Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 11
Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccatiSEquuntur in hoc articulo considerandae tertia & quarta classis, eorum qui traductionem peceati per semen parentum damnant & reiiciunt: ad tertiam classem eos refero, qui cum Anselmo, in lib. de conceptu Pirginali, & S. Thoma, in I, secundae quaest. SI, art. I. & quaest. 4. de malo, art. I. dicunt ad traductionem peccati nihil aliud requiri, nisi ut homo per veram generationem ab Adamo descendat. Hoc enim ipso quodaliquis in lumbis Adae fuit cum is praeceptum in Paradiso transgrederetur, in illo esus peccato communicavit. Haec sententia reficienda est, quia descensus noster ab Adamo per natura¬ lem generationem est quidem causa cur nos rei sumus peccati ab Adamo commissi: non vero potest esse causa nostrae caecitatis, ignorantiae, & propensionis ad malums & proinde haec opinio in eo peceat, quod secundum eam explicari possit traductio primae partis peccati originalis, non vero secundae & tertiae partis.
a2 Ad quartam classem eos refero, qui nobiscum consentiunt in explicanda traductione primae & secundae partis peccati, origin alis, dissentiunt vero in explicanda traductione tertiae partis, dicentes eam propagari & traduci a parentibus ad liberos, non per se, sed per secundam partem: h. e. per carentiam originalis iustitiae, cum quam necessario connexa & coniuncta est. Si quis igitur eos roget, undenam sit quod infans recens natus, sit reus peceati, ab Adamo commissiRespondebunt, quia est filius Adami, h. e. quia ab eo per naturalem generationem descendit. Item si roget, unde sit quod insans iste originali iustitia caret: Respondebunt, quia parentes eius non poterant illi iustitiam communicare, ipsi enim. eam carebant. Denique si roget: unde sit quod infans iste ad maluin pronus & propensus sitiRespondebunt, quia originali iustitia caret, quicunque enim originali iustitia caret, is necessario ad malum propensus est: & proinde propensio ad ma¬ lum propagari videtur per concomitantiam quandam, qua comitatur & consequitur carentiam originalis iustitiae.
S Doctissimus & nunquam satis laudatus Peirus Molineus, hanc sententiam egregie explicat, & defendit, in Anat. Arminiani. smi, cap. Io. & ibidem rationem reddit, cur propensio voluntatis & appetitus sensitivi ad obiecta illicita, quae sensibus iucunda sunt, necessario consequatur carentiam originalis iustitiae. Quia autem, insigne illud opus Mdohines in omnium manibus non est, ego per aliquot fundamenta seu assertiones proponam summam eorum, quae ab illo sub finem cap. Io. proposita sunt, idque in eorum gratiam qui nondum Molineum legerunt.
ae Prima assertio: Intellectus hominis originali iustitia destituti, & nondum per verbi praedicationem vocati, neque cognoscit, neque cognoscere potest, durante eo statu, bona. spiritualia & supernaturalia. Haec assertio. probatione non eget, nam, ut docet Bellarminus lib. 6. de gratia & libero arbitrio, cap. Iconvenit inter omnes Theologos, sive sint Pontificii, sive Euangelici, ista mysteria fidei sine divina reyelatione cognosci non posse.
S Secunda assert. Voluntas hominis originali iustitiam destituti, & nondum vocati per verbi praedicationem, ad ea sola bona. pro¬ pensa est, quae iste homo cognita habet, h. e. ad bona temporalia & terrena. Cuius rei ratio est, quia appetitio voluntatis praesupponit cognitionem intellectus, ideoque voluntas nihil potest appetere, nisi quod ratio cognoscit.
o Tertia assert. Poluntas talium hominum propensa est ad bona naturalia & terrena, tanquam ad praecipua bona, & maxime expetibilia: idque quia tales homines non cognoscunt bonum illud quod revera est perfectissimum: & ob id alia bona, quasi essent perfectissima, summo amore prosequuntur.
