Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 26
Ab Arianorum praesule. Quae dam sunt praetermissa in hac Hieronvmi sententia describenda. Nos autem quae maioris tantum momenti esse videbuntur annotabimus.
Si quis tres hypostases. Id est, Hieronvmus habet, Clamamus, si quis tres hypostases, aut tria enhypostata, hoc est, tres subsistentes personas, &c. Detraxit igitur Lombardus haec verba, aut tria enhypostata, quae sunt magni momenti. Primum quod illa sint ipsa Graecorum Theolooorum orthodoxorum vocabula, quibus in tribus diuinis Personis contra Sabellianos distinguendis vtebantur. Itaque hac ratione ostendebat Hieronymus, se, qui confiteretur tria enhypostata diuina, cum pia & vetere orthodoxa Ecclesia consentire. Deinde quod minus ambiguitatis inesse in voce hac enhypostaton, quam in vocabulo hypostaseos cernebat ex vsu sui secu li. Enhypostaton enim concretum est & deriuatum a voce Hypostasis, quo vocabulo ipsae Personae significantius declarari censebantur. ltaque Hieronymus postea tria enhypostata potius vsurpat, quam tres hypostases.
Qui scilicet tres. Locus & plane obscurus, & faede mutilatus propter detractionem a Lombardo factam. Primum igitur obscurus est, quoniam rationem dubitationis (quam habuit Hicronum. quaeque totius huius loci lux est)iste praetermisit. Haec autem est, Tota seculurium literarum schola nihil aliud hypostasin, nisi usiam nouit. Ecquis, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit: Ergo recusabat Hieronymus tres Hypostases diuinas confiteri, ne tres diuersas essentias in Deitate constitueret. Quod Ariani illi astute in voce Hypostaseos quaerebant. Est etiam mutilatus idem hic locus, adeo vt quid sibi verba ista Lombardi velint, nemo satis intelligere queat. Sic autem habet Hiero. numus ipse, Sed quia ille (Deus) sola natura est perfecta, & in tribus personis Deitas vna subsistit, quae vere est, & vna natura est: quisquis tria esse, hoc est, tres esse hypostases, id est, vsias dicit, sub no mine pietatis tres naturas conatur asserere.
Taceamus. Hieronymi verba immutat, & truncat. Sic igitur ille, Taceantur tres hypostases: si placet, & vna Thypostasis scilicet, id est, vsia)teneatur. Et postea omnino verba commutauit Lombardus, Nomen hoc non bonae suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Hieronymus habet, Cum in eodem sensu verba dissentiunt.
I Non quia non est natus ipse. Foaede & quoad verba, & quoad sensum corruptus locus, adeo quidem vt me pudeat ipsorum Lombardi interpretum, aut potius misereat, qui toties hunc locum a se nequaquam intellectum, An tabatarum more, caecis oculis praeterierint: yel, quum ita corruptum viderent, non restituerint. aut saltem leuiter annotarint. Sed quid ipsos interpretes haec Augustini non intellexisse con¬ querar, quae ne ipsemet quidem Lombardus, ea tamen citans, vnquam assequutus est) Foede vero, quoad verba, mutilatum apparet fuisse hunc locum, quia, sic habet, & quidem negans Augustinus, Quia non estnatus: iste vero duplici negatione adiuncta affirmat, quae Augustinus negauit, Non quia non est natus. Duplex enim negatio aequipollet affrmationi. Ergo ex Lombardi sententia, Pater dicitur Pater, non quia non est natus, quae mera est contradictio & blasphemia. Nec istius patroni & defensores nobis obiiciant hunc esse scribarum, aut typographi errorem. Sic enim legitur in omnibus & vetustioribus & recentioribus exenplaribus, atque adeo in iis ipsis, quae postrema a Ioanne Aleaume emendata sunt. Sed ista excusentur, si quid sibi Augustinus voluit, iste saltem intellexerit. Augustinus enim uel Fulgentius lib. de Fide ad Petrum, capite 2. initio capitis docet solum Filium dici natum, & secundum diuinitatem: & secundum carnem. Neque enim in illa Trinitate, addit Augustinus, Proprium esset solius Patris, (nempe non natum esse) quia non est natus ipse. Sed vnum Filium genuit, si secundum camem tamen ipse Pater nasceretur ex Virgine. Haec est illorum verborum non natus sententia & lux, quae homini isti tenebricoso prorsus me ra nox fuerunt.
AD CAP. III Aut amissibile Addita est vox a Lombardo Amissibile, sicut postea addit est, quia & ille semper est Pater: & ide semper est Filus. Augusti¬ nus pleniori oratione dixit nullo est addito, quia & ille semper Pater (i. Est, Fuit, & erit) & ille semper Filius.
