Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 31

1

AD DISTINCT. XXXI AD CAP. I.

2

Similitudo enim. Plenior est Hilarij oratio. Disputat enim tum aduersus Arianos, qui ex Imaginis & similis vocabulis Filij a Patre dimi¬ minutionem & inaequalitatem colligebant, tum etiam aduerss Sabellianos, qui ex deitatis in vtroque, Patre, inquam, & Filio, plenitudine vnam tantum esse Personam diuinam arguebant. Vtrosque igitur confutans Hilarius, sic ait. Omnia enim Filius accepit a Patre, & est Dei forma, & imago substantiae eius. Eum enim, qui est, ab eo qui est imago substantiae, tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit Patrem autem in Filio, & Filium in Patre esse, plenitudo in vtroque diuinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius a Patre imperfectus est. Imago sola non est, & SIMILITVDO NON SIBI EST. Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Neque enim aliunde est, quod in omnibus simile est, neque diuersitate duob admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. Ne similia permutes, neqe sibi ex veritate indiscreta disiungas. Hactenus Hilarius, quae loge verius & vim istius vocis Simile de Filio vsurpatae declarant, & huius disputationis scopum, idque breuissime, quam quae iste loga oratione hic tractat & habet. Addidit autem vo cem, Ipsi, quae non est apud Hilarium, retenta mente autoris, non tamen svncera fide transscriptoris.

3

Quaerimus secundum quid. Primum istud, Quaerimus, ad Augustinum additum est: vti postea vox Ergo immutata. Deinde luxata est tota haec Augustini sententia a germano & natiuo sensu, ac loco. Disputat ille de voce lngenito, ex qua aliquid plus inesse Patri Deo, quam Filo blasphemi Ariani vitiose argutabantur, & colligebat. Excipit Augustinus, si id vere diceretur,. quomodo Filius esset aeququae Patrios Ergo pro αἰλλματ & concesso sumelllugustinus illud ipsum, de quo iste quaeri ait. Deinde doce eam aequalitatem non ex relatione Personarum, sed ex singularissima illa essentia (quae in vtroque eadem est) aestimandam & definiendam. Denique non proprie, cur aequalis Filius Patri dicatur, quaerit Augustinus: sed cur Pater Ingenitus, Filius genitus appelletur.

4

Inaequales inuenitur. Omisit totius & Augustini conclusionis, quae sequitur his verbis, ln omnibus ergo, &c. & huius argumenti confirmationis fundamentum iste, dum suo more bo nos autores mutilat. Addit igitur Augustinus, quod & continuatum est, & maxime ad rem tota facit, post haec verba, videlicet Inaequalis inuenitur, Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est. Sic enim Paulus Philip. 2. Vers. & ξμτXάρπανμον ὑνλωατο το cλας ι σον Oeo, id est, non duxit rapinam parem esse cum Deo. Hoc autem tam luculentum & necessarium totius huius senten tiae, & disputationis argumentum praetermitti certe non debuit, cui pares alij loci pauci, totidemque verbis scripti reperientur.

5

A Illius substantiae. Augustinus habet, quae in illa substantia est, quae retinenda erant, vt bona fides praestaretur in citando Augustino.

