Text List

Articulus 30

Articulus 30

An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

ART. XXX. An vera & proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato.

I. RAlthasar Meisnerus, in Philosophiae sue Pect. 2. cap. 2. quaest. I. de hac contro- versia disserens: Primo asseverat Theologiam dici habitum ξεoσδoῶν, non quod oinnes qui Theologiam docent, & sciunt, sint in statum gratiae, & a S. Spiritu specialiter illuminati, sed partim ob principii, partim ob obiecti coelestem & divinam rationem. Secundo, illud probat ex eo, quod habitus Theologiae cadat etiam in subiectum non renatum, & hominem perversae vitae: sequere¬ tur enim (inquit) alias Theologiae habitum perire, si quistiani Theologus mortaliter peccaret. item illum redire, si poenitentiam ageret: qualis alternata habituum abitio & reditio. est absurda,, cum ἐξες & δIῶMεωd hoc unico distinguatur, quod e subfectoitam facile non cedut, & mopeatur.

2 Hinc tertio colligit, accurate distinguendum esse inter ξεoλoσλων, & ξεoσeCειαν: uliud enim (inquit) est verus de Deo sensus, aliud pius ergi Deum cultus: hic τζοαξε, ille Vνῶσιν denotat: vtrunque dixminum est, sed diverso respectu: Vvῶniς, quia Dei, & per Deuni, vel eius verbum, &οῶ ξες, quia & Deo, & cum Deo, h. e. cum grauiosa eius inhabitatione coniuncta est.

2 Contrariam sententiam profitetur Partholomeus Re Eerniatinus, Lib. I. Sost. Theolog. cap. I. dicit enim Theologiam esse faculiatem & poritiam heminibus electis a Deo insusam: unde patet, Theolggium, ex eius sententia, in hominibus impiis & sceleratis inveniti non posse.

A Huius quaestionis deferminationem duabus asseitionibus proponam. Prior est haec, Homines improbi & slagitiosi possunt habere exactam & accuratam rerum Theologicarum cognitionem: possunt. item habere miram facilitatem, & prompiitudinem discntiendi contro ver¬ sias Theologicas. Haec assertio exidens est, & quotidiana experientianititur.

S Assert, secund. Notitia rerum Theologicarum, qua praediti sunt impii & non renati, non est Theologia. proprie dicta, sed aequivoce dicitur Theologia, quemadmodum homo pitius aequipoce vocatur homo: sic notitia rerum moralium, quam praediti sunt homines improbi & scelesti, aequivoce dicitur Philos: moralis: illi enim revera non sunt praediti habitu Dhilosophiae moralis: idque quia Philosophia moralis & Prusdentia sunt unus & idem habitus realiter: Prudentia autem in hominem: improbum non. cadit, teste Arist. qui saepe ait, Neminem qui non sit vir bonus, posse proprie prudentem appellari. Vide Iacob. Martinii primam disputationem Ethicam, quaest. S. ubi probat Philosophiam, moralem & Prudentiam esse eundem habitum:

o Posterior. haec assertio duabus rationibus efficaciter probatur. Primo, Theologia est virtus praitica, ut supra probatum est: at illa notitia controversiarum Theologicarum, quam praediti sunt inipii, non est vintus practica. Ergo non est vera & proprie dicta Theologia. Probaiur assumprio: virtus practica, seu operativa, nihil est aliud nisi fecilitas & promptitudo agendi ea quae honesta & bona sunt: at habitus ille quo praediti sunt impiis non est facilitas, inclinatio, aut propensio ad ea agondo quae bona sunt: illi enim talem facilitatem non habent: Ergo non est virtus practica, seu opetati va.

. Secundo, notitia rerum moralium, qua praediti sunt homines improbi, non appellatur Prudentia civilis: idque quia inefficax est, & otiosa: Ergo pari ratione, inefficax & inutilis notitia rerum Theologicarum, quam praediti sunt impii, non est vera Theologia, seu Prudentia religiosa. Ratio consequentiae est haec: Theologia nominus est habitus practicus naturae sua, quam Prudentia cixilis: & proinde si notitia rerum civilium, quam habent improbi, est indigna nomine Prudentiae, quia caret inclinatione & propensione ad bene agendum cixiliter: pari ratione, notitia rerum Vheologicarum, quam praediti sunt impii, est indigna nomine & titulo Theologiae, seu Prudentiae religiose, quia caret inclinatione & propensione ad bene agendum spiritualiter.

