Articulus 26
Articulus 26
Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.
ART. XXVI Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, & Philosophicis disciplinis.
AX iis quae dicta sunt in duobus praeceLdentibus Articulis, manifeste sequitur Theologiam esse habitum a Deo infusum, & non a nobis ipsis acquisitum: hoc autem videtur esse falsum, & quotidianae experientiae contrarium: videmus enim Theologiae habitum in adolescentibus non produci immediate a Deo, sed potius per ipsorum diligentiam & indefessum laborem acquiri. Vt haec difficultas tollatur, tenendum est, in Theologia, primo & secundo modo accepta, duo esse consideranda. Prius est, informatio seu instructio mentis de credibilibus, ut loquuntur Scholastici: hoc est, notitia quam novimus quaenam dogmata in Scriptura credenda proponantur, & quaenam dogmata ex Scripturam per necessariam consequentiam colligantur. Posterius est, inclinatio mentis ad assentiendum illis credibilibus, h. e. frma persuasio de veritate istorum dogmatum. Prior illa notitia non est infusa, sed acquisita nostro labore & diligentia, videlicet legendo, & relegendo Libros Propheticos & Apostolicos: at posterior illa notitia seu persuasio, non est a nobis ipsis, sed a Deo, qui mentes nostras efficaciter moret, & inclinat ad assentiendum illis articulis.
2 At alia est ratio Theologiae tertio modo acceptae, vid. pro habitu defensivo, & eaxeplicatipo articulorum Fidet. Nam in ea sic accempta tria sunt considet anda. Primo, snforunatio mentis de credibilibus: Secundo, AEssensus quem praebemus illis credibilibus, seu articulis fidei: Tertio, Facilitas seu promptitudo explicandi, defendendi, & confirmandi illos, articulos, contra Haereticos &. alios Ecclesiae hostes. Primus actus a nostro labore & industria dependet. secundus est a Deo solo, ut iam dictum est: at tertia illa, eius pars, nostro etiam labore & diligentia, comparaturis nam: diligenter legendo & considerando contioversias Theologicas, acquirimus illam promtitudinem explicandi, :& confirmandi nostram sententiam, & confutandi adgersariorum doctrinam. xvminiTi S Hine. patet,: Theologiam tertio modo acoeptam, non esse unum simplicem habitum: sed aggregatum ex habitu fidei, seu Theologiae, & Philosophicis disciplinis: illa enim facilitas explicandi articulos fidei, & de illis disputandi, quam Theologia Scholastica supperaddit habitui fidei: di vinaea, nihil aliud estiquam Dhilosopbia Theologiae applicata,
A Vt autem hoc manifestum fiat, tenendum est, omnes fere Dhilosophiae partes suum usum habere: in explicatione, & defensione articulorum fidei: primo enim, beneficio Logicae Doctores explicant articulos fidei distincte & methodice, debito: ordine proponentes terum. Theologicarum causas, effecta subiecta, adiuncta: item, solventes adversariorum sophisinata, & solidis rationibus confirmantes veram doctrinam: S Beneficio Metaphysicae explicant multa Dei attributa, ut immensitatem, immutabilitatem, simplicitatem, aeternitatem, &c. eiusdem etiam beneficio probant haec artributa Deo vere vttribuis & si quae argumenta in contrarium afferantur, ea dissolvunt.
On this page