Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

ART. II Quomodo inter se differant, scire, credere & opinari.

OMnis assensus mentis vel est actus, sciendi, Vel actus credendi, vel actus opinande: quandocunque enim iudicamus aliquid esse verum, vel certo scimus illud esse verums vel credimus illud esse verum ropter alterius testimoniums vel propter lerem, & inefficacem rationem opinamur illud esse verum.

2 Actus sciendi, cum opponitur actibus credendi & opinandi, late accipitur, pro quavis notitia actuali certa & evidente: quomodo accepta scientia non solum cernitur in disciplinis speculativis, sed etiam in practicis: nam in Philosophia morali, quae est disciplina practica, non opinamur, aut eredimus, sed evidenter scimus actiones liberalitatis esse honestas, actiones vero vitiorum ei oppositorum esse inhonestas: in aedificatoria arte non opinantur aut credunt, sed : videnter sciunt periti Architecti bases in aedificiis esse ad libellam collocandas, columnas esse ad perpendiculum erigendas, aliaque similia. Nec solum circa universalia, sed etiam singularia versatur haec notitia. Nam cum video Petrum stantem, aut audio Petrum loquentem, non opinor, aut credo, sed scio Petrum loqui & stare.

a Huius divisionis sufficientia sic demonstratur: omnis assensus mentis vel nititur testimonio, vel ratione: si nititur testimonio, est fides actualis, seu actus credendi: si vero nititur ratione, vel nititur ratione certa & solidam, estque scientia: vel nititur ratione tantum probabili, estque opinio.

A Assensus nitens alterius testimonio, Vel nititur testimonio dixino, & a Scholasticis appellatur sides dixina Vel nititur testimonio humano, & appellatur sides humana.

s Hic obiter notare possumus Pontificiorum &8λevsων, qui nobiscum fatentur, eam fidem non divinam sed humanam esse, quae praecipue testimonio hominum nititur: & nihilominus audacissime asseverant, assensum, quem praebemus articulis fidei & ipsi sacrae Scripturae, unde illi articuli colliguntur, niti testimonio Ecclesiae (ut vocant) repraesentativae, h. e. Episcoporum & pastorum in generali concilio congregatorum, item Ecclesiaesut ipsi loquuntur) virtualis, h. e: ipsius Pontificis Romani: atque ita aut fateri cogentur, omnem fidem viatorum humanam esse, penitus videlicet sublata fide divina, aut corum Episcopos non homines sed Deos indigitandos esse.

o Pulchra institui potest comparatio inter scientiam, opinionem, & fidem divinam: scientia enim est assensus firmus, certus, & exidens, fides divina est assensus firmus & certus, sed non exidens, opinio denique etsi aliquando sit assensus firmus, h.e. sine haesitatione, aut dubitatione, saepe tamen neque est firmus, neque certus, neque evidens.

V δcientia est assensus firmus, quia is qui scit propositionem aliquam esse veram non dubitanter aut haesitanter assentitur, sed frmiter: est assensus certus, quia is qui scit, nititur solido aliquo fundamento: ahioquinnon sciret, sed opinaretur: denique est evidens, quia sciens non ideo assentitur. quod alius tostetur eam propositionem esse veram, sed quod ipse, vi alicuius evidentis argumenti, percipiat rem ita se habere. & nu IS Fides diina est assensus firmus, quia illi qui in Deum credunt, non haesitant, aut. dubitant de veritate historiae facrae, & promissionum divinarum: est assensus certus, quia nititur certissimo fundamento, videlicec Dei testimonio, qui est ipsa veritas: non tamen est exidens: is enim qui credit, non ideo assentitur, quod sensu aut ratione percipiatrem ita so habere, sed quod Deus hoc testetur & asserat. Iooo: ιυιο τονῶνἰ

9 Hinc patet, quam egregie Apostolus, undecimo ad Hebraeos, verse primo, natutam fidei divinae expresserit, cum enim di- cit eam esse καῶςῶας indieat, eius sirmitatem & certitudinem: cum vero dicit eam esse ταiφ Gλεoμμων, eius ine videntiam & obscu¬¬ ritatem aenigmaticam declarat.

Io Opinio aliquando potest esse assensus sirmus, (nonnunquam enim homines ita mo ventur levibus rationibus, ut eas pro validissimis argumentis habeant, ideoque absque ulla haesitatione aut formidine partis opposi tae assentiuntur: ) nunquam vero ess certus aut exidens: is enim qui opinatur, vel nititur lexibus rationibus, veluhoniinum testimoniis, quae nunquam pariunt nobis aut certitudinem aut evidentiam iudicandi.

II Dicet aliquis, hanc comparationem fidei, scientiae, & opinionis, quam iam attulimus, derogare de dignitate fideis ex ea enim sequitur, quamlibet scientiam esse perfectiorem assensum fide, quia videlicet deest fidei evidentia, quae tamen xompetit scientiae. Respond, scientiam esse perfectiorem fide secundum quid, quia videlicet est assensus evidens, fidem vero esse perfectiorem qualibet seientia simpliciter, & absolute, idque propter duas rationes: I. Enim. fides versatur circa nobilissimum obiectum a P. e. circa magnum illud, mysterium pietaais, Deum in carne rexelatum, iustificatum in spiritu, conspectum ab Angelis, & praedicatum Gentibus. 2. Fides nititur certissimo fundamento, h.e. Dei ipsius testimonio, qui ipsa veritas est, quique nec fallere nec falli potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2