6

AD CAP. III

7

In Patre esse aeternitatem. Hilarius pro aeternitatem habet snfinitatem. Haec enim sunt ipsius verba. Nec deesse quicquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit (Lego autem pro intra quam sit, extra quam sit) in Patre, & Filio, & Spiritu sancto, Insinitas in aeterno: species in imagine, usus in munere: mfinitatem autem quid vocet. idem explicat postea his verbis, Pater est, ex quo omne quod est consistit: ipse in Christo, & per Christum origo omnium. Caeterum is in sese est, non aliunde quod est sumens: sed id quod est, ex se, atque in se, continens. Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia. Ex quo apparet non esse fideliter Hilarij verba recitata. Neque vero quisquam mihi obiiciat eadem illa sic ab ipso Augustino, & quidem non semel, sed tum lib 6. cap. Io, tum lib. I8. cap. 2. Trinitatis citari, a quo Lombardus sumpsit. debuit enim Codicem ipsum Hilarianum saltem consulere, ne fortasse ἀμa¬ δμαλι μνημονηκὸdeceptus esset Augustins. Quod certe contigit. Sed praeter istam alienae culpae imitationem, suam, & quidem peculiarem, admittit hoc loco Lombardus, quod extra mentem Hilarij totum hoc dictum transfert. Pertinet enim ista Hilarij sententia ad personarum diuinarum distinctionem: iste ad earum vnitatem, & aequalitatem hic transfert. Quid igitur cum hoc argumento consentaneum, aut simile habet Hilarius)

8

2 Imago enim. Hilarij dictum est in maroine annotatum. Sumitur autem ex libro eiusdem de Synodis, vbi de Personarum ἀοσαoςι vera agit contra Sabellianos primum: postea vero etiam contraArianos, qui Syrmium conuenerat, & blasphemam in Christum Vnigenitum Dei Filium fidei confessionem conscripserant, ac ediderant, Volentium, ait, nominibus tantum Patrem, & Filium praedicare, cum Tmago omnis, eius. ad quem imaginetur, species indifferens sit. Neque enim ipse sibi quisquam imago est, sed eum, cuius imago est, necesse est, vt imago demonstret. Pmago itaque est rei ad rem coaequandae imaginata, & in discreta similitudo, &c. Sed neque hoc ipsum ad huius Distinctionis titulum, vel latissimo inter uallo, pertinere potest.

9

S Sed idem hoc unum. Locus hic Augustini manifeste a Lombardo dupliciter deprauatus est. Sic enim ille, cui non est aliud viuere, & aliud intelligere, sed id quod est intelligere, hoc viuere. hoc esse est, Vnum omnia. Deinde sequitur aliud menbrum. Tanqua Verbum perfectum, &c. Ergo & detrahendo quaedam, & dispunctionem, seu comma tollendo corrupit & locum, & sensum Augustini Lombardus. Pro eo enim quod ille dixit, Vnum omnia in Deo esse: iste sic copulauit, Sed idem hoc vnum tanquam verbum, quod cum Augustini mente nihil habet commune.

10

AD CAP. IIII

11

Est autem ineffabili. Totum hoc caput ex Augustini lib. 6. de Trinitat. cap. Io. transcriptum est, quod varie ab isto, quemadmodum iam docebimus, est mutilatum, tum addendo, tum etiam detrahendo.

12

Pro captis earum. Hic omissa sunt quaedam valde necessaria, ex quibus intelligitur quomodo res omnes ingenti illa suauitate a Spiritu sancto perfusae sint, & quid inde conse quatur, nempe vt sicut statin addit ibidem subuicitque Augustinus, Ordinem suum teneant, & locis suis acquiescant. Hoc igitur praetermissum est ac detruncatum. Denique paulo post omissaest pulcherrima illa totius huius Hilarij in¬ terpretationis conclusio, & αυακεφαλαλωῶς ab ipso Augustino breuiter comprehensa his verbis. ln illa enim Trinitate summa origo est rerum omnium, & perfectissima pulchritudo, beatissima delectatio. Itaque illa tria. &c. ex quibus vox Origo ad Patris aeternitatem: Pulchritudo, ad Filij speciem: & Delectatio ad Spiritus sancti vsum ex plicandum procul dubio pertinet.

13

Per pietatem sidei. Alij Lombardici Codices habent Per proprietatem fidei: alij per pietatem sidei, quemadmodum etiam scribendum est. Sed vox Fidei ad Augustinum addita est praetoria Lombardi autoritate, & solita fide ac fnceritate.

14

AD CAP. V.