2 Et ita semper. Contrario hic iam vitio laborat, quam in superiori capite. Illic enim ad diderat Non: hic detrahit: atque etiam ipsam Augustini mentem minime gentium intelligens. Docet Augustinus Patrem non dici semper Pa trem ex quodam certo tempore, nempe vel antecedenti duntaxat, vel futuro: sed dici Patrem ab aeterno nulla temporis vel cepti: yel futuri ratione. Sic habet Augustinus ipse, quia & ille semper Pater: & ille semper Filius: & non ita sem per quasi ex quo natus est Filius, vt ex eo quod nunquam desinat esse Filius, Pater non desinat esse Pater: sed ex eo quod semper natus est Filius, nec coepit vnquam esse Filius. Huic consentit haec Hilarij sententia libro r2. de Trinitate, Natum autem semper esse, hoc estsensum temporum nascendo praecurrere, neque intelligentiae patere aliquando fuisse non natum:
3 Nato Deo. Hilar. Nato vero vnigenito Deo manifestum est, &c. Vnigenito non est superssuo additum ab Hilario. Idem postea, Vnigenitus auts Deus neque fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quicquam aliud ipse, nisi Filius. Vt de illo Filio vnigenito, & non de quouis Filio, non de quauis Persona diuina id a se dici doceret Hilarius, quod scripserat, Nato Deo, &c.
I Filij excelsi omnas. Locus este Psal. octua¬ gesimo secundo, versiculo sexto, qui parum apposite citatur, cum hominum inter se comparatione isti Filij Dei dicantur, quod maiorum prae caeteris dignitatem, Deique beneficium inter homines excellentius consequuti sint Magistratus: idcircoque Filij excelsi nominentur. Ergo Filius illic dicetur per metalepsin is, qui beneficio singulari a Deo affectus est.
Filius meus primogenitus. Sumpta sunt ista ex capite quarto, versiculo 22. quae magis iam conueniunt, veluti quod in Dominica oratione iubemur a Christo appellare Deum pa trem nostrum: & illa verba eiusdem Christi, Mathaei quinto, versiculo 4g, Vt sitis Filij Patris vestri, qui est in caelis. Item illud Ioan. 2o. versiculo 17. Ascendo ad Patrem meum, & Patrem vestrum: Deum meum, & Deum uestrum: quae certe videntur maxime vrgere. Sed quae affertur ex Hilario solutio, illa satisfacit. Illud praetermisit hoc loco Lombardus (quod tamen maxime explicatum esse oportuit) cur Israel dicatur Filius Dei primogenitus, cum tam augustum epitheton, Vni Christo Filio Dei naturali tribuendum videatur, vt docet Paulus Colossii. Versiculo Ig. Cuius solutio est, Israeliticum: populum dici primogenitum non Christi, sed reliquorum tantum populorum respectu, ac ratione, quod ante reliquos, id est, ante ipsas gentes a Deo fuerit in peculium populumque Dei adoptatus. Id quod maxime Hilarium quoque ipsum libro 12. de Trinitate torsit. Nam licet, ait, primogenitus meus de eo (sraele) scriptum sit, longe tamen, multumque differt, &c.
Ante eum filij. Multa partim ex Hilario detracta, partim addita, quae quoniam autoris mentem non euertunt, tolerari possunt.
I Non potest. Augustinus habet, Non sic potest Trinitas dici Pater, &c. Ergo detriuit iste Sic, quod magni momenti esse intelligent ommnes, qui ipsum Augustini locum consulent.
2 Omnibus per fidem. Iste immutatis Hilarij Verbis planissimis totam hanc sententiam obscuram reddidit. Sic igitur Hilarius, Omnibus, quibus per fidem Deus Pater est, per eam fidem pater est, qua Iesum Christum Dei Filium confitemur. Confiteri autem Filium secundum generale Sanctorum nomen, quid habet fidei, vt dicamus, unus ex filijs est)
Sed & proprietate. Iam dissimulari non potest, quod optimo autori detraxit hoc loco Lombardus: & vt vim omnem argumenti, ex positionisque Hilarianae elidat, dum totam hanc orationem aufert, Qua dicitur tuum. Sic igitur Hilarius, Dominus dixerat, clarifica Filium tuum: non solum nomine contestatus est esse se Filium: sed & proprietate qua dicitur, tuum. Rationem igitur appellationis istius in Christo ostendit Hilarius ex ipsis verbis Christi: & discrimen istud inter nos & Christum, quum Filij Dei vocamur, confrmat: quod iste, quanquam suo huic proposito maxime consentaneum, detruncauit.
I Vt iam diximus, nec iterare piget. Ista sunt Lombardica: non Augustiniana, quorum pars vna παpiλκeι, ingratissimumque pleonasmum habet.
