Articulus 1
Articulus 1
Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
EXERCITATIO PRIMA De Ente & Essentia. ART. I. Affertur prima divisio Entis realis, & ostenditur solum DEUM esse Ens necessarium.
ENS reale, primo dividitur, in sinitum & infinitum: hoc est, in creai torem & creaturam : quae quidem e divisio, multis aliis modis tradi & proponi solet: quidam enim hanc divisionem sic proponunt, Ens aliud est a se, aliud ab alio: aliij sic, Entium, alia sunt, seu existunt per essentiam, alia per participationem: alum sic, Ens aliud est necessarium, aliud contingens. DEVS gloriosus est Ens infinitum, ab alio non habens existentiam: item est Ens per essentiam, & summen necessarium: Creaturae vero sunt entia finita, abalio existentiam habentia, idcoque non necessaria, sed contingentia.
2. Duo primi modi proponendi hanc divisionem, explicatione non egent: duo vero postremi, non ita perspicui sunt: idcirco lonpiorem explicationem postulant: ego exor. diar a postrema divisione, quae est in Ens ne¬ cessarium, & Ens contingens. Dicitur DEVS gloriosus Ens necessarium, quia necesse est eum semper actu existere: neque enim potest Deus privare se ipsum suo esse, id est, existentiae actu, neque aliud quidpiam id potest, cum ab alio non pendeat. Creaturae vero sunt entia contingentia; id est, contingenter existunt, pendent enim a conservativa virtute causae libere agentis; id est, Dei, qui antequam dedit iis esse, potuit illud non dare, & postquam dedit, potest auferre.
3. Multa hic objici solent de necessitate substantiarum separatarum, corporum coelestium, materiae primae, naturarum uni versalium, & propositionum necessariarum, quibus aeterna veritas a Philosophis tribuitur: verum quia spinosae istae quaestiones, multos sua difficultate deterrent, & avocant a studiis Philosophicis: ego iis omissis, ad alia pergam, quae magis necessaria & jucunda sunt.
On this page