15

In Patre est vnitas. Ista ex lib. I. doctrinae Christianae cap. 2. transcripta sunt, sed series atque oratio ipsa Augustini varie contorta, atque prorsus immutata est: quae potuit tamen retineri, atque eo modo futura erat dilucidior.

16

AD CAP. IX.

17

Qui & ambo. Augustinus habet, Quia & ambo. Hoc αἰλιολονικὸν st: istud iξηηηλικον, sed ipsa Augustini verba era. it sane retinenda.

18

Diuersi sunt enim. Augustinus, Diuersum enim est natura spiritus hominis, & Spiritus DeiDeinde haec verba Lombardi, Sed inbaerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo, quia particeps sit veritatis, & beatitudinis illius, non modo sunt supposititia, sed etiam periculosa. Et qui dem supposititia, quoniam habet Augustinus plane alia, haec nempe, Sed inhaerendo fit unus Spi¬ ritus ex diuersis duobus, ita vt sine humano spiritu beatus sit Dei Spiritus, atque perfectus: beatus autem spiritus hominis non nisi cum Deo. Periculosa vero, quoniam periculose omnino dicitur ita incondite, Spiritus hominis fit unus Spiritus cum Deo, ne quod deconsensu dixit Paulus(quo qui agglutinatur Domino, unus cum eo spiritus est, I. Corin. 6 ver. 17) de essentiarum Spiritus sancti, & spiritas humani confusione accipiendum esse ex verbis Lombardi intelligatur, quod pul cherrime refutat Bernardus.

19

Censura.

20

Quae in hac Distinctione sunt digna animaduersione pene sunt infinita, praeter ea quae iam superius annotauimus: Nos tamen pauca e multis obseruabimus. Reliqua prudens & attentus lector per sese inueniet.

21

Primum igitur hoc vtilissimnm argumentum de similitudine, aequalitate, identitate & vnitate, quae tribus Personis diuinis tribuitur per turbate admodum tractatur. Nam & vocabula ipsa (de quibus dicere proposuerat)erant primum proponenda, & ordine persequenda: & quae ex quoque quaestiones oriebantur, subiidiendae. Contra vero, quam omnia hic confuse traduntur, & multa etiam non suo locoa Quin etiam, cum quatuor capita disputationis initio proposuisset Lombardus. I Tres Personas coaequales dici, 2 Vtrum relatiue. S Vtrum in ipsa essentia esset huiusmodi relatio, 4 Quid sit ipsa aequalitas, nihil eorum ordine tradit, imo etiam quaedam prorsus omittit, uelut: & a caplit, ita nimirum iste memor est sui.

22

Secundum, in hac Distinctione illud euenit, quod damnat prouerbium vetus, Epyor nempe τoρερυον, & τορερνoν facit ippor. Nam explicatio dicti Hilariani erat parergon ad propositam de AEqualitate disputationem, etiam ipso Lombardo teste (qui cap. &. respondet Hilarij sententiam pertinere ad Personarum distinctionem explicandam, non autem ad eam vnitatem, de qua hoc loco agitur) & tamen hoc παρεροον continet praecipuam totius huius Distinctionis partem, adeo vt cap. 2. 4. 4. 6. 9. S. in isto Hilarij loco exponendo versentur. Atqui omnia illa capita dementur, si quae vogepaae hic sunt, tol lere velis.

23

Tertium, obscure tota haec Distinctio traditur a Lombardo: imprimis autem quid estineptius ista locutione cap. I. Et si relatiue, vtrum secundum relationem. Potestne aliquid dici relatiue sine relationc:Sed voluit iste dicere, vtrum secundum eam relationem, quae constituit Personas in Trinitate. Item cap. 9. in disputatione de his vocabulis Vnum & unus, quid obscurius his verbis, Vnus vel vna non potest dicide diuersis rebus, nisi addatur quid unus, vel vna. Hac enim ratione efficitur vt quia Pater & Filius non sunt res diuersae, sine adiectione vlla dici possint ex Lombardi regula Vnus. Quod est fal sissimum. Vnum quidem dici possunt, quia Vnum ad essentiae ταατἰτοτα pertinet. Vnus autem dici non possunt, quoniam Vnus ad Personarum distinctionem refertur. Non sunt autem vna Persona Pater & Filius.