Praeter ea, quae sunt a nobis in singulis capitibus obseruata, nemo certe diffitebitur in vnr uersam hanc Distinctionem ista dici posse.
Primum, quod & perturbata & inanis repetitio est eorum, quae supra Distinct. 28 fuerunt iam explicata.
Secundum, nullum non fere Patrum locum hic citari, qui non fuerit in hac Distinctione fodissime corruptus.
Tertium, curiosam, neque satis firmam esse de appellationis Spiritus sancti ratione explicationem, quum eam censet relatiue dici, etsi proprio relationis vocabulo caret, quoniam idem plerisque etiam aliis relatiuis accidere docet Aristoteles in categoria κει ταν σειςτ. Dicitur (quicquid conetur hic efficere Lombardus) potius Spiritus sanctus nostri, quam diuinarum Personarum, id est, Patris, & Filij ratione, quoniam non carnalis, sed spiritualis, mira, nobisque incomprehensibilis sentitur illius ἀripacia, & quidem nos praecipue sanctificans. Spiritum enim appellant Hebraei vim naturamque omnem vel essentiam, quae interna est, incospicua, & efficax.
Denique quid magis intempestiuum est, & ἁνεοννδιονυοον ad Titulum huius Distinctionis, De Persona, quam quod de Spiritu sancto additur hoc locooNam το iρυoν praetermittens, ( nempe exponere, cur tempore Hyeronimi ambigua esset vox Hypostasis )τα xapipae studiose persequitur. Melius certe, quam Lombardus ipse, interpretes hoc loco, quae ad fignificationem Personae pertinent, attigerunt: imprimisque Thomas in I. parte quaest. 39. Artic. 4. Cum Persona non possit esse sine substantia quadam indiuidua, (persona enim significat id, quod est distinctum in natura seu specie quapiam) idcirco Personae vocabulo essentiam ipsam: non indiuiduationem significari senserunt nonnulli: sed pessime illi quidem. Damascenus in Dialectica sic ait Persona est quae per proprias operationes, & proprietates dilucidam, & definitam ab iis, quae sunt eiusdem naturae seu speciei, apparentiam & demonstrationem nobis exhibet, vt Gabriel, persona fuit Mariam alloquens. Quod ad Hypostasin, idem Damascenus eodem opere docet varias esse illius vocis significationes apud Graecos, & saepe μσιαν. i: saepe etiam ῶροσυτὸν siue ἀτομον ἐνυνὸςατὸν designare. In diuinis autem tantum denotare Personam, non autem essentiam communem tribus illis ὑπιςαμάνως.
Ergo cum isti propositum esset de Personarum diuinarum proprietatibus tractationem ingre di, atque superius nempe Distinctione 28. ex plicasset, quid sit Persona in diuinis, ordine sequebatur dicere, Quot sunt istiusmodi proprietatum genera. Duo vero constituuntur: vnum earum proprietatum, quae Personarum propriae sunt, proptereaque proprie personales dicuntur. Alterum earum, quae tribuuntur qui¬ dem personis, quanquam tamen proprie non sunt Personales: sed communes, veluti aequalitas, coaeternitas, similitudo, &c. de quibus inf. Distinct. 2I. Haec posteriora nominatur ab istis Appropriata potius, quam proprietates.
Etsi vero hae relationes duobus diuersis modis enuntiantur de sua quaeque persona, vel per originis verba, qualis est Paternitas: vel per actionis vocabula, qualis est gignens vel Pater, Filius vel genitus, &c. perinde tamen est per vtrauis vocabula enuntientur, ac explicentur. Neque tamen propterea probamus Occan sententiam in Dist. 28. quaest. I. vbi ait Pater, & Paternitas nullo modo distinguuntur nec realiter nec formaliter. Denique per has relationes distinguntur personae diuinae: non autem per absolutum aut reale aliquid ipse essentiae diuinae additum: & tamen Personae ipsae, quae sic per istas relationes distinguuntur, sunt tria diuersa ἀνυποςατα & supposita reipsa subsistentia, & a seipsis distincta: non autem tres tantum diuersae eius¬ dem rei notiones, quemadmodum impiissime Sabelliani contenderunt. Atque haec sunt, quae in huis tractationis de Proprietatibus personaliba ingressu a Lombardo tradenda fuerant, si suo titulo &promissioni satisfacere vellet. Sed nonest homo iste tam religiosus, vt fidem exoluat, qui ne in optimorum quidem scriptorum sententia, tanquam pecunia aliena nobis repraesentanda, fidelis est. Haec igitur sunt, quae in hac Distinctione visa sunt animaduersione digna. quam conferto cum capite sexto nostra Synopseos.
On this page