Text List

Articulus 12

Articulus 12

ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

ART. XII ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: & confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Tatueram apud me, in hac ExercitatioS Qne contra eos solummodo disputare, qui putant animas humanas ex materiae potentia educi. Verum quia videbam, multos, eosque doctissimos viros, animarum traductionem tueri, & nihilominus serio damnare & relicere dogma illud de eductione animae rationalis ex potentia materiae, ideo operae pretium me facturum sentiebam, si proponeiem, & sigillatim confutarem. omnes senten¬ tias, quas memini me legisse aut audivisse de traductione animarum:

ae Prima sententia est Iacobi Martini, qui in lib. 2. Miscellanearum quaestionum, disput. Idicit animam filii esse ab anima patris per traducem, modo tamen imperserutabili & nobis incognito. Hic modus recedendi a communi sententia facilis est, sed inhonestus, & si quid iudico, tanti viri acumine indignus: verum ne illi, qui his latebris se occultant, securem delitescant, contra eos utar unico arguimento, sed nisi me animus fallit, valido & perspicuo: illud autem sic proponi potest, Pater neque producit animam filit ex aliqua re praeexistente, neque producit eam ex nullam re praeexistente: hoc enim est creare: Ergo nullo modo eam producit. Consequentia huius argumenti a nullo negari potest, quia nititur communi illo principio, De qualibet re verum est affirmare vel negare. Antecedens probatur hac ratione. Pater neque producit animam filii ex materia corporea seminis, neque ex spirituali substantia animae suae, ut mox probabitur: Ergo non producit eam ex aliqua re praeexistente: item non creat eam, quia creare est solius Dei proprium, & proinde non producit eam ex nulla re praeexistente.

S Secunda sententia est eorum qui dicunt animam educi ex potentia seminis, id est, volunt, animam primo, cum semen emit¬ titur, non actu esse in semine, sed potentia duntaxat, quando vero semen nonnihil elaboratum est, & membra corporis quodam modo sunt delineata, tum deum per δυναμιν τλα ςι¬ ul in semine haerentem, animam e potentia seminis educiae excitari, & accendi, ita ut actu nunc vivere & corpus suum informare incipiat.

A Haec sententia a me supra confutata est, & a Balthasare Meisnero, qui traductionem animarum acerrime propugnat, non immerito relicitur, sect. 2. Philosophiae suae, c. 6 quaest. I. Argumenta eius haec sunt. I. Accidens, videlicet potentia τλασικῳ, non potest producere tam nobilem & excellentem substantiam. 2. Aμνακις ωλασιαῳ est animae facultas: Ergo non est in semine ante adventum animae. 2. Formarum materialium proprium est educi e potentia materiae, anima autem est forma spiritualis. Vide caetera apud ipsu Meisnerum, loco citato.

s Tertia sententia est eorum, qui asserunt parentem simul cum semine emittere suae animae particulam, & proinde semen primo cum emittitur esse actu animatum. hi igitur volunt anima filii esse ab anima patris, pereius divisionem & quasi imminutionem. Hunc modum tuendi animarum traducem, non satis tutum iudicatMeisnerus, & merito, quia ex eo sequitur animam divisibilem, & proinde materialem & corruptibilem esse, quia item inde sequitur, formam posse migrare de una mate¬ ria in aliam, imo de uno supposito in aliudnam, secundum hanc sententiam, verum est, dicere, totam animam filii fuisse quondam in corpore patris, & corpus eius informasse.

o Vnde Serenissimus noster Princeps sacobus Britanniae Rex, docte admodum & acutem colligebat. dum hic Andreapoli esset, animam filii esse ream omnium peccatorum quae a patre commissa sunt ante eius emiisionem& transfusionem: nam anima filiij ante transfusionem fuit in patre, & in eo peccavit, anima aute quae peccapit, ipsa morietur. EX. I8. 4. & ler. 32. So¬

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12