Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 8

In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?
1

ART. VIII In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, & acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

2

Ona, entura, egregius interpres Magilstri Sententiarum, in lib. 2. Dist. 2S AEνt. 2. quaest. 2. asserit duo requisita esse ad habitum fidei: primo, ut intellectus instruatur de credibilibus, secundo, ut inclinetur & inffectatur ad assentiendum illis articulis, qui credendi sunt: aliud enim est, seire quid dicatur in aliquo Scripturae textu, aliud est, seire verum esse id quod ibi dicitur.. Ethnicus enim, aut infidelis scite, potest quid dicatur in historia Mosaica aut Euangelicas at non potest scite verum esse illud quod ibi dicitur, nisi intellectus eius a Deo mo veatur, ad assentiendum. Quamvis igitur fides sit quid acquisitum quoad illam insormationem mentis de credibilibus, (est onim ex auditu. som. Io) est tamen quid mere supernaturale, & infusum, si consideretur secundum illud quod in ea est praecipuum, h, g. inclinationem mentis ad assentiendum.

3

a2 Cum fides proprie dicta sit Dei donum, & non quid a nobis ipsis acquisitum, vix satis commoda videtur illa fidei distinctio in infusam & acquisitam: nisi vel dicamus, illam non esse divisionem fidei in duas di versas species, sed potius esse distinctionem unius & eiusdem fidei in duas eius considerationes: nam pro di versa consideratione, fides est & quid acquisitum, & quid infusum, ut iam dictum est: vel dicamus fidem late accipi pro quouis assensu, quo assentimur. S. Scripturae: talis enim assensus est duplex: quia quidam ei assentiuntur, moti humana persuasione, h. e. propter amorem & reverentiam quo prosequuntur dicentem, vel propter rationes & argumenta: & horum assensus a Bondventura dicitur fides, acquisita, late videlicet accepto nomine fidei: alii, vero assentiuntur, quia primae veritati tanquam certissimo fundamento innituntur, & horum, assensus est fides infusa, proprieque appellatur fides.

4

S Bona ventura comparans fidem & scientias Philosophicas quoad certitudinem, di¬¬ stinguit certitudinem in certitudinem cognitionis seu speculationis, & certitudinem ad haesionis: dicitque fidem esse certiorem, scientiis. certitudine adhaessonis, quae praecipue respicit voluntatem: non vero certitudine speculationis, quae ad intellectum pertinet: dicit eam esse certiorem certitudine adhaesionis, quia fideles Christiani nec argumentis, nec tormentis, neque blandimentis, adduci possunt & inclinari (verba ipsius sunt) ut veritatem quam credunt, vel ore tenus negent: quod nemo peritus alicuius scientiae faceret, si acerrimis tormentis cogeretur sententiam suam de conclusione aliqua Geometrica aut Arithmelica retractare: stultus enim & ridiculus esset Geometra, qui pro sua sententia in contro versus Geometricis mortem auderet subire, nisi in quantum fides dictat non esse mentiendum. A Verum quicquid dicat Bona ventura, fides est certior scientiis, tum certitudine cognitionis, tum certitudine adhaesionis: idque quia certitudo cognitionis oritur ex certitudine fundamenti, quo nititur intellectus noster cum assentitur alicui propositioni: fundamentum autem quo nitur assensus fidei est Dei veritas & authoritas, quae est longe certius fundamentum quam humana aliqua ratio. Interim si improprie accipiatur, certitudo cognitionis, pro firmitate assentiendi quae opponitur haesitationi & dubitationi, non negandum est scientias esse fide certiores: scientia enim saepe tam firma est, ut excludat omnem dubitationem: quod non semper verum est de fide: quamvis enim non deficiat fons ille aquae salientis in vitam aeternam, non tamen putandum est virtutem hanc semper inoffenso tenorelextra omnem formidinis aleam stadium suum decurreres sed potius perpetuam ei luctam cum diffidentia esse, ingenue confitendum est.

5

S Clarissimus Tilenus, δntag. part. 2. Disp. 42. Theses. distinguit certitudinem in exvidentem, & non exidentem: illam dicit esse eorum quae vel rationis vel sensus lumine videntur: cuiusmodi sunt prima principia, & conclusiones evidenter ex illis deductae, acdeinde ea quae experientia magistra didicimus: istam vult esse corum, quae testis veracis affrmatione nituntur: unde fit ut quo maior est aut horitas testis, eo certior ac firmior sit assensus credentis: hinc colligit, ea quae divino testimonio, cuius summa est aut horitas, nituntur, summam quoque gignere certitudinem, ac respectu huius causae quae nec fallere nec falli potest, longe certiora esse ea quae credimus, quam quae rationis humanae ductu, aut lumine scimus.

6

& Tertia quaestio in titulo proposita, est, quid sit credere in Deum, & quo modo differat ab eo quod est credere Deum, & credere Deo. P. Lombardus, Lib. S. Sent. Dist. 22. haec explicans, sic ait: Credere Deo, est credere vera esse quae loquitur: credere Deum, est credere quod ipse sit Deus: & credere in Deum, est tredendo amare, credendo in eum ire, credendo ei ad haerere & membris eius incorporati: Hanc distinctionem Magistri probare non possum, quia ex ea, sequitur, credere in Deum esse actum & charitatis & fidei, quod est absurdum, cum diversorum habituum diversi sint actus.

7

y Quare dicendum videtur., credere in Deum, in hoc differre ab eo quod est credere Deo, quod credere Deo sit fidem et adhibere, quatenus simpliciter aliquid narrat: etedere vero in Deum, sit fidem ei adhibere quatenus aliquid promittit, seu assentiri equs promissionibus, idque cum triplici hac persuasione. Primo, quod non simulet, aut hypocritice agat, ut solent homines, sed quod revera velit beneficium illud in te conferre. Secundo, quod etiam possit praestare id quod pollicitus est imo quod ita possit ut a nulla validiori potentia impediri queat. Tertio, quod consilium mutare nesciat, adeoque quod revera daturus sit id quod pollicitus est. Vnde patet, quam vis fidem adhibeamus homini aliquid promittenti, nos non posse dici credere in hominem. nullam enim ex his tribus persuasionibus de homine habere possumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8