Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 10

An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.
1

ART. X. An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

2

QVi communem sententiam, de infeu, ctione animae a corpore ad peccandum disposito, spernunt & reiiciunt, illi ad quatuor classes seu ordines vocari & reduci possunt. Primo enim, Traduciarm, qui animarum creationem impugnant, frmissime asseverant se ex suae sententiae fundamentis posse reddere longe meliorem & tutiorem rationem traductionis peccati, quam nos, qui animarum creationem defendimus: hanc ceorum asse verationem (Deo adiuvante) falsam esse ostendam, Articulo ultimo huius disputationis.

3

2 Secundo, Pontificii Theologi, qui cum Bellarmino lib. S. de amissione gratiae, cap. IS damnant sententiam Lombardi, Henrici, Gregorii Arimin, & Iohannis Driedo, dicentium concupiscentiam esse adventitiam & positi¬ ram quandam qualitatem animae facultatibus superadditam: illi (inquam) qui hoc dogma reiiciunt, intrepide asserunt se nullo negotio posse reddere rationem, cur in anima infantis a Deo creata, sit concupiscentia seu propensio ad malum. Primo enim dicunt, hominem naturaliter constare ex carme & spiritu, & ideo partim cum bestiis, partim cum Angelis communicare naturam: & quidem ratione carnis & communionis cum bestiis, habere propensionem quandam ad bonum corporale & sensibile, in quod fertur per sensum & appetitum: ratione spiritus & commnnionis cum Angelis: habere propensionem ad bonum spirituale & intelligibilein quod fertur per intellectum & voluntatem. Ex his autem diversis vel contrariis propensionibus, in uno eodemque homine, naturaliter seu per necessariam consecutionem ex principiis essentialibus, existere volunt pugnam quandam inter sensum & rationem, & ex ea pugna ingentem bene agendi difficultatem, dum una propensio alteram impedit.

4

g Dicunt secundo, divinam providentiam, initio creationis, ut remedium adhiberet huic morbo seu languori naturae humanae, qui ex conditione principiorum essentialium oriebatur, addidisse homini donum quoddam insigne, iustitiam videlicet originalem, quam veluti aureo quodam fraeno appetitus sensitivus contineretur, & rationi subiiceretur.

5

A Dicunt tertio, primos parentes, & nos omnes in iis amisisse aureum illud fraenum originalis iustitiae, quo sensus rationi subiiciebaturs & aiunt, ex remotione doni istius supernaturalis, statim in nobis ortam esse pugnam inter partem superiorem & inferio. rem animae, h. e. inter sensum & rationem: remoto enim fraeno (inquiunt) quo continebatur appetitus ex se pronus ad concupisce dum contra ordinem rationis, per necessariam consecutionem in appetitu sensitivo sequitur propensio ad resistendum rectae rationi, & appetendum obiecta sensibus iucunda, quae lege prohibentur. Hi igitur volunt concupiscentiam seu propensionem ad malum in infantibus non contrahi ex coniunctione animae cum corporibus contagiosis, sed partim dimanare ex ipsa animae constitutione essentiali, qua constituitur ex parte sensitiva & parte rationalis partim ex carentia originalis qustitiae, quae partem sensitivam parti intellectidae subiiciebat.

