Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 13

Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
1

ART. XIII Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri.

2

QVarta sententia, quam amplectitur Baltsi Meisuerus, in hoc convenit cum praecedente, quod statuat, anima non e potentia seminis educi, sed a parente in prolem traduci, & una cum semine in matricem infundi, ac proinde semen, quamprimum emittitur, esse actu animatum: differt tamen ab ea, quatenus asserit, animam illam in semine existentem no fieri ex anima patris per decisione & partitionem animae paternae, sed ab ea generari & produci de novo. Hanc sententiam explicans Meiss. P. O34. sic ait, quamprimum pareus semen trausfundit in uterum genitricis, tunc una cunt semine transmittit animam, non quidem suam aut sus partem, sed suae similem. & p. sequente: Sicur lumen se multiplicat, h. e. aliud Iumen immediate producit in materia idonea, idque (ut supra monuit) non per sui partitionem, nec per Iocalem sui in alteram facem transmissionem, sed per novi luminis accensionem, ita etiam animae nostrae in semine ad generationem hominis disposito sese multiplicant, hoc est, aliam sibi in specie similem animam immediate, non interpeniente aliquo instrumento corporeo, producunt.

3

2 Haec sententia facillime confutatur. nam ex ea manifeste sequitur animam filii creari ab anima patris: quod ingens absurdum & incommodum est: ut autem illud evidenter demonstretur, fundamenti loco tenendum est primo, creationem esse productionem ex nullo subiecto praeexistente. Secundo tenendum est, quatuor modis aliquid dici fieri ex aliquo. I. Terminative, quomodo dicimus hominem fieri ex non homine, album ex non albo. 2. Fit aliquid ex aliquo decisixe, seu per decisionem & detractionem, quomodo dicimus exiguum elavum fieri ex ingenti massa ferri, & exiguum annulum ex ingenti massa auri. S. Fit aliquid ex aliquo subiectixe, illud videlicet quod ex alicuius subiecti potentia educitur, quomodo dicimus omnes formas materiales fieri & educi ex potentia materiae. 4. Fit aliquid ex aliquo constitutixe, quomodo dicimus omnia cor¬ pora naturalia fieri ex materia & forma.

4

S His positis, sic probatur animam patris creare animam filii, ex Meisneri sententia: Quod producit aliquid ex nihilo, illud creat: at anima patris producit animam filii ex nihilo, ex Meisuers sententia: Ergo creat, & proinde infinitam virtutem habet, nam producere ex nihilo seu creare, infinitam virtutem atguit. Propositio maior est perspicua, nam nititur definitione creationis: minor sic, probatur, Si anima patris producit animam filij ex aliqua re praeexistente, vel producit eam ex sua substantia, vel ex materia seminis: at nullo modo eam producit ex materia seminis, ut fatetur ipse Meisuerus: quod etiam, probatur hac ratione, anima non fit ex materia, seminis terminative, h. e. materia seminis non est terminus a quo illius mutationis quam anima producitur: nam terminus a quo alicujus mutationis, ad veniente termino ad quem, perit, sed materia seminis, adveniente anima, non perit, sed animam in se recipit. Secundo, anima non fit ex materia seminis decisixe, quia sic esset pars materiae, quod nimis absurdum est. Tertio, non fit ex materia seminis, subfectiue seu eductive, sic enim esset forma materialis, ut ipse Meisnerus fatetur. Denique non fit ex ea constitutipe, sic enim esset sub. stantia corporea.

5

A Nullo etiam modo producitur anima filii ex anima patris. Nam primo non producitur ex anima patris terminative, quia terminus a quo perit producto termino ad quem anima autem patris non perit producta anima filiij. Secundo, non fit ex eam decisive seu per divisionem & partitionem, ut ipse Meisnerus fatetur. Tertio, non fit ex ea subiectixe, h. e non educitur ex eius potentia, quia quod educitur ex alicuius subiecti potentia, illud in eo subiecto recipitur, & in eo existit: sed nemo dixerit animam filii existere in anima patris, tanquam in subiecto. Quarto, anima patris non est pars constitutiva animae filii: ergo anima filii non fit ex ea constitutixe.

