Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 6
. Et an idem Pater. Fecerunt verba Augustini, quae & lib. I8. de Trinitate. cap. 2o & in libro &. Quaestion. 9. extant, habentque diserte (Vtrum Deus Pater volens, aut nolens sit Deus) vt dilucidioris orationis gratia hic adderem haec verba, Idem Pater. Id quod etiam ex fine cap. I. & cap. s. Inscriptione, vbi haec eadem repetuntur, satis intelligi potest, addenda fuisse. Alias enim & obscurus est sensus, & indefinita propositio. Nam ad Filium quoque referri poterat, Vtrum volens an nolens sit Deus, quod tamen de Patre solo quaerit, proponitque ex August. Lombardus. Ergo pertinet haec quaestio ad generationis (quae in solo Patre spectatur) ratione explicanda, & confirmanda: etsi de Filio, & Spiritu sancto idem (si per se & quatenus vnus Deus sunt spectentur) sentiendum est, & respondendum, quod de Patre Deo respondet pius ille Pater, nempe neutrum nolentem esse Deum.
Vnigenitum Dei. Ex ipso codice, vnde haec transcripta sunt, sic est restituenda huius loci series, & oratio, quemadmodum fecimus, Vnigenitum Dei verbum Filium Dei esse natura. Quae etsi in speciem sunt Ieuia, tamen admonemus, nequis receptam iam lectionem, imo vel apiceni quidem in isto autore temere a nobis immutatum fuisse calumnietur.
Propter quod mutabilis. Procul dubio corrupta est vulgaris lectio, qualis in impressis Augustini codicibus extat, quae ex hoc loco emendanda est: Na huius loci argumento sic est reponenda, videlicet ideo, quia nos aliquid aliquando volumus, quod antea no volebamus, propter quod (vel propter quae) ista mutabilis intelligitur natura nostra. Vulgo legitur, sed corruptissime, quae, no proptor ista, nullo sensu.
Quod neque consilio. Quicunque ista ex libro Hilarij trascripsit, audacissime & pro Magistrali supercilio partim quaedam temere addidit, partim diuersissimos locos confudit. Addidit enim haec verba manifestissime, Noque consilio, quae nusquam leguntur apudHilarium: & perperam. hic ex mente Hilarij coniunguntur, velut svnonima. Est enim aliud Hilario hoc loco Voluntas, aliud Consilium: & alia quaestio, Vtrum voluntate Pater Filium genuerit, an consilio. Anathematixat enim Synodus Sardica, & cum ea Hilarius ipse eos, qui negant Patrem voluntate generasse Filium, quae eadem tamen Synodus, vnaque Hilarius pro haereticis eos habent, qui contendunt Filium natum esse consi lio Patris, id est, ex superueniente Patri noua quadam deliberatione. Est enim consilium superueniens voluntas ex deliberatione noua, nouisque causis nos commouentibus concepta. Ergo in his primum peceatum est hoc loco, quod ista vocabula Voluntas, & Consilium sint confusa. Deinde, quod verba, Eos qui dieunt de non extantibus esse Filium Dei, sunt prorsus in hoc argumento peregrina, & ἐωρoς δονυσα, cum de hoc haeresis capite nequaquam iam agatur, & ex alienissimo huic errore & loco in nunc traducta sint. Qui enim ex non extantibus Filium Dei esse dicunt, ij sunt Ariani siue Ariomanitae, quemadmodum Epiphanius vocat. Qui vero Dei consilio & superueniente voluntate eundem Filium natum esse conten dunt, ij sunt Eunomiani a superioribus dissimiles & tempore & errore. Quanquam idem Hilarius lib. contra Constantium Augustum docet etiam ante Eunomium in Synodo Seleucia, Christum appellatum fuisse Filium vosuntatis Patris, potius quam ipsius diuinitatis. Ergo locus ipse apud Hilarium sic scriptus ap paret, vt distincte duarum Synodorum, nempe Sardicae, & Syrmiensis posterioris diuersa capita recitentur, quae hic tamen nulla distinctione permiscentur. Est quidem verum repetita fuisse in illa Syrmiensi Synodo Sardicae capita, & decreta: sed alia quoque Syrmij addita sunt. Ergo damnatio eorum, oui ex non extantibus Filium esse dicunt, & Sardicae & Syrmiensis svnodi est commune decretum. Item & illud, vt pro haereticis habeantur, qui Filium negant Patris voluntate genitum. Sed propria est solius Syrmiensis Synodi huius rei, & orationis explicatio. Nam ambiguum est, si quis vel concedat, vel etiam neget, Patrem genuisse Filium voluntate: quia vtrunque sic intelligi potest, vt vel haereticum sit, vel orthodoxum. Quamobrem ad totam huius orationis qupigoniartollendam, sic ait ipsa Synodus cap. 34. Si quis voluntate Dei, tanquam vnum aliquid de creatura factum dicat Filium, anathema sit. Ecce quo sensu negetur, & pie quidem, Filium voluntate Patris esse genitum. Sequitur postea in eadem Synodo cap. 34. Si quis nolente Patre natum dicat Filium, anathema sit. Non coactus Pater, &c, sed αox, vt voluit, sine tempore & impassibiliter ex se unigenitum demonstrauit. Ecce quo sensu a Patre volente genitum esse Filium concedant Synodus & Hilarius, qui idem hos ipsos canonas postea exponit, quos marginalis annotatio huius capitis perperam confudit.
