Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 6
An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.Vi putant humanam animam a Deoimmediate non creari, sed ex potentia seminis educi, obiicere solent, nostram sententiam plane tollere peccati originalis propagationem, & nullum modum relinquere quo explicari possit istius peccati derivatio a parentibus ad liberos: ut igitur hoc caxillum ipso facto diluam, partes quasi integrantes istius peccati enumerabo, & quomodo singulae propagentur docebo.
2 Partes. peccati originalis, sunt tres. Primo, participatio peccati primorum parentum: illud enim fuit commune peccatum totius generis humani. Secundo, carentia originalis iustitiae, id est, defectus donorum, tum intellectus, tum voluntatis, quibus Adamus. & Eva ante lapsum ornati sunt. Tertio, propensio vel inclinatio ad malum, non enim solum caremus originali iustitia, quae nos ad bonum propensos faciebat, sed etiam ea sublata successit contraria qualitas legi aduersa, quae nos ad omnem turpitudinem pronos reddit.
g. Prima, pars peccati originalis eodem modo propagatur a parentibus ad liberos, quo propagari solet generis splendor, item us haereditarium: nimirum neque per animam, neque percorpus, sed per naturalem: generationem, sicut enim Carolus. V. g. ideo haeres regni est, quia Regis flius est, & ideo filius Regis, quia a Rege genitus est: sicut etiam Carolus ideo nobilis est, quia nobilium parentum proles est, & ideo proles, quia a nobilibus parentibus per naturalem generationem descendit: ita etiam Adae peccatum ideo est nostrum, quia nos eius filii & haeredes sumus: i,. e. quia per naturalem genera. tionem descendimus ab Adamo. Haec sententia de propagatione primae huius partis peccati originalis, coincidit cum eorum sententia, qui dicunt, animam a Deo creatam, evadere corruptam & ream per hypostaticam suam unionem cum corpore, quia ex illa unione animae & corporis, resultat totus homo, qui est successor Adami, atque adeo reus. inobedientiae Adami.
A Hic tria diligenter notanda sunt. Primo, ea quae iam dicto sunt non intelligenda esse de quolibet successore Adami, sed desuccessore per naturalem generationem genito, i. e. de eo, qui per ordinarium modum: generandi, videlicet per concursum maris. & foeminae, ab Adamo descendits alioquir enim sequetur, Dominum nostrum. Iesum. Christum esse reum peccati Adami: quod absurdum & impium dictu est. Secundo notetur, beatam virginem necessario esse ream peccati Adami: si enim illud ipsum propter quod nos rei sumus peceati Adami, inveniatur in beata Virgine, ipsa non minus est rea, quam nos: at verum est prius, illa enim eodem modo descendit ab Adamo, quo nos: Ergo etiam verum est posterius.
s Tertio notetur, solius primi hominis, non uero posteriorum parentum peccata transire in eorum filios: cuius rei ratio praecipue est haec, primus homo iustitiam accepit non sibi tantum, sed toti etiam eius posteritatis ut si permaneret in iustitia, eam simul cum natura in posteros transmitteret, sin eam peccando desereret, cum eadem natura peccatum quoque in omnem posteritatem transfunderet. Cum igitur nemo posteriorum parentum simili lege sit institutus, patet istorum peceata, non magis quam iustitiam propagari in posteros, sed singularia, & (ut loquuntur) personalia tantum esse.
& Secundam partem peceati originalis, vid. carentiam originalis iustitiae, parentes inposteros transmittunt eo modo quo parentes egeni, inglorii, & ignobiles suam egestatem & generis obscuritatem in liberos transfundunt, vide modo aliquo negativo, non positivo: sicut enim ignobilium & pauperum filij, ideo ignobiles sunt & pauperes, quia eorum parentes istis bonis carent, & proinde ea liberis suis conferre nequeunt: ita etiam infans recens natus originali iustitia caret, quia parentes ipsius iustitia destituti sunt,. & proinde eam proli suae communicare nequeunt. Dicet aliquis, parentes fideles, per gratiam regenerationis, habent dona iustitiae & sanctitatis aliquatenus sibi restituta, cur non ergo ea dona in posteros transfundunt: Resp. quia nulli proximorum parentum, imo ne ipsi Adae, postquam semel pecca vit, concessum est, ut donum aliquod inposteros transmittat, hoc enim concessum est solis primis parentibus ante eorum lapsum:
ῳ Quod ad tertiam partem peceati originalis attinet, communis sententia est, eam: eodem modo propagari & transmitti. in liberos, quo lepra transinittitur a parentibus seprosis in eorum liberos, nimirum per semen a parentibus emissum: hoc autem sic declaratur: infectio, quae est in semine leprosi, non est sepra vel morbus formaliter & actu, sed solum virtualiter, nam est occulta quae¬¬ dam dispositio ad lepram: ita etiam infectiospiritualis, quae est in semine, non est peccatum formaliter & actir, sed est occulta quaedam dispositio ad peccatum, ex quo fit ut anima in corpore a Deo. creata,, veluti Hos in¬ loco faetido, a prima sua origine ex corpore vitium contrahat habituale, atque culpabilehuius sententiae fundamentum est, mutua eaque naturalis sympathia, i. e. passionum & affectionum communicatio, inter corpus & animam, tanquam inter duas partes sub. stantiales idem compositum naturale constituentes. Vnde fieri videmus, ut corpore male affecto anima doleat, & vicissim ex animae hilaritate corpus recreetur, quare sicut anima, si infunderetur corpori vulnerato, vel posito in igne, mox in eo corpore doleret, ita dum infunditur corpori ad peccandum disposito, habitualiter in eo quodammodo peccat.
On this page