Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 24
Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.ART. XXIV Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: & probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.
l. Agna est loquendi varietas, & miDlrabilia sunt sententiarum divergia in hac controversia de natura Theologiae viatorum. Primo enim 8. Thomas, & cum eo multi alii Theologi Vententiarim statuunt, Theologiam esse scientiam, quibus etiam adstipulatur Dudleius Fennerus, in lumine suae Theologiae. Secundo, Durandus, Cuus, & Andreas Vega, asserunt Theologiam re non differre ab habitis fidei. Tertio, Nechermanus dicit, eam esse prudentiam. Quarto, clarissimus lunius, in libello de vera Theologia, Trelcatius in prooemio Theologicarum institutionum, Polanus LibroI. Sntag. 9. 2. Tilenus in Systemate horistico, & harpius noster in cursu Theologico, affrmant, eam esse sapientiam: Quinto, Bulthasar Meisnerus, in Philosophiae suae Sect. 2. c. 2. quaest. I. dicit, Theologiam per specialius & magis proprium genus definiri non posse quam per habitum 8eo o δoῶον¬ 2 Quanquam controversia haec tractatur a Scholasticis in prologo primi Libri sententiarum, revera tamen magis est Philosophica quam Theologica: Philosophorum enim est, habituum di versa genera considerare, & ex illa habituum classe cuiussibet particularis habitus genus depromere.
S Vt igitur haec controversia magis dilucide determinetur, tenendum est primo, Theologiam tribus modis accipi, ut recte mofet Durandus in Prol. I. sent. Primo enim accipitur pro habitiu quo assentimur toti sacrae Scripturae propter Dei authoritatem: Secundo, pro habitu quo assentimur conclusionibus Theologicis ex sacra Scriptura deductis. Tertio, pro habitis defensivo & explicatipo articulorum fidei, qui appellari solet Theologia Doctorum, seu Theologia, Sholastica.
A Secundo tenendum est: Omnem hadbetum mentis, vel esse habitum sciendi, vel habitum credendi, vel habitum opinandi. Ratio huius divisionis est, quia habituum varietas oritur ex di versitate actuum ad quos referuntur & ordinantur illi, habitus: actus autem ad quos ordinantur omnes habitus intellectuales sunt tres videlicet actus credendi, actus sciendi, & actus opinandi: &. proinde tria sunt genera habituum mentis nostrae. S Tertio tenendum est, Habitum sciendi, quatenus opponitur habitibus credendi, & opinandi, sub se complecti illa S. habituum genera, quae ab Aristot, enumerantur sexto Ethicorum. Late enim hic accipitur habitus sciendi, pro quavis notitia habituali certa & evidente, sive ea sit de rebus necessariis, & speculabilibus, sixe sit de rebus contingentibus, & operabilibus. Talis autem notitia, non solum cernitur in disciplinis speculativis, sed etiam in practicis, Nam illi, qui praediti sunt habitu Prudentiae, seu Philosophiae moralis, non opinantur, aut credunt, sed certo & evidenter seiunt, actiones liberalitatis esse honestas, & actiones vitiorum ei oppositorum esse turpes &inhonestes: llli item qui periti sunt alicuius artis, non opinantur, aut credunt, sed certo sciunt, sua arte: facta esse hoc vel illo modo efficienda: eorum enim notitia est experimentalis, & proinde est certa & evidens: certa autem & evidens notitia non est opinio aut fides, sed scientia: ut patet ex iis quae dicta sunt primo Articulo,
o His positis, ad quaestionen in titulo propositam respondetur quatuor Assertionibus. Prima est haec, Nullus habituum Aristotelicorum, Theologiae primo modo acceptae genus esse potest. Primo, quia omnes isti habitus sunt habitus scaendi, ut iam dictum est: item omnes isti habitus sunt hominum solertiam inventi, & exculti, seu ex principiis natura notis deducti: Theologia auteim non est habitus sciendi, sed credendi, ut mox patebit: Item non est habitus hominum solertia inventus, sed ξεoσdoτ&: eius enim principium non est humana ratio, sed dipina revelatio.
9 Secundo: si specialiter percurramus omnes illos habitus, videbimus Theologiam sub eorienullo contineri. Primo enim Theologia non est ars, quia non est habitus effectivus: non est prudentia, quia ea est virtus directipa actionum cixilium: est enim 8ξiς τεατlαῳ εξει τα ωνξφωτινα απαα, Lib. 6. Ethicorum, cap. S. at Theologia est virtus directiva actionum spiritualium. Non est intellectus, quia non versatur circa principia natura nota, & sualuce clura. Non est scientia, tum quia non est habitus demonstratipus, tum quia in cognitione non acquiescit, sed eam ad operationem ordinat & dirigit. Non est denique sapientia, quia sapientia est scientia quaedam: est enim iαs & Eποιςιuν: at Theologia, ut dictum est, non est scientia.
S Secunda assertio est haec: Theologia primo modo accepta, hoc est, accepta prohabitu, quo assentimur toti Scripturae propter Dei authoritatem, nihil aliud est, nisi fides dixina. Probatur haec assertio: primo, quia sides est habitus as¬ sentiendi propter Dei aut horitatem, at Theologia primo modo accepta, est. talis habitus: Ergo est fides. Secundo, Theologus qua Theologus non opinatur, quia eius notitia est certa, opinio vero est incertas, non scit proprie, quia scientia est evidens notitia, viatorum autem notitia Theologica non est evidens, sed aenigmatica: Ergo Theologus, qua talis, credit, & per consequens Theologia est fides.
o Tertia assertio: Quamvis fides historica improborum, qua Scripturae assentiuntur, aliquo modo dici possit Theologia, quia videlices est notitia Dei, & rerum dixinarum: sola tamen salvifica fides electorum: qua & assentiuntur sucrae Scripturae, & assentiendo sibi applicant promissiones Euangelicas, Theologiae nomen meretur. Ratio huius assertionis est, quia vera Theologia non est habitus specuslativus, sed practicus, ut postea probabitur: impiorum autem Theologia, inefficax est, & otiosa, non vero actina. Quaeret aliquis: In quo posita sit illa το 8iς, quae est Theologiae finis. Respond. eam esse positam. in gratitudine nostra erga Deum pro singulari illo redemptionis nostrae beneficio, hoc est, in agnitione, praedicatione, & celebeatione clementiae Dei, qui sic dilexit niundum, ut filium suum unigenitum, &c. Item, in celebratione sapientiae, qustitiae, & omnipotentiae divinae. Haec autem nemo praestare potest, nisi in corde suo habeat, illam applicativam persuasionem & fiduciam de remissione peccatorum, de qua supra locuti sumus: unde manifeste patet, veram & salutarem Theologiam tecte dici fidem salpificam.
Io Quarta assertio: Errat Balthasar Meisnerus, qui dicit genus proximum Theologiae esse habitum Gedodoτoν: est enim eius genus remotum solummodo. Probatur haec assertio manifeste: quia, utiam declaratum est, pera Theologia in prima significatione, revera est habitus fidei salvificae: genus autem proximum fidei saluificae est fides divina in oenere, prout complectitur sub se fidem historicam temporariam, miraculosam, & salvificam: genus vero eius remotum est habitus ξεoσdoτ&, hoc est, a Deo infusus, qui sub se continet Fidem Spem, & Charitatem:
On this page