Quia cum Patre semper. Sumptus est hic locus ex commentaruis Hieronum. in Epistolam Pauli ad Ephesi cap. I. V. S. qui etsi argutiola Hieronimi continet, tamen pulcherrime cum toto isto aroumento conuenit: sed quia mite truncatus est, & obscure ab isto redditus, duxi operaepretium totum apponere, Differentiam, ait Hieronumus, Graeci sermonis τεοοξισας & oε iNεντoς, Latinus sermo non explicat. Superior quippe sermo ad eos refertur, qui antea non fuerut: & priusquam fierent, de ijs cogitatum est, & postea substiterunt. Inferior uero de eo, auem nulla cogitatio, nul¬ la voluntas praecessit, sed semper fuit, & nunquam, vt esset, accepit exordium. Vnde recte nunc de hus, qui cum ante non essent. postea substiterunt, dicitur πξοoάNεντες. De Filio vero, hoc est, de Domino nostro Tesu Christo in alio loco scriptum est ἐειδενroς, quia semper cum Patre fuit: & nunquam eum, vt esset, voluntas Paterna praecessit. Ex quo colligitur semper Patrem, semper Filium fuisse: & in quibus aeternitas coaequalis est eandem esse naturam. Haec Hieronymus quae omittenda non fuerunt.
Haec est conclusio totius huius disputationis a Lombardo capite primo facta. Ex praedictis docetur, non esse concedendum, quod Deus voluntate vel necessitate: vel volens vel nolens gonuerit Filium. Quam ipse postea explicans capite tertio, ait se intelligere de Voluntate praecedente vel accedente vol efficiente. Dicamus ergo, ait, Quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium: sed non voluntate praecedenti vel accedenti. Haec ille. Primum vero neque recte, neque etiam ex Patrum orthodoxorum sententia ista dicuntur vel explicantur. Et quidem non recte, quia & Voluntate praecedente, & accedente: sed non noua, non in tempore: item necessitato, sed non coactione tamen Pater Filium genuit. Ac voluntate genuit, quoniam Sardicae Synodi ( quam probat merito Hila rius) haec verba sunt, vti supra docuimus, quod eos anathematixat sancta & Catholica Ecclesia, qui negant quod Pater Filium voluntate genuit. Itaque Basilius libro secundo contra Eunomium, eum damnat, quod vellet Patrem ἁωαναρι τυς & δύωμναφεια, ἀτοι τοις ανάλκῆς ωεςiς vν¬ ξεηνύμλυον, id est, Sine animi voluntate, vi consequutionis ac necessitatis cogentis genuisse Filium. Etgo recte conceditur Patrem genuisse Fllium voluntate. Necessitate etiam genuit Filium Pater, quia omnino necesse est Patrem genuisse, vel gignere Filium. Praeterea omnia quae sunt in Deo, sunt actus & necessitas, vt loquuntur in scholis. Sed tamen non coactione, non vi, non denique cogente necessitate genuit, id est, quum nollet Pater, vt explicat idem Hilarius, fed genuit tamen secundum voluntatem, & secundum naturam. Quamobrem quod addit iste tanquam ex Patrum mente eam voluntatem in geheratione Filij excludi & temoueris quae praecedens sit, vel accedens, ad generationem Filij, omnino Patribus ipsis ignotum est, & per se falsum. Subsequentem enim, & superuentetem Patri voluntatem potius excludunt orthodoxi Patres, quam praecedentem nostri intellectus ratione, aut etiam generationi ipsi accedentem & concurrentem quam Thomas appellauit Concomitatem. Ista enim in Deo tempore sunt coaeterna velle & generare. Ergo eo duntaxat sensu Filium voluntate genitum esse negarunt orthodoxi Patres, quo Eunomius dixerat, nempe quod temooris discrimen poneret inter existentiam Personae Patris, & Personae Filij: & quo sensu velle allquid dicimur, quod antea non volebamus, vt docet Augustinus libro is. de Trinitate. capite 2o. Denique roluntatem Patres excludunt, qua quνήματα (vt impius Eunomius loquebatur) id est, creaturae