Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 15

Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.
1

ART. XV. Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, &c.

2

9 Emonstrantes in Colloquio HagiensiR & in defensione sententiae suae, ex hibita Ord. Gener. D. Delegatis ad Synodum Dordrechtanam, hoc argumento demonstrare conantur universalitatem mortis & meriti Christi.

3

Quod omnes & singuli tenentur credere, illud est verum.

4

At omnes, etiam reprobi, tenentur credere Christum pro iis esse mortuum: Ergo verum est Christum pro illis esse mortuum: Ad hoc argumentum tribus: modis respondere solent Theologi Contra. Remonstrantes: primo, negando maiorem secundo, distinguendo minorem, tertio, simpliciter negando minorem. Primus modus respondendi non satis tutus, videtur: quia si negetur maior, sequetur Deum illum sanctissimum & veracissimum ea reprobis credenda praecipere, quae falsa sunt: quod superiori articulo confutatum est.

5

2 Secundum modum respondendi sequuntur Belgici Ecclesiastae, in Coll. Hagiensis item Molin. in Anat. Armin. cap. 39. hi enim dicunt, fidem in Christum praescribi omnibus hominibus, nonabsolute, sed sub conditione poenitentiae, & con versionis, hoc est, si convertantur, & sic Christi Beneficium fi-¬ deli animo amplectantur: ut videre est in summa Euangelicorum Praeceptorum, Marc. cap. I. Vers. I. con pertimini, & credite Euangelio. Ex hac igitur sententia reprobi absolute loquendo non tenentur credere, Christum pro iis esse mortuums sed (ut dictum est) praesupposita conditione conversionis: quamdium enim in malitia sua pergunt, Deus vult ut credantiram Dei super illos manere, Iohan. tertio, vers. trigesimo sexto,

6

a Huius resposionis veritas duabus rationibus efficaciter probatur. Primo ea sola credenda sunt, quae Deus in suo verbo testatur esse vera: at Deus in S. Scriptura nusquam testatur Christum esse mortuum pro peccatoribus, sive convertantur, sive non convertantur: Ergo illud non est credendum. Secundo, si peccatores in malitia sua pergentes tenentur credere Christum pro iis esse mortuum, tenentur etiam credere se esse electos, & aeternae beatitudinis participes futuros: at falsum est posterius, ergo & prius. Ratio propositionis est, quia Christus mortuus est pro solis electis, ut patet ex iis S. Scripturae ocis, quae testantur Christum mortuum esse pro ovibus suis, pro Ecclesia sua, pro iis quos Pater ipsi dedit, pro filiis Dei, pro populo suo, &c. Probatur etiam assumptio, quia peccatores in malitia sua pergentes tenentur credere iram Dei super eos manere, & proinde non tenentur credere se esse elcctos ad vitam aeternam:

7

d Tertium modum respondendi sequitur venerabilis ille senex sohannes Piscator, S. Literarum Professor in illustri Schola Derbornensi: is enim in Resposione Apologetica ad Parasceuen Conradi Vorstii cap. 9. absolute negat, reprobos teneri in Christum credere: h. e. credere Christum pro iis esse mortuum: tantum enim (inquit) tenentur credere Euangelio, seu doctrinae Euangelii, quae. citra controversiam verissima est. Haec responsio, quam vis postea displicuit ipsi Piscatori, in Responsione ad amicam Duplicationem Conradi Vorstii, revera tamen, magnam probabilitatem habet, ut patet ex hac rationes Quod neque absolute, neque sub conditione vurum est, illud neque absolute neque sub. condi¬ tione credendum est: at Christum missum esse in mundum, ut pro luda proditore mortem oppeteret, neque absolute, neque sub conditione verum est: Ergo ludas nullo modo tenebatur hoc credere, neque potuit illud ei proponi credendum.

8

s Caeterum quia praecedens sententia plerisque Orthodoxis Theologis magis arridet, ego ex istius sententiae fundamentis soluam duo praecipue argumenta, quae afferri possunt in contrarium. Prius est hoc: Praecepta ea quae Deus vult omnibus & singulis proponi, omnes & singulos obligant & astrigunt obediendi necessitate: At, Crede in Christum, est tale praeceptum: Ergo, &c. Respond. Praecepta Dei duplicia sunt, videlicet absoluta, & conditionalia. Absoluta praecepta omnes, sive electos, sive reprobos, absolute obligant ad obedientiam. Conditionalia praecepta omnes etiam obligant, sive sint electi, si ve reprobi, sed sub certa conditione. Tale est praeceptum illud de quo hic sermo est. illud enim obligat etiam reprobos, sed sub conditione conversionis, seu resipiscentiae: h. e, si agnoseant peceata sua, & percipiant in se dolorem de iis: conceptum, quem Scripturae nunc lacerationem cordis, nunc καταιυξιν vocant. solis enim illis qui haec in se sentiunt praeSipit vox. Euangelii, ut credant, reconciliationem & peccatorum remissionem esse sibi impetratam per mortem Christi.