S Ob. prim. Dapid, & δolomon, cum graviter peccarent, manebant boni Theologi, quamvis essent, miali Christiani: Ergo, vera Dheologia potest esse in homine impio. Resp. Homines plane impios & pietate destitutos, neque esse bonos Christianos, neque bonos Theologos, imo vere & proprie non esse Theologos: sicut enim homines mali & improbi, non sunt praediti vero habitu moralis Philosophiae, seu Prudentiae cixilis, ita etiam impij, seu non renati, non sunt praediti vero habitu Theologiae, seu Prudentiae: religiose: novi, equidem eos, secundum communem loquendi consuetudinem, esse bonos Philosophos morales, & bonos Theologos, qui rerum Theologicarum & Ethicarum periti sunt, verum ut aiunt, loquendum est cum vulgo, sentiendum cum sapientibus, qui docent, virtutes practitas, quales sunt Theologia, & Philosophia moralis, non posse esse in hominibus flagitiosis, & impiis.

Ad illud autem quod obiicitur de Davide & isolomones: sRespond. Eos, cum graviter peccarent, neque fuisse bonos. Theologos, neque bonos Christianos, quia videlicet ea facinora patrabant, quae Theologia seu Christianitas damnat: fuisse tamen vere & proprie Theologos, & Christianos, quia videlicet veram fidem & pietatem totaliter. non amiserant.

Io Ob. secund. Si habitus Theologiae non cadat in hominem impium & non renatum, sequetur Theologiae habitum perire, si quispiam Theologus graviter peccet, redire vero si poenitentiam agat: illa autem alternata habituum abitio & reditio, est absurdas quia tollit eorum stabilitatem & permanentiam, per quam a dispositionibus distinguuntur. Resp. negando connexionem propositionis: quamvis enim habitus verae Theologiae non possit esse in homine non renato, seu fide & pietate totaliter destituto, potest tamen esse, imo saepe est, in fidelibus seu electis cum graviter peceant, licet tum non habeat tantam efficaciam, seu ἐνξξωdων, quantam alias habet: quare illa alternata habituum abitio & reditio non nititur nostrae sententiae sundamentis, sed absurdo Pontificiorum, Arminianorum, & ipsius Meisneri dogmate, de Apostasia, sanctorum: hoc enim posito, quod is qui iam renatus est, possit statu gratiae & regenerationis totaliter excidere, manifeste sequetur, habitum verae Theologiae, imo etiam habitus spei & Charitatis esse obnoxios alternatae illi abitioni & reditioni, de qua loquitur Meisnerus.

II Tertio, dicet aliquis, si notitia rerum moralium, quae est in homine improbo, non est Prudentia cixilis: item, si notitia rerum Theologicarum, quae est in homine non renato, non est vera Theologia, ad quos habitus referendae sunt illae notitiae: Respond. Peritiam improborum Theologorum esse habitum aggreoatum ex fide mere historica, & Philosophicis disc iplinis: Notitiam vero rerum mora lium, quae cernetur in hominibus, stagitiosis, non constituere novam spectem habitus a Prudentin distinctam, sed ad Prudentiam referendam esse, tanquam quid imperfectum & incompletum, ad id quod completum & perfectum est.

tae Concludo igitur hanc Exercitationem, de Fide, hac Assertione: Hisis, GεoλoMα, & SeoctGeto, hoc est, Fides Salvifica, Religio, &ο vera Theologia, sunt a parte rei unus & idem habitus, hoc est, non differunt nisi ratione: terum enim coelestium notitia in renatis & fidelibus, quatenus nititur Dei testimonio, appellatur Fides: eadem, quatenus est regulativa & directipa cultus dipini, vocatur Religio: denique quatenus artificioso sustemate compreheuditur & exprimitur, appellatur Theologia,

FINIS.

PrevBack to Top

On this page

Articulus 30