a Deo in tempore productae sunt. Non autem omnino, & αοκῶς negant Patrem volentem generasse Filium κῶρον, aut Patris voluntate Filium esse genitum. Quanquam enim ab aeterno Deus ea quoque ipsa voluit, & decreuit, quae sex diebus postea, certoque tempore produxit, & creauit: tamen quia huiusmodi voluntatis implementum, vt ait Basilius, non fuit ab aeterno, dicitur haec voluntas esse (sed executionis ratione) posterior ipso Deo. Illa vero, qua Filium genuit Pater, est aeterna, & coaeua ipsius Patris existentiae, naturae, ac diuinae essentiae, & quoad volitionem Patris, & quoad executionem, & ipsam Filij emanationem. Nam ex ipsa patris essentia Filius natus est: caetera non item. Nec potuit ille esse Deus, quin Pater esset: potuit tamen esse Deus, & non creator. Thomas in prima parte Quaest. ataartic. 2. distinguit aliter hanc Dei voluntatem, nempe in eam, quae est concomitantia tantum, & eam quae est principium operationis. Sed hanc Thomae distinctionem explodit, ita omnia funt apud istos incerta, Ocean. Durandus ait Filium a Patre genitum per modum productionis & naturaenon autem per modum merae voluntatis: quia voluntas se habet, ait, aequaliter ad opposita. Melius omnino, & ad has quaestiones tollendas aptius est, si dicamus, Pater volens genuit Filium, non autem, Pater voluntate genuit Filium. Et in Synodo Voluntate, pro volens ponitur. Hinc iigitur apparet, quam longe & a sensu, & a ver¬ bis Patrum abfuerit iste, vtque illi ipsi, quos pro se Lombardus citat, contra istius loci determinationem diserte faciant.
Secundo, in huius Distinctionis, capite secundo est duplex paralogismus. Prior est ab ignoratione Elenchi, quum iste nimiru sic argutatur, Idem est Deo velle & esse, quia simplicissima est Dei essentia. Ergo si Deus natura genuit, & voluntate. Quod enim de essentia proprie dicitur, transfert ad actionem, & voluntatem, id est, ad rem definitione & notione ab essentia. diuersam. Alter paralogismus est ab ambiguo, sic, Si voluntate Patris Filius est genitus, ergoest voluntatis Filius. Quae enim est ista absurditas: quum, Voluntas non causam, ipsam agentem, sed τζοαρεῶν in caussa agente designeta Ergo non est vosuntatis Filius, sed volentis Filius.
Tertio loco falsa est illa, vt suo loco docebitur distinctio inter scientiam Dei, & praedestinationem, vt Praedestinatio sit tantum de bonis: Scientia de omnibus, Vide Cyrillum Dialogo 2. de Trinitate. Colophonis vero loco addam Eunomij verba, vt intelligatur ipsum (quem summum dialecticum fuisse testantur, omnes, in primisque post Basilium Augustinus) non tam absurde collegisse, quam Lonbardus facit, Filius est voluntate, ergo est voluntatis Filius. Haec igitur fuerunt illius verba non incolorata, sed tamen fraudis & blasphemiae plena, quae ex libro secundo Basilij aduersus Eunomium a me transcripta sunt: Exi δe i8σα τι δοδλυνηδεισα τζο πζιν πυν πνGμνIα Qεςd κα HαIεSς. τυο δυσιαν τcuuod μλυνηύς μλο ξκ, δυσαν τζο τις itas συφάνεως ctνας δe δo¬ τηδμσαν τόο πάντῶν τωμντ& Hress. Est Filij essenria genita ante omnia consilio Dei & Patris. Essentiam Filij, genitam quidem esse oportet, cum non essetante suam ipsius constitutionem, sed esse genitam ante omnia consilio (sententia vPatris. Ergo non vsus est voce Sεληματος vVel ξουλλνεως Eunomius, sed πῶμῆς vocabulo (quod voluntatem cum Hilario interpretatur Augustinus) quod magis tectam fraudem habebat, & de nouo superuenientis Patri voluntatis significationem continebat. Vnde, nisi κῶuν Patris Filius natus esse concederetur, colligebat impius ille Filium ατἐαρεrως esse ex Patre natum.
On this page