24

Quartum, locos S. scripturae praetermittit iste, ex quibus occasio istarum dilputationum orta est de Simili, aequali vno, &c. qualis est ille locus Pauli Philipp. 2. V. 6. Ioann. Io. vers o¬ & alij similes.

25

Quintum, falsa est istius scriptoris de AEqua litatis & Similitudinis definitione sententia cap. 2. atque adeo etiam ab ipsis eius interpretibus scholasticis damnata. His vocabulis enim aequali tatis & similitudinis aliquid poni negat: sed tantum remoueri. Id quod falsum esse omnes istius scho lae magistri constanter docent, quemadmodum in eatalogo errorum Lombardi in fi. huius operis adiuncto, scriptum extat.

26

Sextum denique, infinita quaedam praetermittit, quae & lucem huic loco & argumento afferebant, erantque ex iis quaedam etiam omnino necessaria. Primum dicedum erat, cur de his vocibus ageretur. Cuius quaestionis resposio est etia ex ipso Thon. in I. part. Quaest. 42. art. I2. ad arg. Dicimus Filium simile Patri, vt excludatur error Eunomij: sed etiam dicimus aequalem, vt excludatur error Arg. Id quod Basilius lib. I. contra Eunomium fusius docet. Fuit enim haec quaestio vexatissima fsorente Arianismo, vtrum Filius esset appellandus ξμοoς vel νόμοoς Patri: vtrum ξμoνoμνoς, an ωμοῆσoς: Vnde & heretici quidam dicti sunt Aνoμοιoς: alij etiam Semiariani, qui licet Filium dicerent similem esse Patri, tamen propterea κολιμον, & aequalem negarent. Ita que pro vnius istius vocis ξuooς explica: ione v. Synodi collectae sunt diuersis temporibus, vt docet Basil. in epistola ad Patrophilum Episcopum, videlicet Synodus Ancyrana, Seleuciana, Constantinopolitana, Lampsacena, Nicena Thracensis, Cvaicena, Nicena Bithynensis prima.

27

Deinde distinguendae erant voees istae δμανσςς Pωoς, ως, quod facit Basil, vt μἰτε ματαμορqον, μἰτι χα μα μἰτε πουοι, μοτζ πυιον, μνλε μδον: sed nαVεnαςν huiusmodi tum aequalitas, tum similitudo detribus illis Personis sumi intelligeretur.

28

Tertio exponendum erat, quid esset, & quibus in rebus posita esset ista similitudo, & equalitas, nempe in ea cemparatione, quae proprie fit ad opera ad extra: quarum ratione dicuntur tres illae Personae diuinae esse aequales, & similes. Praeterea ista aequalitas & similitudo est non tantum in potentia, & magnitudine, quemadmodum tamen videtur in tota Quaestione Ae. in parte prima sensisse Thomas: sed etia, quemadmodum docet Basilius, in dignitate, & essentia. Ergo quod quidam scholasticorum definiut istam aequalitatem esse identitatem virtutis, alij qualitatem virtutis & operationis, quae attenditur secundum perfectionem naturae: alij esse vnitatem essentiae, etsi quiddam dicunt, non tamen omuia. Nam vera eius definitio est ex comparatione potentiae, dignitatis, adorationis, & reliquorum attributorum ad res creatas, quae ex vnitate essentiae, (quae in tribus inest)oritur. Hec omnia praetermisit iste, extra oleas interim vagatus: confer autem hanc & duas sequentes Distinctiones cum capite 2, nostrae Synopseus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 31