatione iustitiaeChristi. Secundo: non putandum est, Infantibus in baptismo remitti solum originale peccatum, & postea romitti us actualia, quia remissio peccati, seu iustificatio non iteratur, sed ut docent Orthod. Theol. est unus & individuus actus, & semel tantum fit. Tertio, si in prima infantia electi qustificantur, necessario etiam eadem aetate vocantur, nam vocatio ordine naturae praecedit iustificationem, ut patet ex gradatione Paulina, Rom. S. Pers. 2o. quam merito catenam salutis vocare possumus. Dicet aliquis: illa gradatio Paulina, intelligenda est de adultis, & non de Infantibus: nam adulti prius vocantur, quam qustificantur: infantes vero prius iustificantur, & postea cum verbum audiunt & intelligunt, vocantur. Sed videant illi qui hoc obiciunt nobis, an probabile sit, ordinarie & plerumque, in procuranda electorum salute, ordinem & progressum in gradatione Paulina propositum, violari: si enim omnes, qui in orbe Christiano nascuntur, atque adeo prima aetate baptiaeantur, primo iustificantur, & post aliquot annos vocantur, manifeste sequetur. ordinarie & plerumque violari illum or. dinem.
9 His positis sic argumentor: Electi In¬¬ fantes vocantur: Ergo habent fidei habitum, saltem incompletum. Ratio sequelae est, quia nulla vocatio efficax est sine renovatione intellectuns & voluntatis, nulla autem reno vatio harum potentiarum animi esse potest, sine infusione bonorum habituum: si autem infunditur ullus habitus, fides insunditur: tum quia mens lnfantis, non minus est capax fidei, quam aliorum habituum: tum quia nullus alius habitus est tam necessarius ad Infantis iustificationem: nam sine eo impossibile est Deo placere: praeterea sut docet clariss. Trelcatius) ipsa forma & essentia internae vocationis (quae sola in lnfantibus esse potest) posita est in illuminatione & informatione mentis, per fidem in Christum. Vnde D. Pareus in Comment. suo, in 8. ad Rom. v. 2o. de vocatione loquens, appellat eam, vocationem ad fidem in Christum. Et Ambrosius dicit, vocare nihil esse aliud, quam compungere ad fidem:
IO Clarissimus Bexa, quamvis in Confe cap. 4. art. 48. fidei semen & germen Infantibus tribuat, tamen in aliis Libris manifeste asserit, electos Infantes in baptismo non sua, sed piorum parentum fide inter ventente, iustificari: nam in Quaest. part. 2. Resp. ad Quaest. IXS. asserit, electis Infantibus conferri insitionem in saedus, & peccati peccantis remissionem, & proinde qustificationem, interventente side piorum parentum. Idem etiam docer Resp. ad Acta Colloquii Mompelgartensis, Fract. de Baptismo, ubi asserit, Infantibus propria fide destitutis, sic tribui fidem alienam, ut tamen pro sua in illis ex Dei pacto censeatur: item, Infantes sicut alieno simul & suo peccato peccatores sunt, sic aliena simul & sua fide qustificaris sua (inquam) per imputationem. Eandem fere sententiam explicat & defendit doctiss. Cassander, Zib. de Bapt. Infantum, explic. prop. 2. item multi Patres, vid. lustinus, Ambrosius, Augustinus, Bernardus, & alii.
II. Hanc sententiam libenter amplecterer, ad vitandas difficiles illas quaestiones, de fide parvulorum, quae hoc nostro saeculo agitari solent, nisi perciperem eam aliis longe gravioribus difficultatibus esse expositam. Primo enim, si Infantes iustificati in baptismo, omni fide sunt destituti, nondum efficaciter sunt vocati, & sic iustificatio, ordinarie, h.e. respectu omnium qui in Ecclesia visibili nascuntur, vocationem praecedet. Ratio connexionis est, quia nulla vocatio efficax esse potest, sine mentis renovatione per fidei habitum, ut supra ostensum est: Infantes autem, ex hac sententia, nullam fidem habent. Probatur autem vocationem non posse sequi qustificationem, sed necessario eam praecederes quia vocatio est mutatio & transsatio hominis de statu miseriae & corruptionis ad statum gratiae: illi autem qui iustificati sunt, non possunt mutari & transferri a statu miseriae ad statum gratiae, quia iam in statu gratiae, non vero instatu miseriae sunt: unde Propheta, Ps. S2. V. I. Beatos illos praedicat quorum peccata remissa sunt: Ergo nemo post iustificationem potest vocari ad gratiam & salutem:
r2 Secundo, ex hac sententia sequi videtur, ordinarium modum iustificandi, esse per alienam fidem, ac proinde ordinarie & plerumque causam tum meritoriam tum instrumentalem nostrae iustificationis, non in nobis existere, sed esse externam & imputatam: nam ex hac sententia, omnes electi, qui in visibili Ecclesia nascuntur, seu. in orbe Christiano, prima aetate iustificantur, vid. in baptisino. non, sua, sed piorum parentum fide interyeniente: quicquid autem verum est de iustificatione eorum qui in Ecclesia nascuntur, illud verum est de iustificatione. ordinaria, seu de ordinario modo iustificandi.
Is Tertio, haec imputatio alienae fidei doctiss, viris displicet, imo ipse Bexa Respons. ad quaest. I28. part. 2. eam quodammodo damnat. Verba eius haec sunt: Nequaquam tamen dixerim, quempiam aliena fide seruari: ne quis hoc perinde accipiat, ac, si dicerem parentum fidem lnfantibus imputari, quasi aliona fide credentibus, quod quidem non minus falsum & absurdum fuerit, quam si dixerim quempiam posse aliena anima vypere, aut alterius saptentia sapere.
On this page