6

P Haec doctrina merito reiicitur a nostris Theologis. Primo, quia est fundamentum absurdiastius. ddematis de concupiscentia in renatis, quod videlicet post baptismum non sit peccatum, secmorbus & languor quidam naturae. Secundo, quia falso asserit rebel¬ lionem appetitus sensitivi contra rationem & eius directionem esse naturalem: nam illi qui hoc asserunt, in Deum contumeliosi sunt, dicentes Deum illum sanctissimum, qui peccatum odit & execratur ipsi naturae humanae in prima creatione indidisse impetum tam rebellem & iniquum, videlicet propensionem ad peccandum, & turpia ac inhonesta obiecta appetendum. Tertio, quia fatente Bellarmino ipso, lib. S. de amissione gratiae) vitiosa illa concupiscentia, non solum est in appetitu sensitivo, qui rationi resistit, sed etiam in voluntate quae prona est ad concupiscendos honores, inanem gloriam, & alias vanitates: quaeram igitur ex Bellarmino, unde sit haec pronitas voluntatis ad obsequendum desiderus camis: Respondet cap. IS. eam prorenire ex remotione dons istius supernaturalis, quo Deus. hominem in prima creatione ornapit, sed haec tesponsio absurda, & ipsius doctrinae contraria est: nam lib. de gratia primi hominis cap. S. dicit, partem superiorem animae esse ex se & sua natura pronam & propensam ad bonum spirituale, & intelligibiles & per comsequens eam naturaliter resistere desideriis camis sublato igitur dono supernaturali, voluntas adhuc remanebit prona ad resistendum desideriis carnis, si modo nullo dono, naturali careat, (quod concedit ipse Bellarmt: ) ideoque nondum satisfactum est meae quaestioni, quam quaero undenam sit quod voluntas iam sit prona ad obsequendum desideriis carnis, & ad appetendum illa obiecta quae sensui iucunda sunt, & rationi displicent, cum prius contrario modo se habuerit, idque naturaliter. Hic haeret Bellarminus, & aeternum haerebit, donec nostram sententiam de concupiscentia in renatis amplexus fuerit.

7

O Bellarminus ad secundam rationem a nobis iam allatam respondens lib. de gratia primi hominis cap. y. Concupiscentia (inquit carmis fuit homini in primo statu naturalis, non quidem ut bonum aliquod nuturae, sed ut defectus & quasi morbus quidam naturae, ex materiae conditione consequens. Quare rectissime dicitur, concupiscentiam non esse ex Deo: odio, non amore dignam, malam, naturaeque contrariam, propter duas causas. Primum quia non. ex intentione authoris naturae, sed praeter eius intentionem, in homine eaxstitist set, si in puris naturalibus homo creatus fuisset. Deinde, quia Deus illam sustulerat, & ex ipsius hominis culpa locum in nobis habet.

8

V Haec doctrina Bellarmini nimis crassa & absurda est. Primo, quia dicit hanc rebellionem camis xontra spiritum ex naturae principiis dimanare, & tamen esse naturae contrariam: quod manifestam contradictio¬ nem implicat: non enim potest fieri ut aliquid ab ipsa natura profsuat, & tamen naturae contrarietur, nisi quis dicere velit, naturam esse sibi contrariam, & inimicam. Secundo, quia dicit hanc rebellionem ab ipsa natura dimanare, & tamen praeter Dei intentionem evenire, si enim ex intentione Dei ipsae rerum naturae existunt, procul dubio rerum pro- prietates, & ea omnia quae a natura rerum necessario dimanant, non praeter, sed secundum Dei intentionem eveniunt, is enim qui intendit naturam, intendit etiam ea quae naturam consequuntur. Tertio, quia quicunque producit naturam, producit ex consequente ea quae natura consequuntur: at Deus. producit naturam hominis, Ergo producit etiam rebellem hunc impetum, qui naturam eius consequitur. hoc autem absurdum: est: quia inde sequitur Deum producere aliquid suae naturae contrarium, natura, enim Dei sicut est ipsa bonitas, ita est ipsa propensio ad bonum, & proinde contrariatur propensioni ad malum. Quarto, quia dicere rebellionem carnis contra spiritum esse a natura, & tamen non esse a Deo, qui fons est & causa naturae, manifestam contradictionem implicat. Quinto, donum illud supernaturale iustitige, ex sententia sollarmini, non sustulit naturalem propensionem appetitus sensitivi ad concupiscendum contra ordinem rationiss sic enim ipsam naturam appetitus sensitivi evertisset: sed tantum eum cohibuit ne actu resisteret rationi, & aliquid appeteret contra rationis directionem: Ergo Adamus in statu integritatis habuit in appetitu suo propensionem ad malum, quamvis nondum expertus esset actus & exercitia istius propensionis, & per consequens originali peccato inquinatus fuit, quid enim aliud est peccatum originale, quam propensio ad malum:

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10