9 Quarta assert. Quam vis appetitio bonorum temporalium per se mala non sit, ex accidente tamen fit mala, quatenus ista bona appetuntur tanquam praecipua & maxime expetibilia, & proinde propensio ad ea sic appetenda, vere appellari potest propensio ad malum. Hinc patet, propensionem ad malum necessario consequi & comitari illam luminis supernaturalis carentiam, quae est in omnibus qui ab Adamo descendunt per veram generationem:
S Hanc sententiam quondam amplexus sum: nunc vero eam reiicere cogor, idque propter graves & efficaces rationes, quae afferri possunt in contrarium. Primo enim, concupiscentia seu propensio ad malum est quid reale & positivum, ut docet ipse Molineus. cap. 8. istius operis: Ergo habet realem & po¬ sitivam causam: ratio sequelae est, quia priratio, aut non Ens, qualis est carentia iustitiae, non potest producere aliquod Ens reale: nam Ens reale ad suam productionem requirit realem inssuxum & opaerationem alicuius causae: at non Ens, sicut non habet reale esse, ita non potest habere realem operationem. Dicet aliquis, caecitas, quae est privatio, potest esse causa lapsus, & privatio luminis potest esse causa aberrationis a via, lapsus autem & aberratio a via sunt entia realia. Resp. lapsus & aberratio a via duo includunt, videlicet positivam entitatem talium motuum, & superadditam incon venientiam, seu defectum: inconvenientia illa quae est privativum quid privati vam causam habere potest, at positiva entitas istorum motuum est a positiva causa, nam positira entitas lapsus est partim ab interna pravitate corporis, partim ab externo offendiculo: item positira entitas aberrationis est a Iocomotira facultate, tanquam a causa.
9 Secundo, ex hac sententia sequitur, veram causam vitiosae illius propensionis & inelinationis, quae est in voluntate, esse caecitatem & ignorantiam mentis: at hoc est falsum, & quotidianae experientiae contrarium: idque primo, quia multi impii seu non renati, per naturales demonstrationes exidenter sciunt Deum esse summu. bonum, & proinde summo amore prosequendums & nihilominus in voluntate habent propensionem ad prosequendum bona temporalia & terrena summo amore, posthabito supremo & perfectissimo bono: Ergo causa illius propensionis non est ignorantia mentis. Secundo, multi impii norunt quid sit honestum, quid inhonestum, & tamen in voluntate habent propensionem ad ea agenda, quae inhonesta sunt & naturali rationi contraria: Ergo ignorantia non est causa illius propensionis.
ro Tertio, concupiscentia seu propensio ad malum, non solum est pronitas ad nimium amorem rerum terrenarum, orta ex ignorantia rerum coelestium & supernaturalium ut statuit haec sententias) sed etiam est pronitas quaedam ad contemnenda & negligenda bona illa coelestia, quae nobis patefacta & revelata sunt, h. e. quorum cognitionem ex Verbi auditu acquisivimus, item est propensio ad ea agenda, quorum turpitudinem ex Dei Verbo cognitam & perspectam habemus. Vnde Paulus de se ipso conqueritur, cap. V. Rom. Vers. 32. & 24. Delector (inquit) lege Dei, quod ad interiorem hominem, sed video aliam legem in membris meis rebellantem legs mentis meae, & captivum reddentem me legi peccati, quae est in membris, meis.
II Quarto, si concupiscentia carnis n¬ hil aliud sit nisi propensio ad inordinatum amorem rerum terrenarum, orta ex ignorantia rerum coelestium, ingens sequetur absurdum, videlicet concupiscentiam non esse in renatis, qui rerum coelestium cognitione imbuti sunt: illi enim qui certo sciunt coelestia & supernaturalia illa dona infinitis gradibus excellere & praeferenda esse terrenis & temporalibus bonis, non possunt ex ignorantia rerum coelestium inordinato amore prosequi bona terrena & caduca.
On this page