Articulus 27
Articulus 27
Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
TOn desunt, qui asserunt Theologiam Nesse omnem habitum eminenter, sed non formaliter, id est, cuiuslibet habitus quandam conditionem in. S. Theologia excellenter expressaminveniri, quamvis sub nullo illorum habituum, tanquam sub genere, contineatur: primo enim, quatenus considerat Deum, qui est suprema & generalissima cau¬ sa, est similis, sapientiae: secundo, quatenus versatur circa necessaria, & ab arbitrio humano non pendentia, dici potest scientia: tertio, quatenus considerat prima & indemonstrabilia principia Fidei, ex quibus conclusiones Theologicae deducuntur, dici potest intellectus: quarto, quatenus Actus Christiani hominis dirigit, Prudentia appellari potest: quinto, Arti similis est quatenus est aedificatira Ecclesiae: unde Ap. I. Cor. S. Io. dicit, secundum gratiam quae duta est mibi, ut peritus Architectus fundumentum posui, alius autem superaedificat.
2 Si quis, quaerat, an Theologia sit, similior uni horum quinque habituum, quam reliquis: Respondebo, eam esse Prudentiae Cixili simillimam. Primo enim, ei accomodari potest Prudentiae definitio. nam sicut Prudentia Civilis est habitus rectam, cum ratione activus, i. edirectixus actionum Cixilium: ita etiam Theologia est habitus recta cum ratione activus, id est, directivus actionum spiritualium. Secundo, sicuti. Prudentia, quae est principium directivum actionum cixilium, in intellectu existens, operatur per virtutes morales in voluntate existentes, quae sunt principia executiva bonarum actionum, inclinantia & quasi impellentia voluntatem ad id eligendum quod intellectus iudicat esse melius: ita etiam Theologia, quae est principium directirum bonarum actionum, spiritualium, in intellectu existens, operatur per virtutes Theologicas, quae sunt in voluntate, hoc est, per Charitatem, & eius Filias. Hae enim sunt priucipia exerutiva actionum spiritualium, hoc est, inclinantia voluntatem ad id eligendum, quod Theologia in intellectu existens indicat esse confor. me voluntati Dei in verbo reyelatae: atque hinc est quod Apost. Galat. cap. S. Verse o dicat Fidem operari per Charitatem.
2 Tertia similitudo seu convenientia Prudentiae civilis, & Theologiae, in eo est posita, quod vtraque proponat sibi felicitatem practicam consequendam: duplex enim est felicitas practica, videlicet, Cvilis, & spiritualis: illa posita est in actione secundum optimam virtutem moralem, hoc est, iustitiam unipersalem, estque finis Prudentiae Civilis: haec vero posita est in acctoue secundum virtutem Theologicam praestantissimam, videlicet Charitatem s estque finis Prudentiae Religiosae, hoc est Theologiae: haec autem actio nihil est aliud, niui divinae Mafestatis adoratio, ex feryenti amore divinae bonitantis prorentens, &confor. mis Dei voluntati in verbo putefuctae.
A Dicet aliquis: Vstimus fnis Theologiae, seis felicitas Theologica, quam in hac vita assequimur, non est posita in actionibus charita¬ tis: videtur enim, potius consistere vel in actu fidei iustificantis, vel in ipsa iustificatione hominis. Respondeo, Dei cultum & adoratioiteni recte appellari ultimum finem Theologiae, quem assequimur in hac vita, idque quia & fides & iustificatio ad eum, tanquam ad ulteriorem finem referuntur: ideo enim illuminatur mens nostra per sidem, ideo etiam remittuntur nobis nostra peccata, ut Deum colamus, esusque clementiam, & bonitatem celebremus.
On this page