9

e Instabit aliquis primo, Ilud praeceptum (credere in Christum) frustra poponitur reprobis, in quibus ne quidem potest inpeniri conditio illa requisita, vid. con versio. Resp. Hoc praeceptum non ob eundum finem proponitur fidelibus & infidelibus: nam poenitentibus & fidelibus proponitur haec consolatio propter ipsorum salutem: impoenitentibus vero & infidelibus, quales sunt reprobi, monstratur via qua ipsis est incedendum, ut recipiant fructus mortis Christi, nimirum quod debent converti, & conversione praesupposita in Christum credere. Instant. secunda: Omne bonum opus absolute & absque conditione omnibus praecipitur & Deo: at credere in Christum est bonus actus: seu bonum opus: Ergo. Resp. primo ad propositionem, negando: nam (ut dictum est in articulo rs) in ipso Decalogo multa bona: opera praecipiuntur hypothetice, seu sub conditione: Secundo respond. distinguendo: nam persuasio de reconciliatione, & peccatorum remissione impetrata per mortem Christi, in fidelibus est bonus & salutaris actus, ab habitu fidei elicitus: at in reprobis qui in malitia pergunt ad finem vitae est pernitiosus error & fanatica arrogantia.

10

V. Posterius argumentum est hoc: Repro¬¬ bi propter suam infidelitatem condemnabuntur, h. e. quia in Christum non crediderunt: Ergo tenentur in Christum credere. Respondent Contra. Remonstrantes in Col. Hag. peccatores impoenitentes non ideo peccare, quod non credant Christum pro impoenitentibus & infidelibus peccatoribus, qui tales sunt & manent, mortuum esse, (nam si illud crederent, mendacio crederent) & proinde eos propter illam infidelitatis speciem non condemnari: sed potius quia noluerunt converti, & secundum doctrinam S. Euangelii in Christum credere.

11

S Vt haec responsio intelligatur, tenendum est, illam infidelitatis speciem, de quam hic quaestio est, h. e. defectum illius persuasionis, quam vocant fiduciam specialis misericordiae, duodus modis considerari posse: vel enim consideratur per se & seorsim: vel quatenus provenit ex defectu con versionis & resipiscentiae, quam diximus esse conditionem praecedaneam & praerequisitam ad fidem in Christum: priori modo considerata, non est causa meritoria condemnationis, quia videlicet illi absolute non tenentur eredere Christum pro iis esse mortuum: at posteriori modo recte dici potest mereri condemnationem: quamvis enim absolute non tenentur in Christum credere, tenentur tamen ex praescripto Euangelii con perti, & praesupposita con¬ versione credere, & sibi applicare illas promissiones Euangclicas.

12

9 Instant. Illa infidelitas de qua hic est quaestio, est peccatum: opponitur enim uirtuti, id est, fidei, & proinde est vitium, si autem est peccatum, male negatur eam per se esse causam meritoriam condemnationis. Resp. distinguendo infidelitatem, in privativam & negati vam: in fidelitas privativa est, cum ea non credimus, quae credere tenemur: haec enim infidelitas adiunctam habet obligationem ad credendum: exempli gratia, Haeretici aliique hostes Ecclesiae infideles sunt infidelitate privativa, quia ea non credunt, quae credere tenentur: hoc est, quia non credunt ea, quae Deus in verbo suo testatur esse vera: infidelitas negativa est mera carentia fidei, sine obligatione ad credendum: exempli gratia, illi quibus nunquam annunciatum est Euangelium, sunt infideles infidelitate hac negativa, quia non tenentur credere ea quae nunquam audi verunt: unde Christus, lob.Is. vers. 3X. dicit, Si non venissem & loquutus iis fuissem, peccatum non haberent: quia vid. non tenerentur haec credere quae nunc tenentur credere. Io Vt haec proposito applicem, assero infidelitatem pri vati vam esse peccatum, seu vitium, quia pri pative opponitur virtuti, h. e. fidei: infidelitatem vero negativam non esse pec¬ catum, quia contradictorie tantum opponitur pirtuti: nemo autem dixerit ea omnia quae contradictorie virtuti opponuntur habere rationem vitii: idem etiam probatur ex dicto Christi, sinis non loquutus fuissem, non haberent peceatum, vid. infidelitatis huius privativae, qua non credunt Euangelio, quod per me est ns anunciatum, atque adeo quod credere tenentur: unde Augustinus locum eum exponens, tract. 89. in Ioan. testatur eos ad quos Euangelii praedicatio non pervenit, excusari a peccato infidelitatis, damnandos autem propter alia peccata quorum excusationem non habent, utpote in legem naturae commissa.

13

II Reproborum igitur infidelitas, qua non credunt ea quae sacra Scriptura vera esse testatur, de potentia Dei, de qustitia eusdem, & ira ad versus peccatum, de sanctorum beatitudine, de aeterna miseria reproborum, de rerum ferrenarum vilitate, &c. Haec (inquam infidelitas est privatina, estque peccatum propie dictum, quia videlicet non credunt ea quae credere tenentur. At infidelitas eorundem quam non credunt Christum pro iis esse, mortuum, est infidelitas negati va, hoc est, mera carentia fidei, sine obligatione ad credendum, nam (ut supra dictum est )quamdiu in malitia sua pergunt, tenentur potius credere iram Dei super illos manere: haec igitur infidelitas per se & seorsim spectata, non est peccatum: licet quatenus ea proyenit ex defectu convorsionis & resipiscentiae, vere & proprie sit peccatum:

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15