6

s Quod, autem, ad illam similitudinem a lumine petitam attinet: tenendum est, eam ineptam esse, & nullo modo pro eius sententia facere, nam lumen educitur de potentia materiae, ut omnes fatentur: unde Fonseca, 2.s. Metaph. cap. 2. quaest. 4. sect. I. Nemo (inquit) dubitat lumen educi de potentia aeris. & certe cum faci lucenti admovetur fax alia, manifestum est, ex potentia materiae istius facis admotae, educi fammam & ipsius lucem. Quare secundum argumentum contra Meisnerum sit hoc: Si anima filii eo modo producitur ab anima patris, quo lumen a lumine: anima patris educit animam filii ex materiae potentia: at posterius est absurdum, fatente Meisnero: Ergo prius. Probatur autem lumen educi ex potentia materiae, quia illae formae educuntur ex potentia materiae, quae a materia pendent quoad esse & fieri, ut patet ex articuloI. huius disputationis: at lumen est tale, quia neque potest fieri, neque esse, sine concursu passivo materiae lumen recipientis. Valeat igitur illa formarum multiplicatio, ab eductione earundem desumpta,: nam est figmentum crassi alicuius cerebri, & nulla ratione nititur.

7

o Tertio, si spiritualis substantia animae qua talis est, h. e. qua spiritualis & rationalis est, habeat virtutem procreati vam similium, sequetur facultatem procreatricem, non esse propriam facultatem animae vegetativae, quod est contra omnium Philosophorum doctrinam: ratio est, quia facultates animae vegetativae non conveniunt animae rationali, qua talis est, sed quatenus est vegetativa: sed haec facultas procreativa similium animarum absque eductione ex potentia materiae, competit animae rationali per se, & non quatenus est vegetativa.

8

ῳ Quarto, in generatione uterque parens emittit semen, ut docent non solum Scholastici Theologi complures, lib. 2. δent. Dist. 4. ut Scotus, Bona ventura, Maiur, Ochamus, Lichetus, Cabriel, sed etiam Medici multis manifestis indiciis ab Anatomica experientia ductis convincunt, quae hoc loco in medium afferre non possum: ea tamen scriptis mandarunt Galenus lib. 2. de semine, cap. 4. Fernelius lib. 4. Physiol. cap. 6. Lexin. Lemn. lib. I. cap. 6. de occultis naturae miraculis. Vesalius lib. 9. de fabrica corporis, cap. IS. Laurentius Anat. lib. S. quaest. 8. & multi alij, Hoc igitur posito, sic argumentor: Semen utriusque parentis vel est animatum, vel alterum, videlicet semen matris, est inanimatum: si utrumque est animatum, vel dicendum erit filium duas animas rationales habere, vel particulam animae a patre & particulam animae a matre conferri: prius est absurdum, quia tollit unitatem hominis, ipso Meisnero fatente: posterius etiam est absurdum, quia eo posito concidit animae indi visibilitas, adeoque immaterialitas. Si semen matris sit inanimatum, h. e. si mater non conferat animam filio, tum per consequentiam ipsius Meisneri, p. 9o8. mater non est mater totius filij, sed tantum corporis: item non gignit hominem, sed partem hominis. Hoc argumentum revera & in se non est validum, ut patet ex supra dictis, est tamen ad hominem, ut loquuntur, quia nititur ipsius Meisueri consequentia.

9

S Quinto, si quis a Meisuero exiquirat quid fiat cum isto semine quod in uterum transinittitur, ex quo tamen homo non generatur, an & illud animatum sit. Negative respondet. Causam si quaeras: dicit id fieri, vel quia semen non erat per omnia apte disposi¬ tum ad generationem, vel quia singularis est poena a Deo, naturae cursum miraculose inhibente, infficta: dico miraculose, quia sicut miraculum esset, si faci lucenti fax alia, materiam idoneam & bene dispositam habens, admoveretur, & fammam non conciperet, sic etiam miraculum est, si vera sit Meisneri sententia, cum a parente semen sufficienter dispositum emittitur sine animas idque quia anima per naturam, sui est multilicativa in materia sufficienter disposita. Haec responsio illius sententiae, quam defendit Meisnerus, infirmitatem arguit: absonum enim & absurdum est, dicere toties verum & proprie dictum miraculum fieri, quoties pater semen sufficienter dispositum emittit, & illam emissionem animatio, & proinde generatio non consequitur.

10

9 Sexto, omne rationale est homo: at semen, si actu est animatum anima rationali, actu est rationale: Ergo actu est homo, nam actu habet formam hominis. Hinc autem varia sequuntur absurda. I. Patrem in uterum genitricis non tantum semen, sed hominem transfundere. 2. Hominem & semen hominis specie non differre. 2. Veras esse has propositiones, aliquod semen est homo, & per conversionem, aliquis homo est semen. 4. Generationem hominis fieri sine interitu seminis: forma enim seminis, i. e. anima, manet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13