Articulus 14
Articulus 14
Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
SXtremam manum huic disputationi Lςadmovebam, cum acutissimas & politissimas animad versiones Timothei Brighis Cantabrigiensis in scribonii Physicam evolvens, incidi in locum eum, quo asserit animam patris procreare animam filii ex semine quodam spirituali, & incorporeo. Verba equs haec sunt: Quibus respondemus, nec totum, nec partem animi parentum, traduci, neque accidens aliquad animi rudimentum esse. Quid ergo: Sane subistantiam quandam ab anima natam, nec totam ipsam nec partem, tanquam atumae immortale semen, prolis animae futurae principium: & ut semen corporeum de parentum corporibus decisum, nec corpus ipsum, nec corporis aliquod membrum existit, ita anima, per semen animae saecundum, non per animam, aut animae partem aliquam, traducitur in prolem : & paulo post, Ergo tenemus, animam non integram & absolutam, parentibus referendam acceptam, sed seminale quid, ab anima, aeque atque a corpore exclusum, & tandem verbi illius virtute (se. faecunditatis benedictione) in animam rationalem, & immortalem, proditurum. 2 Hanc sententiam clarissimi & doctissimi sam othoi probare non potui, quia semen illud animae vel est quidcorporeum, vel est spiritualis substantia: si est quid corporeum, ex eo spiritualis substantia fieri non potest, vt ipse Prigbtus fateri videtur, cum opponit semen animae corporeo semini: si est spiritualis substantia, vel est anima partialis, & incompleta: vel est substantia quaedam specie & essentialiter distincta ab anima: non est anima imperfecta, ut ipse Priglitus fatetur, cum dicit animam traduci a parente in prolem, neque per animam, neque per partem animae, sed per semen quoddam ab anima exclusum: at neque est substantia spiritualis specie & essentialiter distincta ab anima: ut patebit ex sequentibus rationibus.
S Primo, si datur talis spiritualis substantia ab anima distincta, dabitur aliquis spiritus creatus, qui neque est Angelus, neque anima humana: at posterius repugnat doctrinae omnium Philosophorum: Ergo & prius. Secundo, si illud semen spirituale vere ac realiter ab anima excluditur & emittitur, vere & realiter praeexistebat in anima: realis enim emissio praesupponit reale inesse: at spiritus ille non potest realiter inesse animae patris: Ergo neque realiter excludi, & emitti ab ea. Probatur assumptio: spiritus ille non potest inesse animae patris ut pars in toto, fa¬ tente ipso Timotheo, neque ut accidens in subiecto, idque quia est substantia, substantiae autem repugnat inesse subiecto, neque ut res in loco ambiente, aut in vase continente: talis enim modus continentiae & circumscriptionis naturae spirituali animae repugnat.
A Tertio, semen illud spirituale vel fit ex tota anima patris, vel ex parte animae patris, vel ex nihilo: non enim potest fieri ex materia corporea, tum quia est spiritualis substantia, tum quia ipse Brigbtus testatur illud non ex corpore, sed ex anima natum esse: non fit ex tota anima patris, quia sic tota anima patris exanesceret, & in spirituale illud semen converteretur: neque ex parte animae paternae, quia sic anima patris esset divisibilis in partes, & pars eius posset amitti & in aliam substantiam transinutari: haec autem repugnant naturae spiritualis substantiae: denique anima patris non producit illud semen ex nihilo, quia sic diceretur cieare illud semen. quod est absurdum:
s Quarto, semen illud animae vel est incorruptibile, & manet post generationem hominis, vel est corruptibile, & perit eo instanti quo anima producitur. Si posterius dixeris, sequetur, semen illud non esse spiritualem substantiam, quia spiritualis substantia incorruptibilis est, & nulla virtute creata aboleri potest. Si prius admiseris, sequetur, in homine genito duos esse spititus seu spirituales substantias, videlicet animam filii, & semen ex quo illa anima orta est: accedit, quod naturae seminis repugnet post rei generationem manere, debet enim substantiali mutatione transinutari in rem ex semine ortam, ad talem autem transmutationem requiritur, ut res genita & corrupta in materia con veniant, quod de semine & anima dici nequit.
o Quinto, conversio illa seminis spiritualis in amimam, vel est conversio accidentalis, qualis est conversio seu mutatio qua homo malus convertitur & mutatur in bonum, & lapis albus in lapidem nigrum: vel est conVersio substantialis, qualis fuit conversio uxoris Loib in statuam salis, aut conversio ligni in substantiam illius ignis cui approximatur: non est conversio accidentalis, quia inde sequetur, semen illud spirituale non differre specie & essentialiter, sed gradu perfectionis accidentalis, ab anima, hoc est, esse animam rationalem accidentali aliqua ratione incompletam & imperfectam : hoc autem contradicit verbis ipsiur Timoibei, dicentis, semen illud non esse actu animam, sed animae futurae principium, & aliquando in animam. proditurum. Idem etiam confutatur omnibus us rationibus, quibus probavimus contra. eisnerum animam patris per se & immediate non producere animam filijs item semen eum emittitur non est actu animatum anima rationali¬
V Si est conversio substantialis, vel fit per totalem annihilationem rei conversae, quomodo converti volunt Pontificii panem Eucharisticum in corpus & sanguinem Christi, ut docet Conc. Tiident, sessione I2. cap. S. can. 2. Vel fit per abolitionem unius partis essentialis illam rem constituentis, quomodo lignum igni approximatum in ignem convertitur, nam non totaliter aboletur, sed tantum eius forma destruitur, remanente materia sub forma ignis. Sed neutrum dici potest: nam primo conversio seminis in animam. non est totalis annihilatio seminis, quia annihilatio substantiae, praesertim spiritualis, a solo Deo fieri potest, ut docet D. Thomas, parte I. quaest. IO4. art. 4. quia item annihilato semine oportet animam ex nihilo produci, Quare cum non pater, sed Deus valeat semen illud annihilare, & eo annihilato animam codem instanti ex nihilo producere, non patri sed Deo soli productio animae ascribenda est, quod ingens absurdum est, si vera sit ipsorum doctrina.
S Secundo, conversio seminis in animam non potest fieri per abolitionem unius partis essentiae, altera remanente. Primo, quia inde sequetur spiritualem substantiam seminis illius esse corruptibilem, & capaeem transinutationis substantialis, non minus quam corpora Physica: illa enim aboleri & destrui possunt naturaliter, quoad unam solam essentiae partem, formam videlicet. Secundo, sequetur substantiam illam spiritualem esse revera divisibilem in materiam & formam. Physicam, aut in partes integrantes: nam de his solis partibus verum est, quod earum una destructa altera remanere possit superstes, quoad actualem existentiam: siquidem partium Metaphysicarum, h. e. generis & differentiae alia ratio est, nam nemo dixerit destructa animalitate socratis posse remanere eius humanitatem quoad actualem existentiam, aut contra destructa eius humanitate remanere eius animalitatem. Tertio, ubi datur transmutatio a contrario ad contrarium, ibi necesse est dari unam communem materiam quae sit subiectum. transmutationis: at hic datur transmutatio a non anima ad animam, eaque substantialis: Ergo datur hic materia constitutiva & seminis & animae: & confirmatur, quia illa pars superstes, ingrediens constitutionem animae, necessario est materia, non enim potest habere rationem formae Physicae, neque generis aut differentiae, ut cuivis manifestum est.
On this page